D. 47.8UI BONORUM RAPTORUM ET DE TURBA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum
pr.Qui rem rapuit, et furti nec manifesti tenetur in duplum et ui bonorum raptorum in quadruplum. sed si ante actum sit ui bonorum raptorum, deneganda est furti: si ante furti actum est, non est illa deneganda, ut tamen id quod amplius in ea est consequatur.
2 · Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum
pr.Praetor ait: ‘Si cui dolo malo hominibus coactis damni quid factum esse dicetur siue cuius bona rapta esse dicentur, in eum, qui id fecisse dicetur, iudicium dabo. item si seruus fecisse dicetur, in dominum iudicium noxale dabo’.
1Hoc edicto contra ea, quae ui committuntur, consuluit praetor. nam si quis se uim passum docere possit, publico iudicio de ui potest experiri, neque debet publico iudicio priuata actione praeiudicari quidam putant: sed utilius uisum est, quamuis praeiudicium legi Iuliae de ui priuata fiat, nihilo minus tamen non esse denegandam actionem eligentibus priuatam persecutionem.
2‘Dolo’ autem ‘malo facere’ potest (quod edictum ait) non tantum is qui rapit, sed et qui praecedente consilio ad hoc ipsum homines colligit armatos, ut damnum det bonaue rapiat.
3Siue igitur ipse quis cogat homines siue ab alio coactis utitur ad rapiendum, dolo malo facere uidetur.
4Homines coactos accipere debemus ad hoc coactos, ut damnum daretur.
5Neque additur, quales homines: qualescumque siue liberos siue seruos.
6Sed et si unus homo coactus sit, adhuc dicemus homines coactos.
7Item si proponas solum damnum dedisse, non puto deficere uerba: hoc enim, quod ait ‘hominibus coactis’, ut siue solus uim fecerit siue etiam hominibus coactis, sic accipere debemus etiam hominibus coactis uel armatis uel inermibus hoc edicto teneatur.
8Doli mali mentio hic et uim in se habet. nam qui uim facit, dolo malo fecit, non tamen qui dolo malo facit, utique et ui facit. ita dolus habet in se et uim: et sine ui si quid callide admissum est, aeque continebitur.
9‘Damni’ praetor inquit: omnia ergo damna continet et clandestina. sed non puto clandestina, sed ea, quae uiolentia permixta sunt. etiam quis recte definiet, si quid solus admiserit quis non ui, non contineri hoc edicto, et si quid hominibus coactis, etiamsi sine ui, dummodo dolo sit admissum, ad hoc edictum spectare.
10Ceterum neque furti actio neque legis Aquiliae contributae sunt in hoc edicto, licet interdum communes sint cum hoc edicto: nam Iulianus scribit eum qui ui rapit furem esse improbiorem, et si quid damni coactis hominibus dederit, utique etiam Aquilia poterit teneri.
11‘Uel cuius bona rapta esse dicuntur’. quod ait praetor ‘bona rapta’, sic accipiemus: etiam si una res ex bonis rapta sit.
12Si quis non homines ipse coegerit, sed inter coactos ipse fuerit et quid aut rapuerit aut damni dederit, hac actione tenetur. sed utrum hoc solum contineat edictum, quod dolo malo hominibus a reo coactis damnum datum sit uel raptum, an uero quod dolo malo rei raptum uel damnum datum sit, licet ab alio homines sint coacti, quaeritur. et melius esse dicitur etiam hoc contineri, ut omnia haec contineantur et quod ex coactis ab alio damnum datum sit, ut et is qui coegit et is qui coactus est contineri uideatur.
13In hac actione intra annum utilem uerum pretium rei quadruplatur, non etiam quod interest.
14Haec actio etiam familiae nomine competit, non imposita necessitate ostendendi, qui sunt ex familia homines qui rapuerunt uel etiam damnum dederunt. familiae autem appellatio seruos continet, hoc est eos, qui in ministerio sunt, etiamsi liberi esse proponantur uel alieni bona fide nobis seruientes.
15Hac actione non puto posse actorem singulorum seruorum nomine agere aduersus dominum eorum, quia sufficit dominum semel quadruplum offerre.
16Ex hac actione noxae deditio non totius familiae, sed eorum tantum uel eius, qui dolo fecisse comperietur, fieri debet.
17Haec actio uolgo ui bonorum raptorum dicitur.
18Hac actione is demum tenetur, qui dolum malum adhibuit. si quis igitur suam rem rapuit, ui quidem bonorum raptorum non tenebitur, sed aliter multabitur. sed et si quis fugitiuum suum, quem bona fide aliquis possidebat, rapuit, aeque hac actione non tenebitur, quia rem suam aufert. quid ergo, si sibi obligatam? debebit teneri.
19Ui bonorum raptorum actio in impuberem, qui doli mali capax non est, non dabitur: nisi seruus ipsius uel familia eius admisisse proponantur, et serui et familiae nomine noxali ui bonorum raptorum actione tenetur.
20Si publicanus pecus meum abduxerit, dum putat contra legem uectigalis aliquid a me factum: quamuis errauerit, agi tamen cum eo ui bonorum raptorum non posse Labeo ait: sane dolo caret: si tamen ideo inclusit, ne pascatur et ut fame periret, etiam utili lege Aquilia.
21Si per uim abductum pecus incluserit quis, utique ui bonorum raptorum conueniri poterit.
22In hac actione non utique spectamus rem in bonis actoris esse: siue in bonis sit siue non sit, si tamen ex bonis sit, locum haec actio habebit. quare siue commodata res sit siue locata siue etiam pignerata proponatur siue deposita apud me sic, ut intersit mea eam non auferri, siue bona fide a me possideatur, siue usum fructum in ea habeam uel quod aliud ius, ut intersit mea non rapi: dicendum est competere mihi hanc actionem, ut non dominium accipiamus, sed illud solum, quod ex bonis meis, hoc est ex substantia mea res ablata esse proponatur.
23Et generaliter dicendum est, ex quibus causis furti mihi actio competit in re clam facta, ex hisdem causis habere me hanc actionem. dicet aliquis: adquin ob rem depositam furti actionem non habemus. sed ideo addidi ‘si intersit nostra non esse raptam’: nam et furti actionem habeo, si in re deposita culpam quoque repromissi uel pretium depositionis non quasi mercedem accepi.
24Utilius dicendum est et si cesset actio furti ob rem depositam, esse tamen ui bonorum raptorum actionem, quia non minima differentia est inter eum qui clam facit et eum qui rapit, cum ille celet suum delictum, hic publicet et crimen etiam publicum admittat. si quis igitur interesse sua uel modice docebit, debet habere ui bonorum raptorum actionem.
25Si fugitiuus meus quasdam res instruendi sui causa emerit eaeque raptae sint, quia in bonis meis hae sunt res, possum de his ui bonorum raptorum actione agere.
26Rerum raptarum nomine etiam furti uel damni iniuriae uel condictione agi potest uel certe singulae res uindicari possunt.
27Haec actio heredi ceterisque successoribus dabitur. aduersus heredes autem uel ceteros successores non dabitur, quia poenalis actio in eos non datur. an tamen in id, quod locupletiores facti sunt, dari debeat, uideamus. et ego puto ideo praetorem non esse pollicitum in heredes in id quod ad eos peruenit, quia putauit sufficere condictionem.
3 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum
pr.Si seruus rapuerit et cum libero agatur, etiam, si cum domino experiundi potestas fuit, non recte cum manumisso post annum agetur, quia cum quocumque experiundi potestas fuerit, excluditur actor. si cum domino intra annum actum sit, deinde cum manumisso agatur, rei iudicatae exceptionem nocere Labeo ait.
4 · Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum
pr.Praetor ait: ‘cuius dolo malo in turba damnum quid factum esse dicetur, in eum in anno, quo primum de ea re experiundi potestas fuerit, in duplum, post annum in simplum iudicium dabo’.
1Hoc edictum de eo damno proponitur, quod quis in turba dedit.
2Turbam autem appellatam Labeo ait ex genere tumultus idque uerbum ex Graeco tractum ἀπὸ τοῦ θορυβεῖν.
3Turbam autem ex quo numero admittimus? si duo rixam commiserint, utique non accipiemus in turba id factum, quia duo turba non proprie dicentur: enimuero si plures fuerunt, decem aut quindecim homines, turba dicetur. quid ergo, si tres aut quattuor? turba utique non erit. et rectissime Labeo inter turbam et rixam multum interesse ait: namque turbam multitudinis hominum esse turbationem et coetum, rixam etiam duorum.
4Hoc autem edicto tenetur non solus, qui damnum in turba dedit, sed et is, qui dolo malo fecerit, ut in turba damni quid daretur, siue illo uenerit siue non fuerit praesens: dolus enim malus etiam absentis esse potest.
5Hoc edicto dicendum est etiam eum teneri, qui uenit et in turba fuit auctor damni dandi, si tamen et ipse inter turbam fuit, cum damnum daretur, et dolo malo fuit: nam et huius dolo malo in turba damni quid factum esse negari non potest.
6Si quis aduentu suo turbam concitauit uel contraxit, uel clamore uel facto aliquo uel dum criminatur aliquem uel dum misericordiam prouocat: si dolo malo eius damnum datum sit, etiamsi non habuit consilium turbae cogendae, tenetur. uerum est enim dolo malo eius in turba damni quid datum: neque enim exigit praetor, ut ab ipso sit turba conuocata, sed hoc, ut dolo alicuius in turba damnum datum sit. eritque haec differentia inter hoc edictum et superius, quod ibi de eo damno praetor loquitur, quod dolo malo hominibus coactis datum est uel raptum etiam non coactis hominibus: at hic de eo damno, quod dolo malo in turba datum est, etiamsi non ipse turbam coegit, sed ad clamorem eius uel dicta uel misericordiam turba contracta est, uel si alius contraxit uel ipse ex turba fuit.
7Idcirco illud quidem edictum propter atrocitatem facti quadrupli poenam comminatur, at hoc dupli.
8Sed et hoc et illud intra annum tribuit experiundi facultatem: post annum in simplum competit.
9Loquitur autem hoc edictum de damno dato et de amisso, de rapto non: sed superiori edicto ui bonorum raptorum agi poterit.
10Amissa autem dicuntur ea, quae corrupta alicui relinquuntur, scissa forte uel fracta.
11Haec autem actio in factum est et datur in duplum, quanti ea res erit: quod ad pretium uerum rei refertur. et praesentis temporis fit aestimatio: et semper in duplum intra annum est.
12Docereque actor in turba damnum esse datum debet: ceterum si alibi datum sit quam in turba, cessabit haec actio.
13Si, cum seruum meum Titius pulsaret, turba fuerit collecta isque seruus in ea turba aliquid perdiderit, cum eo qui pulsabat agere possum, quippe cum in turba dolo malo damnum datum sit: sic tamen, si, ut damnum daret, ideo coeperat caedere. ceterum si alia causa uerberandi fuit, cessat actio.
14Sed et si quis ipse turbam conuocasset, ut turba coram seruum uerberaret iniuriae faciendae causa, non damni dandi consilio, locum habet edictum. uerum est enim eum, qui per iniuriam uerberat, dolo facere et eum, qui causam praebuit damni dandi, damnum dedisse.
15In seruum autem et in familiam praetor dat actionem.
16Quae de heredibus ceterisque successoribus in ui bonorum raptorum actione diximus, et hic erunt repetita.
5 · Gaius libro uicensimo primo ad edictum prouinciale
pr.Non prodest ei qui ui rapuit ad euitandam poenam, si ante iudicium restituat rem quam rapuit.
6 · Uenuleius libro septimo decimo stipulationum
pr.Quod ui possessum raptumue sit, antequam in potestatem domini heredisue eius perueniat, usucapi lex uetat.