IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 47

D. 47.9DE INCENDIO RUINA NAUFRAGIO RATE NAUE EXPUGNATA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum

pr.Praetor ait: ‘In eum, qui ex incendio ruina naufragio rate naue expugnata quid rapuisse recepisse dolo malo damniue quid in his rebus dedisse dicetur: in quadruplum in anno, quo primum de ea re experiundi potestas fuerit, post annum in simplum iudicium dabo. item in seruum et in familiam iudicium dabo’.

1Huius edicti utilitas euidens et iustissima seueritas est, si quidem publice interest nihil rapi ex huiusmodi casibus. et quamquam sint de his facinoribus etiam criminum executiones, attamen recte praetor fecit, qui forenses quoque actiones criminibus istis praeposuit.

2‘Ex incendio’ quemadmodum accipimus, utrum ex ipso igne an uero ex eo loco, ubi incendium fit? et melius sic accipietur propter incendium, hoc est propter tumultum incendii uel trepidationem incendii, rapit: quemadmodum solemus dicere in bello amissum, quod propter causam belli amittitur. proinde si ex adiacentibus praediis, ubi incendium fiebat, raptum quid sit, dicendum sit edicto locum esse, quia uerum est ex incendio rapi.

3Item ruinae appellatio refertur ad id tempus, quo ruina fit, non tantum si ex his quae ruerunt tulerit quis, sed etiam si ex adiacentibus.

4Si suspicio fuit incendii uel ruinae, incendium uel ruina non fuit, uideamus, an hoc edictum locum habeat. et magis est, ne habeat, quia neque ex incendio neque ex ruina quid raptum est.

5Item ait praetor: ‘si quid ex naufragio’. hic illud quaeritur, utrum, si quis eo tempore tulerit, quo naufragium fit, an uero et si alio tempore, hoc est post naufragiumque: nam res ex naufragio etiam hae dicuntur, quae in litore post naufragium iacent. et magis est, ut de eo tempore.

2 · Gaius libro uicensimo primo ad edictum prouinciale

pr.Et loco,

3 · Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum

pr.quo naufragium fit uel factum est, si quis rapuerit, incidisse in hoc edictum uideatur. qui autem rem in litore iacentem, postea quam naufragium factum est, abstulit, in ea condicione est, ut magis fur sit quam hoc edicto teneatur, quemadmodum is, qui quod de uehiculo excidit tulit. nec rapere uidetur, qui in litore iacentem tollit.

1Deinde ait praetor ‘rate naui expugnata’. expugnare uidetur, qui in ipso quasi proelio et pugna aduersus nauem et ratem aliquid rapit, siue expugnet siue praedonibus expugnantibus rapiat.

2Labeo scribit aequum fuisse, ut, siue de domo siue in uilla expugnatis aliquid rapiatur, huic edicto locus sit: nec enim minus in mari quam in uilla per latrunculos inquietamur uel infestari possumus.

3Non tantum autem qui rapuit, uerum is quoque, qui recepit ex causis supra scriptis, tenetur, quia receptores non minus delinquunt quam adgressores. sed enim additum est ‘dolo malo’, quia non omnis qui recipit statim etiam delinquit, sed qui dolo malo recipit. quid enim, si ignarus recipit? aut quid, si ad hoc recepit, ut custodiret saluaque faceret ei qui amisserat? utique non debet teneri.

4Non solum autem qui rapuit, sed et qui abstulit uel amouit uel damnum dedit uel recepit, hac actione tenetur.

5Aliud esse autem rapi, aliud amoueri palam est, si quidem amoueri aliquid etiam sine ui possit: rapi autem sine ui non potest.

6Qui eiecta naue quid rapuit, hoc edicto tenetur. ‘eiecta’ hoc est quod Graeci aiunt ἐξεβράσθη.

7Quod ait praetor de damno dato, ita demum locum habet, si dolo damnum datum sit: nam si dolus malus absit, cessat edictum. quemadmodum ergo procedit, quod Labeo scribit, si defendendi mei causa uicini aedificium orto incendio dissipauerim, et meo nomine et familiae iudicium in me dandum? cum enim defendendarum mearum aedium causa fecerim, utique dolo careo. puto igitur non esse uerum, quod Labeo scribit. an tamen lege Aquilia agi cum hoc possit? et non puto agendum: nec enim iniuria hoc fecit, qui se tueri uoluit, cum alias non posset. et ita Celsus scribit.

8Senatus consultum Claudianis temporibus factum est, ut, si quis ex naufragio clauos uel unum ex his abstulerit, omnium rerum nomine teneatur. item alio senatus consulto cauetur eos, quorum fraude aut consilio naufragi suppressi per uim fuissent, ne naui uel ibi periclitantibus opitulentur, legis Corneliae, quae de sicariis lata est, poenis adficiendos: eos autem, qui quid ex miserrima naufragorum fortuna rapuissent lucratiue fuissent dolo malo, in quantum edicto praetoris actio daretur, tantum et fisco dare debere.

4 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum

pr.Pedius posse etiam dici ex naufragio rapere, qui, dum naufragium fiat, in illa trepidatione rapiat.

1Diuus Antoninus de his, qui praedam ex naufragio diripuissent, ita rescripsit: ‘quod de naufragiis nauis et ratis scripsisti mihi, eo pertinet, ut explores, qua poena adficiendos eos putem, qui diripuisse aliqua ex illo probantur. et facile, ut opinor, constitui potest: nam plurimum interest, peritura collegerint an quae seruari possint flagitiose inuaserint. ideoque si grauior praeda ui adpetita uidebitur, liberos quidem fustibus caesos in triennium relegabis aut, si sordidiores erunt, in opus publicum eiusdem temporis dabis: seruos flagellis caesos in metallum damnabis. si non magnae pecuniae res fuerint, liberos fustibus, seruos flagellis caesos dimittere poteris’. et omnino ut in ceteris, ita huiusmodi causis ex personarum condicione et rerum qualitate diligenter sunt aestimandae, ne quid aut durius aut remissius constituatur, quam causa postulabit.

2Hae actiones heredibus dantur. in heredes eatenus dandae sunt, quatenus ad eos peruenit.

5 · Gaius libro uicensimo primo ad edictum prouinciale

pr.Si quis ex naufragio uel ex incendio ruinaue seruatam rem et alio loco positam subtraxerit aut rapuerit, furti scilicet aut alias ui bonorum raptorum iudicio tenetur, maxime si non intellegebat ex naufragio uel incendio ruinaue eam esse. iacentem quoque rem ex naufragio, quae fluctibus expulsa sit, si quis abstulerit, plerique idem putant. quod ita uerum est, si aliquod tempus post naufragium intercesserit: alioquin si in ipso naufragii tempore id acciderit, nihil interest, utrum ex ipso mari quisque rapiat an ex naufragiis an ex litore. de eo quoque, quod ex rate naue expugnata raptum sit, eandem interpretationem adhibere debemus.

6 · Callistratus libro primo edicti monitorii

pr.Expugnatur nauis, cum spoliatur aut mergitur aut dissoluitur aut pertunditur aut funes eius praeciduntur aut uela conscinduntur aut ancorae inuolantur de mare.

7 · Callistratus libro secundo quaestionum

pr.Ne quid ex naufragiis diripiatur uel quis extraneus interueniat colligendis eis, multifariam prospectum est. nam et diuus Hadrianus edicto praecepit, ut hi, qui iuxta litora maris possident, scirent, si quando nauis uel inficta uel fracta intra fines agri cuiusque fuerit, ne naufragia diripiant, in ipsos iudicia praesides his, qui res suas direptas queruntur, reddituros, ut quidquid probauerint ademptum sibi naufragio, id a possessoribus recipiant. de his autem, quos diripuisse probatum sit, praesidem ut de latronibus grauem sententiam dicere. ut facilior sit probatio huiusmodi admissi, permisit his et quidquid passos se huiusmodi queruntur, adire praefectos et ad eum testari reosque petere, ut pro modo culpae uel uincti uel sub fideiussoribus ad praesidem remittantur. a domino quoque possessionis, in qua id admissum dicatur, satis accipi, ne cognitioni desit, praecipitur. sed nec interuenire naufragiis colligendis aut militem aut priuatum aut libertum seruumue principis placere sibi ait senatus.

8 · Neratius libro secundo responsorum

pr.Ratis ui fluminis in agrum meum delatae non aliter potestatem tibi faciendam, quam si de praeterito quoque damno mihi cauisses.

9 · Gaius libro quarto ad legem duodecim tabularum

pr.Qui aedes aceruumue frumenti iuxta domum positum conbusserit, uinctus uerberatus igni necari iubetur, si modo sciens prudensque id commiserit. si uero casu, id est neglegentia, aut noxiam sarcire iubetur aut, si minus idoneus sit, leuius castigatur. appellatione autem aedium omnes species aedificii continentur.

10 · Ulpianus libro primo opinionum

pr.Ne piscatores nocte lumine ostenso fallant nauigantes, quasi in portum aliquem delaturi, eoque modo in periculum naues et qui in eis sunt deducant sibique execrandam praedam parent, praesidis prouinciae religiosa constantia efficiat.

11 · Marcianus libro quarto decimo institutionum

pr.Si fortuito incendium factum sit, uenia indiget, nisi tam lata culpa fuit, ut luxuria aut dolo sit proxima.

12 · Ulpianus libro octauo de officio proconsulis

pr.Licere unicuique naufragium suum impune colligere constat: idque imperator Antoninus cum diuo patre suo rescripsit.

1Qui data opera in ciuitate incendium fecerint, si humiliore loco sint, bestiis obici solent: si in aliquo gradu id fecerint, capite puniuntur aut certe in insulam deportantur.