IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 47

D. 47.7ARBORUM FURTIM CAESARUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Si furtim arbores caesae sint, et ex lege Aquilia et ex duodecim tabularum dandam actionem Labeo ait: sed Trebatius ita utramque dandam, ut iudex in posteriore deducat id quod ex prima consecutus sit et reliquo condemnet.

2 · Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum

pr.Sciendum est autem eos, qui arbores et maxime uites ceciderint, etiam tamquam latrones puniri.

3 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum

pr.Uitem arboris appellatione contineri plerique ueterum existimauerunt.

1Ederae quoque et harundines arbores non male dicentur.

2Idem de salicteto dicendum est.

3Sed si quis saligneas uirgas instituendi salicti causa defixerit haeque, antequam radices coegerint, succidantur aut euellantur, recte Pomponius scripsit non posse agi de arboribus succisis, cum nulla arbor proprie dicatur, quae radicem non conceperit.

4Quod si quis ex seminario, id est stirpitus arborem transtulerit, eam, quamuis nondum comprehenderit terram, arborem tamen uideri Pomponius libro nono decimo ad Sabinum probat.

5Ideo ea quoque arbor esse uidetur, cuius radices desinent uiuere.

5aRadix autem arboris non uidetur arboris appellatione contineri, quamuis adhuc terra contineatur: quam sententiam Labeo quoque probat.

6Labeo etiam eam arborem recte dici putat, quae subuersa a radicibus etiamnunc reponi potest, aut quae ita translata est, ut poni possit.

7Stirpes oleae arbores esse magis est, siue iam egerunt radices siue nondum.

8Omnium igitur harum arborum, quas enumerauimus, nomine agi poterit.

4 · Gaius libro ad legem duodecim tabularum

pr.Certe non dubitatur, si adhuc adeo tenerum sit, ut herbae loco sit, non debere arboris numero haberi.

5 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Caedere est non solum succidere, sed etiam ferire caedendi causa. cingere est deglabrare. subsecare est subsecuisse: non enim poterat cecidisse intellegi, qui serra secuisset.

1Eius actionis eadem causa est, quae est legis Aquiliae.

2Is, cuius usus fructus est in fundo, hanc actionem non habet: qui autem fundum uectigalem habet, hanc actionem habet, sicut aquae pluuiae arcendae actionem et finium regundorum.

6 · Pomponius libro uicensimo ad Sabinum

pr.Si plures eandem arborem furtim ceciderint, cum singulis in solidum agetur.

1At si eadem arbor plurium fuerit, uniuersis dumtaxat una et semel poena praestabitur.

2Si arbor in uicini fundum radices porrexit, recidere eas uicino non licebit, agere autem licebit non esse ei ius (sicuti tignum aut protectum) inmissum habere. si radicibus uicini arbor aletur, tamen eius est, in cuius fundo origo eius fuerit.

7 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum

pr.Furtim caesae arbores uidentur, quae ignorante domino celandique eius causa caeduntur.

1Nec esse hanc furti actionem scribit pedius, cum et sine furto fieri possit, ut quis arbores furtim caedat.

2Si quis radicitus arborem euellerit uel exstirpauerit, hac actione non tenetur: neque enim uel caedit uel succidit uel subsecuit: Aquilia tamen tenetur, quasi ruperit.

3Etiamsi non tota arbor caesa sit, recte tamen agetur quasi caesa.

4Siue autem quis suis manibus, siue dum imperat seruo arbores cingi subsecari caedi, hac actione tenetur. idem et si libero imperet.

5Quod si seruo suo non praeceperit dominus, sed ipse sua uoluntate id admiserit, Sabinus ait competere noxale, ut in ceteris maleficiis: quae sententia uera est.

6Haec actio etiamsi poenalis sit, perpetua est. sed aduersus heredem non datur: heredi ceterisque successoribus dabitur.

7Condemnatio autem eius duplum continet.

8 · Paulus libro trigensimo nono ad edictum

pr.Facienda aestimatione, quanti domini intersit non laedi: ipsarumque arborum pretium deduci oportet et eius quod superest fieri aestimationem.

1Furtim arborem caedit, qui clam caedit.

2Igitur si ceciderit et lucri faciendi causa contrectauerit, etiam furti tenebitur lignorum causa et condictione et ad exhibendum.

3Qui per uim sciente domino caedit, non incidit in hanc actionem.

9 · Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale

pr.Si colonus sit, qui ceciderit arbores, etiam ex locato cum eo agi potest. plane una actione contentus esse debet actor.

10 · Iulianus libro tertio ex Minicio

pr.Si gemina arbor esset et supra terram iunctura eius emineret, una arbor uidetur esse. sed si id qua iungeretur non exstaret, totidem arbores sunt, quot species earum supra terram essent.

11 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum

pr.Sed si de arboribus caesis ex lege Aquilia actum sit, interdicto quod ui aut clam reddito absoluetur, si satis prima condemnatione grauauerit reum, manente nihilo minus actione ex lege duodecim tabularum.

12 · Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio

pr.Qui agrum uendidit, nihilo minus furtim arborum caesarum agere potest.