D. 48.10DE LEGE CORNELIA DE FALSIS ET DE SENATUS CONSULTO LIBONIANO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Marcianus libro quarto decimo institutionum
pr.Poena legis Corneliae irrogatur ei, qui falsas testationes faciendas testimoniaue falsa inspicienda dolo malo coiecerit.
1Item ob instruendam aduocationem testimoniaue pecuniam acceperit pactusue fuerit societatem coierit ad obligationem innocentium, ex senatus consulto coercetur.
2Sed et si quis ob renuntiandum remittendumue testimonium dicendum uel non dicendum pecuniam acceperit, poena legis Corneliae adficitur. et qui iudicem corruperit corrumpendumue curauerit.
3Sed et si iudex constitutiones principum neglexerit, punitur.
4Qui in rationibus tabulis cerisue uel alia qua re sine consignatione falsum fecerint uel rem amouerint, perinde ex his causis, atque si erant falsarii, puniuntur. sic et diuus Seuerus lege Cornelia de falsis damnauit praefectum Aegypti, quod instrumentis suis, cum praeerat prouinciae, falsum fecit.
5Is, qui aperuerit uiui testamentum, legis Corneliae poena tenetur.
6Is, qui deposita instrumenta apud alium ab eo prodita esse aduersariis suis dicit, accusare eum falsi potest.
7Ad testamenta militum senatus consultum pertinet, quo lege Cornelia tenentur, qui sibi legatum fideicommissumue adscripserint.
8Inter filium et seruum et extraneum testamentum scribentes hoc interest, quod in extraneo, si specialiter subscriptio facta est ‘quod illi dictaui et recognoui’, poena cessat et capi potest, in filio uel seruo uel generalis subscriptio sufficit et ad poenam euitandam et ad capiendum.
9Ex illa quoque causa falsi poenae quis subicitur (ut diui quoque Seuerus et Antoninus constituerunt), ut tutores et curatores et qui officio deposito non restituerunt tutelam uel curationem cum fisco contrahere non possint ac, si quis aduersus hanc legem profectus aerario obrepserit, ut perinde puniatur, ac si falsum commisisset.
10Sed ad illos hoc non pertinet (ut idem principes rescripserunt), qui antequam tutelam susciperent haec gesserunt: nec enim excusationes admisisse, sed fraudes exclusisse.
11Idem principes rescripserunt ita demum eum, qui rationem tutelae uel curae nondum reddidit, cum fisco contrahere non debere, si uiuat is, cuius tutela administrata est: nam si decesserit, licet nondum heredi eius rationem reddiderit, iure eum contrahere.
12Sed si iure hereditario successerunt in fiscalem contractum tutor uel curator, licet ante rationem redditam: non puto poenam locum habere, licet adhuc uiuat is, cuius tutela uel cura administrata est.
13Poena falsi uel quasi falsi deportatio est et omnium bonorum publicatio: et si seruus eorum quid admiserit, ultimo supplicio adfici iubetur.
2 · Paulus libro tertio ad Sabinum
pr.Qui testamentum amouerit celauerit eripuerit deleuerit interleuerit subiecerit resignauerit quiue testamentum falsum scripserit signauerit recitauerit dolo malo cuiusue dolo malo id factum erit, legis Corneliae poena damnatur.
3 · Ulpianus libro quarto disputationum
pr.Qui ignorans falsum esse testamentum uel hereditatem adiit uel legatum accepit uel quoquo modo adgnouit, falsum testamentum dicere non prohibetur.
4 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Si quis, cum falso sibi legatum adscribi curasset, decesserit, id heredi quoque extorquendum est. inde diuus quoque marcus, cum quidam a patre heres institutus codicillos intercidisset et decessisset, fisco tantum esse putauit uindicandum, quantum per codicillos erogari posset, id est usque ad dodrantem.
5 · Iulianus libro octagensimo sexto digestorum
pr.Senatus poenam remisit ei, qui legata a se testamento data codicillis sua manu scriptis ademerat, sed quia et iussu patris id fecerat et annorum uiginti quinque erat: hereditatem quoque ei capere permissum est.
6 · Africanus libro tertio quaestionum
pr.Si quis legatum sibi adscripserit, tenetur poena legis Corneliae, quamuis inutile legatum sit: nam et eum teneri constat, qui eo testamento, quod postea ruptum uel etiam quod initio non iure fieret, legatum sibi adscripserit. hoc tamen tunc uerum est, cum perfectum testamentum erit. ceterum si non signatum fuerit, magis est ut senatus consulto locus non sit, sicuti nec interdictum de tabulis testamenti exhibendis locum habet: prius enim oportet esse aliquod testamentum uel non iure factum, ut senatus consulto locus sit. nam et falsum testamentum id demum recte dicitur, quod, si adulterinum non esset, uerum tamen testamentum recte dicetur. similiter igitur et non iure factum testamentum id appellatur, in quo si omnia rite facta essent, iure factum diceretur.
1Si institutus heres exheredationem nominatim filii uel aliarum personarum adscribat, senatus consulto tenetur.
2Similiter et is, qui libertatem sua manu ademit serui testatoris et maxime cui a se legata uel fideicommissa data erant, senatus consulto tenetur.
3Si patronus testamento liberti legatum sibi scripserit et uenia impetrata abstinere legato iussus est, an emolumentum bonorum possessionis contra tabulas habere possit? et magis placet non posse. nec tamen huic consequens est, ut et, si uxor dotem uel creditor id, quod in diem sibi deberetur, sibi adscripserit et similiter uenia impetrata abstinere se legato iubeantur, aut mulieri dotis aut creditori actio sua denegari debet, ne eorum uterque merito debito careat.
7 · Marcianus libro secundo institutionum
pr.Nullo modo serui cum dominis suis consistere possunt, cum ne quidem omnino iure ciuili neque iure praetorio neque extra ordinem computantur: praeterquam quod fauorabiliter diui Marcus et Commodus rescripserunt, cum seruus quereretur, quod tabulae testamenti, quibus ei data erat libertas, subprimerentur, admittendum ad suppressi testamenti accusationem.
8 · Ulpianus libro septimo de officio proconsulis
pr.Quicumque nummos aureos partim raserint, partim tinxerint uel finxerint: si quidem liberi sunt, ad bestias dari, si serui, summo supplicio adfici debent.
9 · Ulpianus libro octauo de officio proconsulis
pr.Lege Cornelia cauetur, ut, qui in aurum uitii quid addiderit, qui argenteos nummos adulterinos flauerit, falsi crimine teneri.
1Eadem poena adficitur etiam is qui, cum prohibere tale quid posset, non prohibuit.
2Eadem lege exprimitur, ne quis nummos stagneos plumbeos emere uendere dolo malo uellet.
3Poena legis Corneliae irrogatur ei, qui quid aliud quam in testamento sciens dolo malo falsum signauerit signariue curauerit, item qui falsas testationes faciendas testimoniaue falsa inuicem dicenda dolo malo coierint.
4Qui delatorem summisit in causa pecuniaria, eadem poena tenetur, qua tenentur hi qui ob instruendas lites pecuniam acceperunt.
10 · Macer libro primo publicorum
pr.De eo, qui ei in cuius potestate est eique qui in eadem potestate est adscripserit, nihil senatus consultis cauetur: sed hoc quoque casu committitur in legem, quia huius rei emolumentum ad patrem dominumue pertinet, ad quem pertineret, si filius seruusue sibi adscripsissent.
1Illud constat, si extraneo quis adscripserit legatum, licet postea uiuo testatore in potestate eum habere coeperit, senatus consultis locum non esse.
11 · Marcianus libro primo de iudiciis publicis
pr.Si pater filio suo militi, quem habet in potestate, testamento commilitonis filii aliquid adscripserit, quem conmilitonem in militia nouit: quia patri non adquiritur, extra poenam est. et cum matri filius adscripserat, diui fratres rescripserunt, cum iussu testatoris hoc scripsit, impunitum eum esse matremque capere posse.
12 · Papinianus libro tertio decimo responsorum
pr.Cum falsi reus ante crimen illatum aut sententiam dictam uita decedit, cessante Cornelia quod scelere quaesitum est heredi non relinquitur.
13 · Papinianus libro quinto decimo responsorum
pr.Falsi nominis uel cognominis adseueratio poena falsi coercetur.
1Ordine decurionum decem annis aduocatum motum, qui falsum instrumentum cognoscente praeside recitauit, post finem temporis dignitatem respondi reciperare, quoniam in Corneliam falso recitato, non facto non incidit. eadem ratione plebeium ob eandem causam exilio temporario punitum decurionem post reditum recte creari.
14 · Paulus libro uicensimo secundo quaestionum
pr.Filius emancipatus cum scriberet patris testamentum, iussu patris seruo communi Titii et suo legatum adscripsit: quaero quis exitus quaestionis sit. respondit: plures quaestiones coniunxisti. et quidem quantum ad senatus consultum, quo prohibemur nobis uel his, quos in potestate habemus, adscribere legatum, emancipatus quoque filius eadem poena tenebitur, licet iussu patris scripserit: excusatus enim is uidetur qui in potestate est sic ut seruus, si tamen iussum ex subscriptione testatoris appareat: sic enim inueni senatum censuisse.
1Sequens quaestio est, an, quoniam placet id quod illicite scriptum est pro non scripto esse, quod seruo communi scribentis et alterius adscriptum est, utrum in totum pro non scripto sit an quantum ad eum tantum qui adscripsit, ceterum socio totum debeatur. et inueni Marcellum apud Iulianum adnotasse. nam cum Iulianus scripsisset, si sibi et Titio scripsisset aut seruo communi, cum pro non scripto sit, facillime quaeri posse, quantum Titio et socio adquiratur ita: adicit iste Marcellus: quemadmodum socio debebitur, si quasi falsum nomen serui subducitur? quod et in praesenti quaestione obseruandum est.
2Maritus seruum dotalem manumisit et in testamento eius legatum sibi adscripsit. quaesitum est, quid mulier ex lege Iulia consequi possit. respondi: et patronum incidere in poenam edicti diui Claudii dicendum est et filium emancipatum, licet praeteriti possint petere possessionem bonorum. ergo si nihil habet patronus ex bonis liberti, non tenebitur mulieri. an ideo teneri potest, quod adiectum est in lege ‘aut dolo fecit, quo minus ad eum perueniat?’ sed nihil fecit in fraudem mulieris: non enim aduersus illam hoc excogitauit. an ideo non denegamus huic actiones, quoniam alii restituturus est? adquin cum is, qui sibi iussu testatoris legatum adscripsit, etiam si fidei suae, similiter iubente testatore, commisisset, ut id alii restitueret, senatus iussit eum nihilo minus legato abstinere idque apud heredem remanere cum onere fideicommissi.
15 · Callistratus libro primo quaestionum
pr.Diuus Claudius edicto praecepit adiciendum legi Corneliae, ut, si quis, cum alterius testamentum uel codicillos scriberet, legatum sibi sua manu scripserit, proinde teneatur ac si commisisset in legem Corneliam, et ne uel is uenia detur, qui se ignorasse edicti seueritatem praetendant. scribere autem sibi legatum uideri non solum eum qui manu sua id facit, sed etiam qui per seruum suum uel filium, quem in potestatem habet, dictante testatore legato honoratur.
1Plane constitutionibus principalibus cauetur, ut, si testator specialiter subscriptione sua declarauerit dictasse seruo alicuius, ut domino eius legatum ab heredibus suis daretur, id ualere, nec generalem subscriptionem testatoris ualere aduersus senatus consulti auctoritatem et ideo legatum pro non scripto habendum et seruo, qui etiam sibi legatum adscripsit, ueniam dari. ego tutius esse puto ueniam petendam ab imperatore, scilicet eo quod relictum est abstinentibus.
2Item senatus censuit, ut, si seruus domini sui iussu testamento codicillisue libertatem sibi adscripserit, ob eam rem, quod ipsius manu adscriptum est, minus liber sit: sed libertas ei ex fideicommissi causa praestatur: si modo post eam scripturam manu sua testator testamento codicillisue subscripserit.
3Et quatenus de sola specie fideicommissae libertatis hoc senatus consulto continebatur, diuus Pius rescripsit sententiam magis sequendam esse huius senatus consulti quam scripturam: nam seruos, cum dominis suis parent, necessitate potestatis excusari, si tamen accedat domini auctoritas subscribentis se ea dictasse et recognouisse: uideri enim ait ipsius domini manu scripta, cuius uoluntate ea scripta sunt. ‘quod tamen’, inquit, ‘ad liberas personas, in quas nullum ius testator habuerit, extendi non debet: quaeri tamen debet, an aeque subsequendi necessitas et honesta excusatio est non facientibus, quod non sit concessum’.
4Matri quoque, cui per seruum suum dictante filio legatum scriptum esset, ueniam tribuendam legis Corneliae placuit.
5Idem in filiam, quae dictante matre sua per ignorantiam iuris legatum sibi scripserat, senatus censuit.
6Si quis duobus heredibus institutis adiecerit, ut, si alteruter heres sine liberis decessisset, ei qui superesset et liberos haberet hereditas redderetur uel, si uterque sine liberis decessisset, hereditas (deinde alia manu) scriptori testamenti restitueretur: placet testamentario poenam legis Corneliae remitti. sed benignius est, ut etiam ea, quae supra scripta sunt, simili modo consequatur.
16 · Paulus libro tertio responsorum
pr.Respondit instrumentorum subreptorum crimen non esse publici iudicii, nisi testamentum alicuius subreptum arguatur.
1Paulus respondit legis Corneliae poena omnes teneri, qui etiam extra testamenta cetera falsa signassent.
2Sed et ceteros, qui in rationibus tabulis litteris publicis aliaue qua re sine consignatione falsum fecerunt uel, ut uerum non appareat, quid celauerunt subripuerunt deleuerunt subiecerunt resignauerunt, eadem poena adfici solere dubium non esse.
17 · Paulus libro tertio fideicommissorum
pr.Cum quidam sua manu seruum sibi legatum scripsisset et eum manumittere rogatus esset, senatus censuit ab omnibus heredibus eum manumittendum.
18 · Paulus libro tertio sententiarum
pr.Uxori legatum in alieno testamento scribere non prohibemur.
1Qui se filio testatoris impuberi tutorem adscripsit, etsi suspectus esse praesumitur, quod ultro tutelam uidebitur affectasse, tamen, si idoneus esse adprobetur, non ex testamento, sed ex decreto tutor dandus est. nec excusatio eius admittetur, quia consensisse uidetur uoluntati testatoris.
19 · Paulus libro quinto sententiarum
pr.Qui falsam monetam percusserint, si id totum formare noluerunt, suffragio iustae paenitentiae absoluuntur.
1Accusatio suppositi partus nulla temporis praescriptione depellitur, nec interest, decesserit nec ne ea, quae partum subdidisse contenditur.
20 · Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum
pr.Falsi poena coercentur et qui ad litem instruendam aduocatione testibus pecuniam acceperunt, obligationem pactionem fecerunt, societatem inierunt, ut aliquid eorum fieret curauerunt.
21 · Paulus libro singulari ad senatus consultum Turpillianum
pr.Qui duobus in solidum eandem rem diuersis contractibus uendidit, poena falsi coercetur, et hoc et diuus Hadrianus constituit. is adiungitur et is qui iudicem corrumpit. sed remissius puniri solent, ut ad tempus relegentur nec bona illis auferantur.
22 · Paulus libro singulari ad senatus consultum Libonianum
pr.Impuberem in hoc edictum incidere dicendum non est, quoniam falsi crimine uix possit teneri, cum dolus malus in eam aetatem non cadit.
1Si ei filio, qui apud hostes est, adscripserit pater legatum, dicendum est reuerso eo incidere in poenam senatus consulti: quod si ibi decesserit, innocens pater existimatur.
2Sed et si emancipato filio adscribit, recte id faciet: item in adoptionem dato.
3Item si seruo, cui moram fecit in fideicommissaria libertate praestanda, adscripserit, dicendum est extra sententiam senatus consulti eum esse, quoniam placet omne, quod per huiusmodi seruum adquisitum est, restitui oportere manumisso.
4Et si ei seruo, qui bona fide seruit, aliquid adscribsit, quod ad cogitationem animi nocens est, quia ei adscribit, quem suum putat: sed quoniam neque legatum neque hereditas bonae fidei possessori adquiritur, dicamus eum poenae eximendum esse.
5Si dominus adscripserit seruo legatum, cum liber erit, dicimus senatus consulto dominum excusatum esse, qui compendio suo nullo modo prospexerit. eadem et de filio postea emancipato dici potest.
6Qui codicillos ante testamentum factos, in quibus legatum ei adscriptum erat, confirmat, in senatus consultum incidit: quod et Iulianus scribit.
7Adimendo quoque aliquid incidere in poenam debet, quasi sibi aliquid dederit: ueluti si seruo legato sibi eodemque manumisso libertatem sua manu ademerit (hoc ita, si uoluntate testatoris ademerit: nam si ignorante eo, libertas ualet): item si, rogatus restituere legatum sibi adscriptum, fideicommissum ademerit.
8Qui liberti adsignationem sua manu adscripsit, non uerbis, sed sententia senatus consulti tenetur.
9Item non continetur uerbis seruus, qui alieno testamento fideicommissam libertatem sibi adscripsit. sed de hoc potest haesitari, quoniam, ut supra diximus, senatus ita demum ei, qui sibi libertatem fideicommissam in testamento domini adscripsit, poenam remisit, si dominus subscripsit. immo magis dicendum est hunc contra senatus consultum facere, quam eum qui legatum sibi adscribit, cum libertas omnimodo ipsi competitura sit, legatum autem domino adquiri possit.
10Si testamentarius seruo suo fideicommissam libertatem dederit, uideamus, ne extra poenam sit, quoniam nullum ipsius commodum est: nisi ideo adscripserit, ut seruus magno pretio redimatur ab eo et manumittatur.
11Sed et ille, qui, cum Titio fundus legaretur, adiecit sua manu condicionem pecuniae sibi dandae, in uoluntatem senatus consulti incidit.
12Qui autem uoluntate patris se exheredat uel legatum sibi adimit, neque uerbis senatus consulti neque sententia continetur.
23 · Paulus libro singulari de poenis paganorum
pr.Quid sit falsum, quaeritur: et uidetur id esse, si quis alienum chirographum imitetur aut libellum uel rationes intercidat uel describat, non qui alias in computatione uel in ratione mentitur.
24 · Scaeuola libro uicensimo secundo digestorum
pr.Aithales seruus, cui testamento Betiti Callinici per fideicommissum libertas et portio hereditatis relicta erat ab his, qui ex undecim portionibus heredes erant instituti, professus est indicium apud Maximillam filiam testatoris ex parte duodecima heredem scriptam: se posse probare falsum testamentum Betiti Callinici. et apud magistratus interrogatus a Maximilla professus est probaturum, quemadmodum falsum sit factum testamentum. et cum in crimen falsi subscripsisset Maximilla in scriptorem testamenti et Proculum coheredem, acta causa praefectus urbi falsum testamentum non esse pronuntiauit et maximillae partem duodecimam a fisco cogi iussit. quaesitum est, an Aithaleti libertas et fideicommissum post haec facta debeantur. respondit secundum ea quae proponerentur deberi.
25 · Ulpianus libro septimo ad edictum
pr.Qui nomine praetoris litteras falsas reddidisse edictumue falsum proposuisse dicetur, ex causa actione in factum poenali tenetur, quamquam lege Cornelia reus sit.
26 · Marcellus libro trigensimo digestorum
pr.Si quis patris sui testamentum aboleuerit et, quasi intestatus decessisset, pro herede gesserit atque ita diem suum obierit: iustissime tota hereditas paterna heredi eius eripietur.
27 · Modestinus libro octauo regularum
pr.Eos, qui diuersa inter se testimonia praebuerunt, quasi falsum fecerint, et praescriptio legis teneri pronuntiat.
1Et eum, qui contra signum suum falsum praebuit testimonium, poena falsi teneri pronuntiatum est. de inpudentia eius, qui diuersa duobus testimonia praebuit, cuius ita anceps fides uacillat, quod crimine falsi teneatur, nec dubitandum est.
2Qui se pro milite gessit uel illicitis insignibus usus est uel falso duplomate uias commeauit, pro admissi qualitate grauissime puniendus est.
28 · Modestinus libro quarto responsorum
pr.Si, a debitore praelato die, pignoris obligatio mentiatur, falsi crimini locus est.
29 · Modestinus libro singulari de enucleatis casibus
pr.Si quis obrepserit praesidi prouinciae, tam per acta quam per libelli interpellationem nihil agit. immo si accusatus fuerit, poenam temerari luit: proinde enim punitur, atque si falsum fecerit. sunt enim rescripta de ea re: sufficit autem unum argumenti causa referre, cuius uerba haec sunt: ‘Alexander Augustus Iulio Marullo. si libello dato aduersarius tuus ueritatem in precibus ab eo datis non adiecit, subscriptione uti non potest: immo si accusatus fuerit, et poenam inferre debet’.
30 · Modestinus libro duodecimo pandectarum
pr.Lege Cornelia testamentaria obligatur, qui signum adulterinum fecerit sculpserit.
1De partu supposito soli accusant parentes aut hi, ad quos ea res pertineat: non quilibet ex populo ut publicam accusationem intendat.
31 · Callistratus libro tertio de cognitionibus
pr.Diuus Pius Claudio rescripsit pro mensura cuiusque delicti constituendum in eos, qui apud iudices instrumenta protulerunt, quae probari non possint: aut si plus meruisse uideatur, quam ex forma iurisdictionis pati possint, ut imperatori describatur aestimaturo, quatenus coerceri debeant. sed diuus Marcus cum fratre suo pro sua humanitate hanc rem temperauit, ut, si (quod plerumque euenit) per errorem huiusmodi instrumenta proferantur, ignoscatur eis, qui tale quicquam protulerint.
32 · Modestinus libro primo de poenis
pr.Hodie qui edicta proposita dolo malo corrumpunt, falsi poena plectuntur.
1Si uenditor mensuras publice probatas uini, frumenti uel cuiuslibet rei, aut emptor corruperit doloue malo fraudem fecerit: quanti ea res est, eius dupli condemnatur: decretoque diui Hadriani praeceptum est in insulam eos relegari, qui pondera aut mensuras falsassent.
33 · Modestinus libro tertio de poenis
pr.Si quis falsis constitutionibus nullo auctore habito utitur, lege Cornelia aqua et igni ei interdicitur.