D. 48.13AD LEGEM IULIAM PECULATUS ET DE SACRILEGIS ET DE RESIDUIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quadragensimo quarto ad Sabinum
pr.Lege Iulia peculatus cauetur, ne quis ex pecunia sacra religiosa publicaue auferat neue intercipiat neue in rem suam uertat neue faciat, quo quis auferat intercipiat uel in rem suam uertat, nisi cui utique lege licebit: neue quis in aurum argentum aes publicum quid indat neue immisceat neue quo quid indatur immisceatur faciat sciens dolo malo, quo id peius fiat.
2 · Paulus libro undecimo ad Sabinum
pr.Lege Iulia de residuis tenetur, qui publicam pecuniam delegatam in usum aliquem retinuit neque in eum consumpsit.
3 · Ulpianus libro primo de adulteriis
pr.Peculatus poena aquae et ignis interdictionem, in quam hodie successit deportatio, continet. porro qui in eum statum deducitur, sicut omnia pristina iura, ita et bona amittit.
4 · Marcianus libro quarto decimo institutionum
pr.Lege Iulia peculatus tenetur, qui pecuniam sacram religiosam abstulerit interceperit.
1Sed et si donatum deo immortali abstulerit, peculatus poena tenetur.
2Mandatis autem cauetur de sacrilegiis, ut praesides sacrilegos latrones plagiarios conquirant et ut, prout quisque deliquerit, in eum animaduertant. et sic constitutionibus cauetur, ut sacrilegi extra ordinem digna poena puniantur.
5 · Marcianus libro quarto decimo institutionum
pr.Lege Iulia de residuis tenetur is, apud quem ex locatione, emptione, alimentaria ratione, ex pecunia quam accepit aliaue qua causa pecunia publica resedit.
1Sed et qui publicam pecuniam in usu aliquo acceptam retinuerit nec erogauerit, hac lege tenetur.
2Qua lege damnatus amplius tertia parte quam debet punitur.
3Non fit locus religiosus, ubi thensaurus inuenitur: nam et si in monumento inuentus fuerit, non quasi religiosus tollitur. quod enim sepelire quis prohibetur, id religiosum facere non potest: at pecunia sepeliri non potest, ut et mandatis principalibus cauetur.
4Sed et si de re ciuitatis aliquid subripiat, constitutionibus principum diuorum Traiani et Hadriani cauetur peculatus crimen committi: et hoc iure utimur.
6 · Marcianus libro quinto regularum
pr.Diui Seuerus et Antoninus Cassio festo rescripserunt, res priuatorum si in aedem sacram depositae subreptae fuerint, furti actionem, non sacrilegii esse.
7 · Ulpianus libro septimo de officio proconsulis
pr.Sacrilegii poenam debebit proconsul pro qualitate personae proque rei condicione et temporis et aetatis et sexus uel seuerius uel clementius statuere. et scio multos et ad bestias damnasse sacrilegos, nonnullos etiam uiuos exussisse, alios uero in furca suspendisse. sed moderanda poena est usque ad bestiarum damnationem eorum, qui manu facta templum effregerunt et dona dei in noctu tulerunt. ceterum si qui interdiu modicum aliquid de templo tulit, poena metalli coercendus est, aut, si honestiore loco natus sit, deportandus in insulam est.
8 · Ulpianus libro septimo de officio proconsulis
pr.Qui, cum in moneta publica operarentur, extrinsecus sibi signant pecuniam forma publica uel signatam furantur, hi non uidentur adulterinam monetam exercuisse, sed furtum publicae monetae fecisse, quod ad peculatus crimen accedit.
1Si quis ex metallis Caesarianis aurum argentumue furatus fuerit, ex edicto diui Pii exilio uel metallo, prout dignitas personae, punitur. is autem, qui furanti sinum praebuit, perinde habetur, atque si manifesti furti condemnatus esset, et famosus efficitur. qui autem aurum ex metallo habuerit illicite et conflauerit, in quadruplum condemnatur.
9 · Uenuleius Saturninus libro secundo iudiciorum publicorum
pr.Peculatus crimen ante quinquennium admissum obici non oportet.
10 · Uenuleius Saturninus libro tertio iudiciorum publicorum
pr.Qui tabulam aeream legis formamue agrorum aut quid aliud continentem refixerit uel quid inde immutauerit, lege Iulia peculatus tenetur.
1Eadem lege tenetur, qui quid in tabulis publicis deleuerit uel induxerit.
11 · Paulus libro singulari de iudiciis publicis
pr.Sacrilegi capite puniuntur.
1Sunt autem sacrilegi, qui publica sacra compilauerunt. at qui priuata sacra uel aediculas incustoditas temptauerunt, amplius quam fures, minus quam sacrilegi merentur. quare quod sacrum quodue admissum in sacrilegii crimen cadat, diligenter considerandum est.
2Labeo libro trigensimo octauo posteriorum peculatum definit pecuniae publicae aut sacrae furtum non ab eo factum, cuius periculo fuit, et ideo aedituum in his, quae ei tradita sunt, peculatum non admittere.
3Eodem capite inferius scribit non solum pecuniam publicam, sed etiam priuatam crimen peculatus facere, si quis quod fisco debetur simulans se fisci creditorem accepit, quamuis priuatam pecuniam abstulerit.
4Is autem, qui pecuniam traiciendam suscepit uel quilibet alius, ad cuius periculum pecunia pertinet, peculatum non committit.
5Senatus iussit lege peculatus teneri eos, qui iniussu eius, qui ei rei praeerit, tabularum publicarum inspiciendarum describendarumque potestatem fecerint.
6Eum, qui pecuniam publicam in usus aliquos retinuerit nec erogauerit, hac lege teneri Labeo libro trigensimo octauo posteriorum scripsit. cum eo autem, qui, cum prouincia abiret, pecuniam, quae penes se esset, ad aerarium professus retinuerit, non esse residuae pecuniae actionem, quia eam priuatus fisco debeat, et ideo inter debitores eum ferri: eamque ab eo is, qui hoc imperio utitur, exigeret, id est pignus capiendo, corpus retinendo, multam dicendo. sed eam quoque lex Iulia residuorum post annum residuam esse iussit.
12 · Marcianus libro primo iudiciorum publicorum
pr.Hac lege tenetur, qui in tabulis publicis minorem pecuniam, quam quid uenierit aut locauerit, scripserit aliudue quid simile commiserit.
1Diuus Seuerus et Antoninus quendam clarissimum iuuenem, cum inuentus esset arculam in templum ponere ibique hominem includere, qui post clusum templum de arca exiret et de templo multa subtraheret et se in arculam iterum referret, conuictum in insulam deportauerunt.
13 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum
pr.Qui perforauerit muros uel inde aliquid abstulerit, peculatus actione tenetur.
14 · Marcellus libro uicensimo quinto digestorum
pr.Peculatus nequaquam committitur, si exigam ab eo pecuniam, qui et mihi et fisco debet: non enim pecunia fisci intercipitur, quae debitori eius aufertur, scilicet quia manet debitor fisci nihilo minus.
15 · Modestinus libro secundo de poenis
pr.Is, qui praedam ab hostibus captam subripuit, lege peculatus tenetur et in quadruplum damnatur.
16 · Papinianus libro trigensimo sexto quaestionum
pr.Publica iudicia peculatus et de residuis et repetundarum similiter aduersus heredem exercentur, nec inmerito, cum in his quaestio principalis ablatae pecuniae moueatur.