IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 47

D. 47.3DE TIGNO IUNCTO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum

pr.Lex duodecim tabularum neque soluere permittit tignum furtiuum aedibus uel uineis iunctum neque uindicare (quod prouidenter lex effecit, ne uel aedificia sub hoc praetextu diruantur uel uinearum cultura turbetur): sed in eum, qui conuictus est iunxisse, in duplum dat actionem.

1Tigni autem appellatione continetur omnis materia, ex qua aedificium constet, uineaeque necessaria. unde quidam aiunt tegulam quoque et lapidem et testam ceteraque, si qua aedificiis sunt utilia (tigna enim a tegendo dicta sunt), hoc amplius et calcem et harenam tignorum appellatione contineri. sed et in uineis tigni appellatione omnia uineis necessaria continentur, ut puta perticae pedamenta.

2Sed et ad exhibendum danda est actio: nec enim parci oportet ei, qui sciens alienam rem aedificio inclusit uinxitue: non enim sic eum conuenimus quasi possidentem, sed ita, quasi dolo malo fecerit, quo minus possideat.

2 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum

pr.Sed si proponas tigni furtiui nomine aedibus iuncti actum, deliberari poterit, an extrinsecus sit rei uindicatio. et esse non dubito.