D. 47.4SI IS, QUI TESTAMENTO LIBER ESSE IUSSUS ERIT, POST MORTEM DOMINI ANTE ADITAM HEREDITATEM SUBRIPUISSE AUT CORRUPISSE QUID DICETUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum
pr.Si dolo malo eius, qui liber esse iussus erit, post mortem domini ante aditam hereditatem in bonis, quae eius fuerunt, qui eum liberum esse iusserit, factum esse dicetur, quo minus ex his bonis ad heredem aliquid perueniret: in eum intra annum utilem dupli iudicium datur.
1Haec autem actio, ut Labeo scripsit, naturalem potius in se quam ciuilem habet aequitatem, si quidem ciuilis deficit actio: sed natura aequum est non esse impunitum eum, qui hac spe audacior factus est, quia neque ut seruum se coerceri posse intellegit spe imminentis libertatis, neque ut liberum damnari, quia hereditati furtum fecit, hoc est dominae, dominus autem dominaue non possunt habere furti actionem cum seruo suo, quamuis postea ad libertatem peruenerit uel alienatus sit, nisi si postea quoque contrectauerit. e re itaque esse praetor putauit calliditatem et proteruitatem horum, qui hereditates depopulantur, dupli actione coercere.
2Non alias tenebitur iste libertus, quam si dolo quid dissipasse proponatur. culpa autem neglegentiaque serui post libertatem excusata est, sed culpa dolo proxima dolum repraesentat. proinde si quid damni dedit sine dolo, cessabit ista actio, quamuis alias Aquilia tenetur ob hoc, quod damnum qualiterqualiter dederit. habet itaque certum finem ista actio, ut et dolo fecerit iste et post mortem domini et ante aditam hereditatem. ceterum si sine dolo, aut dolo quidem, uerum uiuo domino, non tenebitur hac actione: quin immo et si post mortem post aditam hereditatem, cessabit actio: nam ubi adita hereditas est, iam quasi liber conueniri potest.
3Quid tamen, si sub condicione accepit libertatem? ecce nondum liber est: sed ut seruus potest coerceri: idcirco dicendum est cessare hanc actionem.
4Sed ubi libertas competit continuo, dicendum est posse et debere hanc actionem dari aduersus eum, qui peruenit ad libertatem.
5Si seruus pure legatus ante aditam hereditatem quid admiserit in hereditate, dicendum est, quia dominium in eo mutatur, huic actioni locum esse.
6Et generaliter dicimus, quo casu in seruo dominium uel mutatur uel amittitur uel libertas competit post interuallum modicum aditae hereditatis, eo casu hanc actionem indulgendam.
7Sed si fideicommissaria libertas seruo data sit, quidquid in hereditate maleficii admisit, numquid non prius cogatur heres manumittere, quam si satisfecerit? est autem saepissime et a diuo Marco et ab imperatore nostro cum patre rescriptum non impediri fideicommissariam libertatem, quae pure data est. diuus sane Marcus rescripsit arbitrum ex continenti dandum, apud quem ratio ponatur: sed hoc rescriptum ad rationem ponendam pertinet actus, quem seruus administrauit. arbitror igitur et hic posse hanc actionem competere.
8‘Ante aditam hereditatem’ sic accipere debemus ‘antequam uel ab uno adeatur hereditas’: nam ubi uel unus adit, competit libertas.
9Si pupillus heres institutus sit et a substituto eius libertas data medioque tempore quaedam admittantur: si quidem uiuo pupillo quid fuerit factum, locum non esse huic actioni: sin uero post mortem, antequam quis pupillo succederet, actionem istam locum habere.
10Haec actio locum habet non tantum in rebus, quae in bonis fuerunt testatoris, sed et si heredis interfuit dolum malum admissum non esse, quo minus ad se perueniret. et ideo Scaeuola plenius tractat et si eam rem subripuisset seruus, quam defunctus pignori acceperat, hanc actionem honorariam locum habere: plenius enim causam bonorum hic accipimus pro utilitate. nam si in locum deficientis furti actionis propter seruitutem hanc actionem substituit praetor, uerisimile est in omnibus causis eum, in quibus furti agi potuit, substituisse. et in summa probatur hanc actionem et in rebus pigneratis et in rebus alienis bona fide possessis locum habere: idem et de re commodata testatori.
11Item si fructus post mortem testatoris perceptos hic seruus, qui libertatem prospicit, contrectauerit, locus erit huic actioni: sed et si partus uel fetus post mortem adgnatos, tantundem erit dicendum.
12Praeterea si impubes post mortem patris quaesierit rei dominium eaque, antequam impuberis hereditas adeatur, subripiatur, locum habere istam actionem dicendum est.
13Sed et in omnibus, quae interfuit heredis non esse auersa, locum habet haec actio.
14Non tantum autem ad sola furta ista actio pertinet, sed etiam ad omnia damna, quaecumque hereditati seruus dedit.
15Scaeuola ait possessionis furtum fieri: denique si nullus sit possessor, furtum negat fieri: idcirco autem hereditati furtum non fieri, quia possessionem hereditas non habet, quae facti est et animi. sed nec heredis est possessio, antequam possideat, quia hereditas in eum id tantum transfundit, quod est hereditatis, non autem fuit possessio hereditatis.
16Illud uerum est, si potest alias heres ad suum peruenire, non esse honorariam hanc actionem tribuendam, cum in id quod intersit condemnatio fiat.
17Praeter hanc actionem esse et uindicationem rei constat, cum haec actio ad similitudinem furti competat.
18Item heredi ceterisque successoribus competere istam actionem dicendum est.
19Si plures serui libertatem acceperunt et dolo malo quid admiserint, singuli conuenientur in solidum, hoc est in duplum. et cum ex delicto conueniantur, exemplo furti nullus eorum liberatur, etsi unus conuentus praestiterit.
2 · Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale
pr.Si paulo ante, quam statuta libertas optigerit, amouerit aliquid seruus aut corruperit, ignorantia domini non introducit hanc actionem: ideoque licet maxime ignorauerit heres a statulibero aut quilibet alius dominus a seruo suo amotum aliquid corruptumue esse, non impetrat post libertatem eius ullam actionem, quamuis in pluribus aliis causis iusta ignorantia excusationem mereatur.
3 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum
pr.Labeo putauit sub condicione manumissum res amouentem, si cito condicio extitit, hac actione conueniendum.