IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 47

D. 47.6SI FAMILIA FURTUM FECISSE DICETUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum

pr.Utilissimum id edictum praetor proposuit, quo dominis prospiceret aduersus maleficia seruorum, uidelicet ne, cum plures furtum admittunt, euertant domini patrimonium, si omnes dedere aut pro singulis aestimationem litis offerre cogatur. datur igitur arbitrium hoc edicto, ut, si quidem uelit dicere noxios seruos, possit omnes dedere, qui participauerunt furtum: enimuero si maluerit aestimationem offerre, tantum offerat, quantum, si unus liber furtum fecisset, et retineat familiam suam.

1Haec autem facultas domino tribuitur totiens, quotiens ignorante eo furtum factum est: ceterum si sciente, facultas ei non erit data: nam et suo nomine et singulorum nomine conueniri potest noxali iudicio, nec una aestimatione, quam homo liber sufferret, defungi poterit: is autem accipitur scire, qui scit et potuit prohibere: scientiam enim spectare debemus, quae habet et uoluntatem: ceterum si scit, prohibuit tamen, dicendum est usurum edicti beneficio.

2Si plures serui damnum culpa dederint, aequissimum est eandem facultatem domino dari.

3Cum plures serui eiusdem rei furtum faciunt et unius nomine cum domino lis contestata sit, tamdiu aliorum nomine actio sustineri debebit, quamdiu priore iudicio potest actor consequi, quantum consequeretur, si liber id furtum fecisset,

2 · Iulianus libro uicensimo tertio digestorum

pr.id est et poenae nomine duplum et condictionis simplum.

3 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum

pr.Quotiens tantum praestat dominus, quantum praestaretur, si unus liber fecisset, cessat ceterorum nomine actio, non aduersus ipsum, uerum etiam aduersus emptorem dumtaxat, si forte quis eorum, qui simul fecerant, uenierit. idemque et si fuerit manumissus. quod si prius fuerit ablatum a manumisso, tunc dabitur aduersus dominum familiae nomine: nec enim potest dici, quod a manumisso praestitum est, quasi a familia esse praestitum. plane si emptor praestiterit, puto denegandam in uenditorem actionem: quodammodo enim hoc a uenditore praestitum est, ad quem nonnumquam regressus est ex hac causa, maxime si furto noxaque solutum esse promisit.

1Sed an, si legati serui nomine uel eius, qui donatus est, actum sit cum legatario uel eo, cui donatus est, agi possit etiam cum domino ceterorum, quaeritur: quod admittendum puto.

2Huius edicti leuamentum non tantum ei, qui seruos possidens condemnatus praestitit tantum, quantum, si unus liber fecisset, datur, uerum ei quoque, qui idcirco condemnatus est, quia dolo fecerat quo minus possideret.

4 · Iulianus libro uicensimo secundo digestorum

pr.Etiam heredibus eius, cui plures eiusdem familiae furtum fecerint, eadem actio competere debet, quae testatori competebat, id est ut omnes non amplius consequantur, quam consequerentur, si id furtum liber fecisset.

5 · Marcellus libro octauo digestorum

pr.Familia communis sciente altero furtum fecit: omnium nomine cum eo qui scit furti agi poterit, cum altero ad eum modum, qui edicto comprehensus est: quod ille praestiterit non totius familiae nomine, ab hoc socio partem consequeretur. et si seruus communis alterius iussu damnum dederit, etiam quod praestiterit alter, si modo cum eo quoque ex lege Aquilia uel ex duodecim tabulis agi potest, repetat a socio, sicuti cum communi rei nocitum est. si ergo dumtaxat duos habuerim seruos communes, cum eo, quo non ignorante factum est, agetur utriusque serui nomine, sed non amplius consequetur a socio, quam si unius nomine praestitisset: quod si cum eo, quo ignorante factum est, agere uolet, duplum tantum consequetur. et uideamus, an iam in socium alterius serui nomine non sit dandum iudicium, quemadmodum si omnium nomine socius decidisset: nisi forte hoc casu seuerius a praetore constituendum est nec seruorum conscio parcendum est.

6 · Scaeuola libro quarto quaestionum

pr.Labeo putat, si coheres meus, quod furtum familia cuius fecisset, duplum abstulisset, me non impediri, quo minus dupli agam, eoque modo fraudem edicto fieri esseque iniquum plus heredes nostros ferre, quam ferremus ipsi.

1Idem, si defunctus minus duplo abstulit, adhuc singulos heredes recte experiri. Scaeuola respondit: uerius puto partes eius heredes persecuturos, sed ut cum eo, quod defunctus abstulit, uterque heres non plus duplo ferat.