IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 48

D. 48.9DE LEGE POMPEIA DE PARRICIDIIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Marcianus libro quarto decimo institutionum

pr.Lege Pompeia de parricidiis cauetur, ut, si quis patrem matrem, auum auiam, fratrem sororem patruelem matruelem, patruum auunculum amitam, consobrinum consobrinam, uxorem uirum generum socrum, uitricum, priuignum priuignam, patronum patronam occiderit cuiusue dolo malo id factum erit, ut poena ea teneatur quae est legis Corneliae de sicariis. sed et mater, quae filium filiamue occiderit, eius legis poena adficitur, et auus, qui nepotem occiderit: et praeterea qui emit uenenum ut patri daret, quamuis non potuerit dare.

2 · Scaeuola libro quarto regularum

pr.Frater autem eius, qui cognouerat tantum nec patri indicauerat, relegatus est et medicus supplicio affectus.

3 · Marcianus libro quarto decimo institutionum

pr.Sed sciendum est lege Pompeia de consobrino comprehendi, sed non etiam eos pariter complecti, qui pari propioreue gradu sunt. sed et nouercae et sponsae personae omissae sunt, sententia tamen legis continentur:

4 · Marcianus libro primo de publicis iudiciis

pr.cum pater et mater sponsi sponsae socerorum, ut liberorum sponsi generorum appellatione continentur.

5 · Marcianus libro quarto decimo institutionum

pr.Diuus Hadrianus fertur, cum in uenatione filium suum quidam necauerat, qui nouercam adulterabat, in insulam eum deportasse, quod latronis magis quam patris iure eum interfecit: nam patria potestas in pietate debet, non atrocitate consistere.

6 · Ulpianus libro octauo de officio proconsulis

pr.Utrum qui occiderunt parentes an etiam conscii poena parricidii adficiantur, quaeri potest. et ait Maecianus etiam conscios eadem poena adficiendos, non solum parricidas. proinde conscii etiam extranei eadem poena adficiendi sunt.

7 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Si sciente creditore ad scelus committendum pecunia sit subministrata, ut puta si ad ueneni mali comparationem uel etiam ut latronibus adgressoribusque daretur, qui patrem interficerent: parricidii poena tenebitur, qui quaesierit pecuniam quique eorum ita crediderint aut a quo ita cauerint.

8 · Ulpianus libro octauo disputationum

pr.Parricidii postulatus si interim decesserit, si quidem sibi mortem consciuit, successorem fiscum habere debebit: si minus, eum quem uoluit, si modo testamentum fecit: si intestatus decessit, eos heredes habebit, qui lege uocantur.

9 · Modestinus libro duodecimo pandectarum

pr.Poena parricidii more maiorum haec instituta est, ut parricida uirgis sanguineis uerberatus deinde culleo insuatur cum cane, gallogallinaceo et uipera et simia: deinde in mare profundum culleus iactatur. hoc ita, si mare proximum sit: alioquin bestiis obicitur secundum diui Hadriani constitutionem.

1Qui alias personas occiderint praeter matrem et patrem et auum et auiam (quos more maiorum puniri supra diximus), capitis poena plectentur aut ultimo supplicio mactantur.

2Sane si per furorem aliquis parentem occiderit, inpunitus erit, ut diui fratres rescripserunt super eo, qui per furorem matrem necauerat: nam sufficere furore ipso eum puniri, diligentiusque custodiendum esse aut etiam uinculis coercendum.

10 · Paulus libro singulari de poenis omnium legum

pr.Eorum, qui parricidii poena teneri possunt, semper accusatio permittitur.