D. 47.5FURTI ADUERSUS NAUTAS CAUPONES STABULARIOS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum
pr.In eos, qui naues cauponas stabula exercebunt, si quid a quoquo eorum quosue ibi habebunt furtum factum esse dicetur, iudicium datur, siue furtum ope consilio exercitoris factum sit, siue eorum cuius, qui in ea naui nauigandi causa esset.
1Nauigandi autem causa accipere debemus eos, qui adhibentur, ut nauis nauiget, hoc est nautas.
2Et est in duplum actio.
3Cum enim in caupona uel in naui res perit, ex edicto praetoris obligatur exercitor nauis uel caupo ita, ut in potestate sit eius, cui res subrepta sit, utrum mallet cum exercitore honorario iure an cum fure iure ciuili experiri.
4Quod si receperit saluum fore caupo uel nauta, furti actionem non dominus rei subreptae, sed ipse habet, quia recipiendo periculum custodiae subit.
5Serui uero sui nomine exercitor noxae dedendo se liberat. cur ergo non exercitor condemnetur, qui seruum tam malum in naue admisit? et cur liberi quidem hominis nomine tenetur in solidum, serui uero non tenetur? nisi forte idcirco, quod liberum quidem hominem adhibens statuere debuit de eo, qualis esset, in seruo uero suo ignoscendum sit ei quasi in domestico malo, si noxae dedere paratus sit. si autem alienum adhibuit seruum, quasi in libero tenebitur.
6Caupo praestat factum eorum, qui in ea caupona eius cauponae exercendae causa ibi sunt, item eorum, qui habitandi causa ibi sunt: uiatorum autem factum non praestat. namque uiatorem sibi eligere caupo uel stabularius non uidetur nec repellere potest iter agentes: inhabitatores uero perpetuos ipse quodammodo elegit, qui non reiecit, quorum factum oportet eum praestare. in naui quoque uectorum factum non praestatur.