IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 47

D. 47.2DE FURTIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro trigensimo nono ad edictum

pr.Furtum a furuo, id est nigro dictum Labeo ait, quod clam et obscuro fiat et plerumque nocte: uel a fraude, ut Sabinus ait: uel a ferendo et auferendo: uel a Graeco sermone, qui φῶρας appellant fures: immo et Graeci ἀπὸ τοῦ φέρειν φῶρας dixerunt.

1Inde sola cogitatio furti faciendi non facit furem.

2Sic is, qui depositum abnegat, non statim etiam furti tenetur, sed ita, si id intercipiendi causa occultauerit.

3Furtum est contrectatio rei fraudulosa lucri faciendi gratia uel ipsius rei uel etiam usus eius possessionisue. quod lege naturali prohibitum est admittere.

2 · Gaius libro tertio decimo ad edictum

pr.Furtorum genera duo sunt, manifestum et nec manifestum.

3 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Fur est manifestus, quem Graeci ἐπ’ αὐτοφώρῳ appellant, hoc est eum, qui deprehenditur cum furto.

1Et parui refert, a quo deprehendatur, utrum ab eo cuius res fuit an ab alio.

2Sed utrum ita demum fur sit manifestus, si in faciendo furto deprehendatur, an uero et si alicubi fuerit deprehensus? et magis est, ut et Iulianus scripsit, etsi non ibi deprehendatur, ubi furtum fecit, adtamen esse furem manifestum, si cum re furtiua fuerit adprehensus, priusquam eo loci rem pertulerit, quo destinauerat.

4 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.‘quo destinauerit quis auferre’ sic accipiendum est ‘quo destinauerit eo die manere cum eo furto’

5 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Siue igitur in publico siue in priuato deprehendatur, antequam ad locum destinatum rem perferret, in ea causa est, ut fur manifestus sit, si cum re furtiua deprehendatur: et ita Cassius scripsit.

1Sed si pertulit quo destinauit, tametsi deprehendatur cum re furtiua, non est manifestus fur.

6 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Quamuis enim saepe furtum contrectando fiat, tamen initio, id est faciendi furti tempore, constituere uisum est, manifestus nec ne fur esset.

7 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Si quis in seruitute furtum fecerit et manumissus deprehendatur, an fur manifestus sit, uideamus. et ait Pomponius libro nono decimo ex Sabino non posse eum manifesti conueniri, quia origo furti in seruitute facti non fuit manifesti.

1Ibidem Pomponius eleganter scripsit deprehensione fieri manifestum furem: ceterum si, cum tibi furtum facerem de domo tua, abscondisti te, ne te occidam, etiamsi uidisti furtum fieri, attamen non est manifestum.

2Sed Celsus deprehensioni hoc etiam adicit, si, cum uidisses eum subripientem et ad comprehendendum eum accurrisses, abiecto furto effugit, furem manifestum esse:

3Paruique referre putat, dominus an uicinus an quilibet transiens adprehendat.

8 · Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale

pr.Nec manifestum furtum quid sit, apparet: nam quod manifestum non est, hoc scilicet nec manifestum est.

9 · Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr.Ei, qui furti actionem habet, adsidua contrectatione furis non magis furti actio nasci potest, ne in id quidem, in quod creuisset postea res subrepta.

1Sed si eam a fure uindicassem, condictio mihi manebit. sed potest dici officio iudicis, qui de proprietate cognoscit, contineri, ut non aliter iubeat restitui, quam si condictionem petitor remitteret: quod si ex condictione ante damnatus reus litis aestimationem sustulerit, ut aut omnimodo absoluat reum aut (quod magis placet), si paratus esset petitor aestimationem restituere nec restituetur ei homo, quanti in litem iurasset, damnaretur ei possessor.

10 · Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum

pr.Cuius interfuit non subripi, is actionem furti habet.

11 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Tum is cuius interest furti habet actionem, si honesta causa interest.

12 · Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum

pr.Itaque fullo, qui curanda poliendaue uestimenta accepit, semper agit: praestare enim custodiam debet. si autem soluendo non est, ad dominum actio redit: nam qui non habet quod perdat, eius periculo nihil est.

1Sed furti actio malae fidei possessori non datur, quamuis interest eius rem non subripi, quippe cum res periculo eius sit: sed nemo de inprobitate sua consequitur actionem et ideo soli bonae fidei possessori, non etiam malae fidei furti actio datur.

2Sed et si res pignori data sit, creditori quoque damus furti actionem, quamuis in bonis eius res non sit: quin immo non solum aduersus extraneum dabimus, uerum et contra ipsum quoque dominum furti actionem, et ita Iulianus scripsit. nec non et ipsi domino dari placet, et sic fit, ut non teneatur furti et agat. ideo autem datur utrique, quia utriusque interest. sed utrum semper creditoris interest an ita demum, si debitor soluendo non est ? et putat Pomponius semper eius interesse pignus habere, quod et Papinianus libro duodecimo quaestionum probat: et uerius est ubique uideri creditoris interesse, et ita et Iulianus saepissime scripsit.

13 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.Is, cui ex stipulatu res debetur, furti actionem non habet, si ea subrepta sit, cum per debitorem stetisset, quo minus eam daret.

14 · Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum

pr.Eum qui emit, si non tradita est ei res, furti actionem non habere, sed adhuc uenditoris esse hanc actionem Celsus scripsit. mandare eum plane oportebit emptori furti actionem et condictionem et uindicationem, et si quid ex his actionibus fuerit consecutus, id praestare eum emptori oportebit: quae sententia uera est, et ita et Iulianus. et sane periculum rei ad emptorem pertinet, dummodo custodiam uenditor ante traditionem praestet.

1Adeo autem emptor ante traditionem furti non habet actionem, ut sit quaesitum, an ipse subripiendo rem emptor furti teneatur. et Iulianus libro uicensimo tertio digestorum scribit: si emptor rem, cuius custodiam uenditorem praestare oportebat, soluto pretio subripuerit, furti actione non tenetur. plane si antequam pecuniam solueret, rem subtraxerit, furti actione teneri, perinde ac si pignus subtraxisset.

2Praeterea habent furti actionem coloni, quamuis domini non sint, quia interest eorum.

3Is autem, apud quem res deposita est, uideamus, an habeat furti actionem. et cum dolum dumtaxat praestet, merito placet non habere eum furti actionem: quid enim eius interest, si dolo careat? quod si dolo fecit, iam quidem periculum ipsius est, sed non debet ex dolo suo furti quaerere actionem.

4Iulianus quoque libro uicensimo secundo digestorum scribit: quia in omnium furum persona constitutum est, ne eius rei nomine furti agere possint, cuius ipsi fures sunt, non habebit furti actionem is, apud quem res deposita est, quamuis periculo eius esse res coeperit qui eam contrectauit.

5Papinianus tractat, si duos seruos ob decem aureos pignori acceperim et alter subripiatur, cum alter quoque, qui sit retentus, non minoris decem ualeret: utrum usque ad quinque tantum habeam furti actionem, quia in alio habeo saluos quinque? an uero, quia mori potest, dici debeat in decem fore actionem, etiamsi magni pretii sit is qui retinetur? et ita putat: non enim respicere debemus pignus, quod subreptum non est, sed id quod subtractum est.

6Idem scribit, si, cum mihi decem deberentur, seruus pignori datus subtractus sit, si actione furti consecutus fuero decem, non competere mihi furti actionem, si iterum subripiatur, quia desiit mea interesse, cum semel sim consecutus. hoc ita, si sine culpa mea subripiatur: nam si culpa mea, quia interest eo quod teneor pigneraticia actione, agere potero. quod si culpa abest, sine dubio domino competere actio uidetur, quae creditori non competit. quam sententiam Pomponius quoque libro decimo ad Sabinum probat.

7Idem dicunt, et si duo serui subrepti sint simul, competere utriusque nomine furti actionem creditori, sed non in totum, sed pro qua parte, in singulos diuiso eo quod ei debetur, eius interest: separatim autem duobus subreptis, si unius nomine solidum consecutus sit, alterius nihil consequetur.

8Item Pomponius libro decimo ex Sabino scripsit, si is cui commodaui dolo fecerit circa rem commodatam, agere eum furti non posse.

9Idem Pomponius probat et in eo, qui rem mandato alicuius accepit perferendam.

10An pater, cuius filio commodata res est, furti actionem habeat, quaeritur. et Iulianus ait patrem hoc nomine agere non posse, quia custodiam praestare non debeat: sicut, inquit, is qui pro eo, cui commodata res est, fideiussit, non habet furti actionem. neque enim, inquit, is, cuiuscumque intererit rem non perire, habet furti actionem, sed qui ob eam rem tenetur, quod ea res culpa eius perierit: quam sententiam Celsus quoque libro duodecimo digestorum probat.

11Is qui precario seruum rogauerat subrepto eo potest quaeri an habeat furti actionem. et cum non est contra eum ciuilis actio (quia simile donato precarium est) ideoque et interdictum necessarium uisum est, non habebit furti actionem. plane post interdictum redditum puto eum etiam culpam praestare et ideo et furti agere posse.

12Quod si conduxerit quis, habebit furti actionem, si modo culpa eius subrepta sit res.

13Si filius familias subreptus sit, patrem habere furti actionem palam est.

14Si res commodata est et is cui commodata est decesserit: quamuis hereditati furtum fieri non possit et ideo nec heres eius cui commodata est possit agere, tamen commodator poterit furti agere: idemque et in re pignerata uel in re locata. licet enim hereditati furti actio non adquiratur, tamen alii, cuius interest, adquiritur.

15Non solum autem in re commodata competit ei cui commodata est furti actio, sed etiam in ea, quae ex ea adgnata est, quia et huius custodia ad eum pertinet. nam et si seruum tibi commodauero, et uestis eius nomine furti ages, quamuis uestem, qua uestitus est, tibi non commodauerim. item si iumenta tibi commodauero, quorum sequella erat eculeus, puto competere furti actionem etiam eius nomine, quamuis ipse non sit commodatus.

16Qualis ergo furti actio detur ei, cui res commodata est, quaesitum est. et puto omnibus, quorum periculo res alienae sunt, ueluti commodati, item locati pignorisue accepti, si hae subreptae sint, omnibus furti actiones competere: condictio autem ei demum competit, qui dominium habet.

17Si epistula, quam ego tibi misi, intercepta sit, quis furti actionem habeat? et primum quaerendum est, cuius sit epistula, utrum eius qui misit, an eius ad quem missa est? et si quidem dedi seruo eius, statim ipsi quaesita est, cui misi: si uero procuratori, aeque (quia per liberam personam possessio quaeri potest) ipsius facta est, maxime si eius interfuit eam habere. quod si ita misi epistulam, ut mihi remittatur, dominium meum manet, quia eius nolui amittere uel transferre dominium. quis ergo furti aget? is cuius interfuit eam non subripi, id est ad cuius utilitatem pertinebant ea quae scripta sunt. et ideo quaeri potest, an etiam is, cui data est perferenda, furti agere possit. et si custodia eius ad eum pertineat, potest: sed et si interfuit eius epistulam reddere, furti habebit actionem. finge eam epistulam fuisse, quae continebat, ut ei quid redderetur fieretue: potest habere furti actionem: uel si custodiam eius rei recepit uel mercedem perferendae accipit. et erit in hunc casum similis causa eius et cauponis aut magistri nauis: nam his damus furti actionem, si sint soluendo, quoniam periculum rerum ad eos pertinet.

15 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.Creditoris, cuius pignus subreptum est, non credito tenus interest, sed omnimodo in solidum furti agere potest: sed et pigneraticia actione id quod debitum excedit debitori praestabit.

1Dominus, qui rem subripuit, in qua usus fructus alienus est, furti usufructuario tenetur.

2Sed eum qui tibi commodauerit, si eam rem subripiat, non teneri furti placuisse Pomponius scripsit, quoniam nihil tua interesset, utpote cum nec commodati tenearis. ergo si ob aliquas impensas, quas in rem commodatam fecisti, retentionem eius habueris, etiam cum ipso domino, si eam subripiat, habebis furti actionem, quia eo casu quasi pignoris loco ea res fuit.

16 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Ne cum filio familias pater furti agere possit, non iuris constitutio, sed natura rei impedimento est, quod non magis cum his, quos in potestate habemus, quam nobiscum ipsi agere possumus.

17 · Ulpianus libro trigensimo nono ad Sabinum

pr.Serui et filii nostri furtum quidem nobis faciunt, ipsi autem furti non tenentur: neque enim qui potest in furem statuere, necesse habet aduersus furem litigare: idcirco nec actio ei a ueteribus prodita est.

1Unde est quaesitum, si fuerit alienatus uel manumissus, an furti actione teneatur. et placet non teneri: neque enim actio, quae non fuit ab initio nata, oriri potest aduersus hunc furem. plane si manumissus contrectabit, dicendum erit teneri eum furti iudicio, quia hodie furtum fecit.

2Cum autem seruus, quem emi traditusque mihi est, a me redhibeatur, non est in ea causa, ut perinde habeatur, atque si meus numquam fuisset, sed et fuit et desiit. idcirco dicit Sabinus eum, si furtum fecit, in ea esse causa, ut furti eius nomine is qui redhibuit agere non possit. sed etsi non possit, attamen ratio haberi debet eius quod fecit, cum redhiberi coeperit, idque actione redhibitoria continetur.

3Illud quaesitum est, si, cum in fuga esset seruus, furtum domino fecisset, an aeque posset habere actionem aduersus eum, qui in potestatem domini non regressum bona fide possidere coeperit. mouet quaestionem, quod, quamuis possidere seruum eo tempore, quo in fuga est, uideor, attamen furti actione non teneor, quasi non sit in mea potestate: quod enim uideor possidere, ad usucapionem tantum mihi proficere Iulianus scribit. dicit igitur Pomponius libro septimo decimo ex Sabino competere furti actionem huic domino, cuius seruus in fuga fuit.

18 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Quod dicitur noxam caput sequi, tunc uerum est, ut quae initio aduersus aliquem nata est caput nocentis sequatur: ideoque si seruus tuus furtum mihi fecerit et dominus eius effectus eum uendidero, non posse me agere cum emptore Cassiani putant.

19 · Ulpianus libro quadragensimo ad Sabinum

pr.In actione furti sufficit rem demonstrari, ut possit intellegi.

1De pondere autem uasorum non est necesse loqui: sufficiet igitur ita dici ‘lancem’ uel ‘discum’ uel ‘pateram’: sed adscribenda etiam materia est, utrum argentea an aurea an alia quae sit.

2Quod si quis argentum infectum petat, et massam argenteam dicere et pondus debebit ponere.

3Signati argenti numerum debebit complecti, ueluti aureos tot pluresue furto ei abesse.

4De ueste quaeritur, an color eius dicendus sit. et uerum est colorem eius dici oportere ut, quemadmodum in uasis dicitur patera aurea, ita et in ueste color dicatur. plane si quis iuret pro certo se colorem dicere non posse, remitti ei huius rei necessitas debet.

5Qui rem pignori dat eamque subripit, furti actione tenetur.

6Furtum autem rei pigneratae dominus non tantum tunc facere uidetur, cum possidenti siue tenenti creditori aufert, uerum et si eo tempore abstulerit, quo non possidebat, ut puta si rem pigneratam uendidit: nam et hic furtum eum facere constat. et ita et Iulianus scripsit.

20 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Cum aes pignori datur, etiamsi aurum esse dicitur, turpiter fit, furtum non fit. sed si datum est aurum, deinde, cum dixisset se ponderare aut obsignare uelle, aes subiecit, furtum fecit: rem enim pignori datam interuertit.

1Si bona fide rem meam emeris eamque ego subripuero, uel etiam tuus usus fructus sit et eam contrectauero, tenebor tibi furti actione, etsi dominus rei sum. sed his casibus usucapio quasi furtiuae rei non impedietur, quoniam et si alius subripiat et in meam potestatem reuersa res fuerit, usucapiebatur.

21 · Paulus libro quadragensimo ad Sabinum

pr.Uolgaris est quaestio, an is, qui ex aceruo frumenti modium sustulit, totius rei furtum faciat an uero eius tantum quod abstulit. Ofilius totius acerui furem esse putat: nam et qui aurem alicuius tetigit, inquit Trebatius totum eum uideri tetigisse: proinde et qui dolium aperuit et inde paruum uini abstulit, non tantum eius quod abstulit, uerum totius uidetur fur esse. sed uerum est in tantum eos furti actione teneri, quantum abstulerunt. nam et si quis armarium, quod tollere non poterat, aperuerit et omnes res, quae in eo erant, contrectauerit atque ita discesserit, deinde reuersus unam ex his abstulerit et antequam se reciperet, quo destinauerat, deprehensus fuerit, eiusdem rei et manifestus et nec manifestus fur erit. sed et qui segetem luce secat et contrectat, eius quod secat manifestus et nec manifestus fur est.

1Si is, qui uiginti nummorum saccum deposuisset, alium saccum, in quo scit triginta esse, errante eo qui dabat acceperit, putauit autem illic sua uiginti esse, teneri furti decem nomine placet.

2Si quis aes subripuit, dum aurum se subripere putat, uel contra, ex libro octauo Pomponii ad Sabinum aut minus esse, cum plus esset: eius quod subripuit, furtum committit: idem Ulpianus.

3Sed et si quis subripuit furto duos sacculos, unum decem alterum uiginti, quorum alterum suum putauit, alterum scit alienum: profecto dicemus tantum unius, quem putauit alienum, furtum eum facere, quemadmodum si duo pocula abstulerit, quorum alterum suum putauit, alterum scit alienum: nam et hic unius fit furtum.

4Sed si ansam in poculo suam putauit uel uere fuit, totius poculi eum furtum facere Pomponius scripsit.

5Sed si de naui onerata furto quis sextarium frumenti tulerit, utrum totius oneris an uero sextarii tantum furtum fecerit? facilius hoc quaeritur in horreo pleno: et durum est dicere totius furtum fieri. et quid si cisterna uini sit, quid dicet? aut aquae cisterna? quid deinde si naue uinaria (ut sunt multae, in quas uinum effunditur), quid dicemus de eo, qui uinum hausit? an totius oneris fur sit? et magis est, ut et hic non totius dicamus.

6Certe si proponas in apotheca amphoras esse uini easque subtractas, singularum furtum fit, non totius apothecae, quemadmodum si ex pluribus rebus mouentibus in horreo reclusis unam tulerit.

7Qui furti faciendi causa conclaue intrauit, nondum fur est, quamuis furandi causa intrauit. quid ergo? qua actione tenebitur? utique iniuriarum: aut de ui accusabitur, si per uim introiuit.

8Item si maioris ponderis quid aperuit aut refregit, quod tollere non possit, non est omnium rerum cum eo furti actio, sed earum tantum quas tulit, quia totum tollere non potuit. proinde si inuolucrum, quod tollere non potuit, soluit, ut contrectet, deinde contrectauit quasdam res: quamuis singulas res, quae in eo fuerunt, tollere potuerit, si tamen totum inuolucrum tollere non potuerit, singularum rerum, quas tulerit, fur est, ceterarum non est. quod si totum uas tollere potuit, dicimus eum totius esse furem, licet soluerit, ut singulas uel quasdam tolleret: et ita et Sabinus ait.

9Si duo pluresue unum tignum furati sunt, quod singuli tollere non potuerint, dicendum est omnes eos furti in solidum teneri, quamuis id contrectare nec tollere solus posset, et ita utimur: neque enim potest dicere pro parte furtum fecisse singulos, sed totius rei uniuersos: sic fiet singulos furti teneri.

10Quamuis autem earum quoque rerum, quas quis non abstulit, furti teneatur, attamen condici ei non potest, idcirco quia condici ea res, quae ablata est, potest: et ita et Pomponius scribit.

22 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Si quid fur fregerit aut ruperit, quod non etiam furandi causa contrectauerit, eius nomine cum eo furti agere non potest.

1Si eo consilio arca refracta sit, ut uniones puta tollerentur, hique furti faciendi causa contrectati sint, eorum tantummodo furtum factum uideri: quod est uerum. nam ceterae res, quae seponuntur, ut ad uniones perueniatur, non furti faciendi causa contrectantur.

2Qui lancem rasit, totius fur est et furti tenetur ad id, quod domini interest.

23 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Impuberem furtum facere posse, si iam doli capax sit, Iulianus libro uicensimo secundo digestorum scripsit: item posse cum impubere damni iniuria agi, quia id furtum ab impubere fit. sed modum esse adhibendum ait: nam in infantes id non cadere. nos putamus cum impubere culpae capace Aquilia agi posse. item uerum est, quod Labeo ait, nec ope impuberis furto facto teneri eum.

24 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Nec minus etiam condici ei posse Iulianus scripsit.

25 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Uerum est, quod plerique probant, fundi furti agi non posse.

1Unde quaeritur, si quis de fundo ui deiectus sit, an condici ei possit qui deiecit. Labeo negat: sed Celsus putat posse condici possessionem, quemadmodum potest re mobili subrepta.

2Eorum, quae de fundo tolluntur, ut puta arborum uel lapidum uel harenae uel fructuum, quos quis furandi animo decerpsit, furti agi posse nulla dubitatio est.

26 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Si apes ferae in arbore fundi tui apes fecerint, si quis eas uel fauum abstulerit, eum non teneri tibi furti, quia non fuerint tuae: easque constat captarum terra mari caelo numero esse.

1Item constat colonum, qui nummis colat, cum eo, qui fructus stantes subripuerit, acturum furti, quia, ut primum decerptus esset, eius esse coepisset.

27 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Qui tabulas uel cautiones amouet, furti tenetur non tantum pretii ipsarum tabularum, uerum eius quod interfuit: quod ad aestimationem refertur eius summae, quae in his tabulis continetur, scilicet si tanti interfuit, ut puta si chirographa aureorum decem tabulae fuerint, dicimus hoc duplicari. quod si iam erant inanes, quia solutum proponebatur, numquid ipsarum tantum tabularum pretii uideatur esse aestimatio facienda? quid enim interfuit huius? sed potest dici, quia nonnumquam debitores tabulas sibi restitui petant, quia nonnumquam calumniantur debitores quasi indebito soluto, ab his interesse creditoris tabulas habere, ne forte controuersiam super ea re patiatur. et generaliter dicendum est in id quod interest duplari.

1Inde potest quaeri, si quis, cum alias probationes mensaeque scripturam haberet, chirographi furtum passus sit, an aestimari duplo chirographi quantitas debeat. et numquid non, quasi nihil intersit? quantum enim interest, cum possit debitum aliunde probare? quemadmodum si in binis tabulis instrumentum scriptum sit: nam nihil uidetur deperdere, si futurum est, ut alio chirographo saluo securior sit creditor.

2Apocha quoque si fuerit subrepta, aeque dicendum est furti actionem in id quod interest locum habere: sed nihil mihi uidetur interesse, si sint et aliae probationes solutae pecuniae.

3Sed si quis non amouit huiusmodi instrumenta, sed interleuit, non tantum furti actio locum habet, uerum etiam legis Aquiliae: nam rupisse uidetur qui corrupit.

28 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Sed si subripuit, priusquam deleat, tanto tenetur, quanti domini interfuit non subripi: delendo enim nihil ad poenam adicit.

29 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Hoc amplius et ad exhibendum agi potest: et interdicto quorum bonorum agi poterit,

30 · Ulpianus libro nono ad Sabinum

pr.si hereditariae tabulae deletae sint.

31 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Sed et si imaginem quis uel librum deleuerit, et hic tenetur damno iniuriae, quasi corruperit.

1Si quis tabulas instrumentorum rei publicae municipii alicuius aut subripuerit aut interleuerit, Labeo ait furti eum teneri: idemque scribit et de ceteris rebus publicis deque societatibus.

32 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Quidam tabularum dumtaxat aestimationem faciendam in furti actione existimant, quia, si iudici, apud quem furti agatur, possit probari, quantum debitum fuerit, possit etiam apud eum iudicem eadem probare, apud quem pecuniam petat: si uero in furti iudicio probare non potest, ne illud quidem posse ostendi, quanti eius intersit. sed potest post furtum factum tabulas nanctus esse actor, ut ex eo probet, quanti sua interfuerit, si tabulas nanctus non esset.

1De lege Aquilia maior quaestio est, quemadmodum possit probari, quanti eius intersit: nam si potest alias probare, non patitur damnum. quid ergo, si forte pecuniam sub condicione credidit et interim testium ei copia est, testimonio quorum probationem habeat, qui possunt mori pendente condicione? aut puta me petisse creditum et, quia testes et signatores, qui rem meminissent, praesentes non haberem, uictum rem amississe: nunc uero, cum furti agam, eorum memoria et praesentia ad fidem creditae pecuniae uti possum.

33 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Tutor administrationem quidem rerum pupillarium habet, intercipiendi autem potestas ei non datur: et ideo si quid furandi animo amouerit, furtum facit nec usucapi res potest. sed et furti actione tenetur, quamuis et tutelae agi cum eo possit. quod in tutore scriptum est, idem erit et in curatore adulescentis ceterisque curatoribus.

34 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Is, qui opem furtum facienti fert, numquam manifestus est: itaque accidit, ut is quidem, qui opem tulit, furti nec manifesti, is autem, qui deprehensus est, ob eandem rem manifesti teneatur.

35 · Pomponius libro nono decimo ad Sabinum

pr.Si quis perferendum acceperit et scierit furtiuum esse, constat, si deprehendatur, ipsum dumtaxat furem manifestum esse, si nescierit, neutrum, hunc, quia fur non sit, furem, quia deprehensus non sit.

1Si unus seruus tuus hausisset et abstulisset, alter hauriendo deprehensus esset, prioris nomine nec manifesti, alterius manifesti teneberis.

36 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Qui seruo persuasit, ut fugeret, fur non est: nec enim qui alicui malum consilium dedit, furtum facit, non magis quam si ei persuasit, ut se praecipitet aut manus sibi inferret: haec enim furti non admittunt actionem. sed si alius ei fugam persuaserit, ut ab alio subripiatur, furti tenebitur is qui persuasit, quasi ope consilio eius furtum factum sit. plus Pomponius scripsit eum, qui persuasit, quamuis interim furti non teneretur, tunc tamen incipere teneri, cum quis fugitiui fur esse coeperit, quasi uideatur ope consilio eius furtum factum.

1Item placuit eum, qui filio uel seruo uxori opem fert furtum facientibus, furti teneri, quamuis ipsi furti actione non conueniantur.

2Idem Pomponius ait, si cum rebus aufugerit fugitiuus, posse furti actione sollicitatorem conueniri rerum nomine, quia opem consilium contrectatori tulit. quod et Sabinus significat.

3Si duo serui inuicem sibi persuaserunt et ambo simul aufugerunt, alter alterius fur non est. quid ergo, si inuicem se celauerunt? fieri enim potest, ut inuicem fures sint. et potest dici alterum alterius furem esse, quemadmodum, si alii singulos subripuissent, tenerentur, quasi alter alterius nomine opem tulisset: quemadmodum rerum quoque nomine teneri eos furti Sabinus scripsit.

37 · Pomponius libro nono decimo ad Sabinum

pr.Si pauonem meum mansuetum, cum de domo mea effugisset, persecutus sis, quoad is perit, agere tecum furti ita potero, si aliquis eum habere coeperit.

38 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Mater filii subrepti furti actionem non habet.

1Liberarum personarum nomine, licet furti actio sit, condictio tamen nusquam est.

39 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Uerum est, si meretricem alienam ancillam rapuit quis uel celauit, furtum non esse: nec enim factum quaeritur, sed causa faciendi: causa autem faciendi libido fuit, non furtum. et ideo etiam eum, qui fores meretricis effregit libidinis causa, et fures non ab eo inducti, sed alias ingressi meretricis res egesserunt, furti non teneri. an tamen uel Fabia teneatur, qui subpressit scortum libidinis causa? et non puto teneri, et ita etiam ex facto, cum incidisset, dixi: hic enim turpius facit, quam qui subripit, sed secum facti ignominiam compensat, certe fur non est.

40 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Qui iumenta sibi commodata longius duxerit alienaue re inuito domino usus sit, furtum facit.

41 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Si, cum quis in hostium potestate esset, furtum ei factum sit et postliminio redierit, poterit quis dicere eum furti habere actionem.

1Adrogatorem posse furti agere, scilicet eius furti nomine, quod factum est ei quem adrogauit, antequam eum adrogaret, certum est: ceterum si postea, nulla erit dubitatio.

2Quamdiu uiuit is qui furtum fecit, non perit furti actio: aut enim sui iuris est is qui furtum fecit, et cum ipso actio est, aut alieni iuris esse coepit, et actio furti cum eo est, cuius potestati subiectus est: et hoc est quod dicitur ‘noxa caput sequitur’.

3Si quis post noxam admissam hostium seruus fuerit factus, uidendum est, an extinguatur actio. et Pomponius scripsit extingui actionem, et si fuerit reuersus, postliminio uel quo alio iure renasci eam actionem debere: et ita utimur.

42 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Si seruus nauem exerceat non uoluntate domini, de eo, quod ibi perit, uolgaris formula in dominum danda est, ut quod alter admisit ‘dumtaxat de peculio’, quod ipse exercitor, adiciatur ‘ut noxae dederet’. igitur si manumissus sit, persecutio quidem in peculio manebit aduersus dominum intra annum, noxalis ipsum sequetur.

1Interdum et manumissus et qui eum manumissit, ob furtum tenetur, si ideo manumisit, ne furti cum eo agi possit: sed si cum domino actum fuerit, ipso iure manumissum liberari Sabinus respondit, quasi decisum sit.

43 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Falsus creditor (hoc est is, qui se simulat creditorem) si quid acceperit, furtum facit nec nummi eius fient.

1Falsus procurator furtum quidem facere uidetur. sed Neratius uidendum esse ait, an haec sententia cum distinctione uera sit, ut, si hac mente ei dederit nummos debitor, ut eos creditori perferret, procurator autem eos intercipiat, uera sit: nam et manent nummi debitoris, cum procurator eos non eius nomine accepit, cuius eos debitor fieri uult, et inuito domino eos contrectando sine dubio furtum facit. quod si ita det debitor, ut nummi procuratoris fiant, nullo modo eum furtum facere ait uoluntate domini eos accipiendo.

2Si is, qui indebitum accipiebat, delegauerit soluendum, non erit furti actio, si eo absente solutum sit: ceterum si praesente, alia causa est et furtum fecit.

3Si quis nihil in persona sua mentitus est, sed uerbis fraudem adhibuit, fallax est magis quam furtum facit: ut puta si dixit se locupletem, si in mercem se collocaturum quod accepit, si fideiussores idoneos daturum uel pecuniam confestim se soluturum: nam ex his omnibus magis decepit quam furtum fecit, et ideo furti non tenetur. sed quia dolo fecit, nisi sit alia aduersus eum actio, de dolo dabitur.

4Qui alienum quid iacens lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, siue scit cuius sit siue ignorauit: nihil enim ad furtum minuendum facit, quod cuius sit ignoret.

5Quod si dominus id dereliquit, furtum non fit eius, etiamsi ego furandi animum habuero: nec enim furtum fit, nisi sit cui fiat: in proposito autem nulli fit, quippe cum placeat Sabini et Cassii sententia existimantium statim nostram esse desinere rem, quam derelinquimus.

6Sed si non fuit derelictum, putauit tamen derelictum, furti non tenetur.

7Sed si neque fuit neque putauit, iacens tamen tulit, non ut lucretur, sed redditurus ei cuius fuit, non tenetur furti.

8Proinde uideamus, si nescit cuius esset, sic tamen tulit quasi redditurus ei qui desiderasset uel qui ostendisset rem suam, an furti obligetur. et non puto obligari eum. solent plerique etiam hoc facere, ut libellum proponant continentem inuenisse se et redditurum ei qui desiderauerit: hi ergo ostendunt non furandi animo se fecisse.

9Quid ergo, si εὕρετρα quae dicunt petat? nec hic uidetur furtum facere, etsi non probe petat aliquid.

10Si quis sponte rem iecit uel iactauit, non quasi pro derelicto habiturus, tuque hanc rem tuleris, an furti tenearis, Celsus libro duodecimo digestorum quaerit. et ait: si quidem putasti pro derelicto habitam, non teneris. quod si non putasti, hic dubitari posse ait: et tamen magis defendit non teneri, quia, inquit, res non interuertitur ei, qui eam sponte reiecit.

11Si iactum ex naue factum alius tulerit, an furti teneatur? quaestio in eo est, an pro derelicto habitum sit. et si quidem derelinquentis animo iactauit, quod plerumque credendum est, cum sciat periturum, qui inuenit suum fecit nec furti tenetur. si uero non hoc animo, sed hoc, ut, si saluum fuerit, haberet: ei qui inuenit auferendum est, et si scit hoc qui inuenit et animo furandi tenet, furti tenetur. enimuero si hoc animo, ut saluum faceret domino, furti non tenetur. quod si putans simpliciter iactatum, furti similiter non tenetur.

12Etiamsi partis dimidiae nanciscar dominium in seruo, qui mihi antea furtum fecerat, magis est, ut extinguatur actio etiam parte redempta, quia et si ab initio quis partem in seruo habebat, furti agere non poterat. plane si usus fructus meus in eo seruo esse coeperit, dicendum est furti actionem non extingui, quia fructuarius dominus non est.

44 · Pomponius libro nono decimo ad Sabinum

pr.Si iussu debitoris ab alio falsus procurator creditoris accepit, debitori iste tenetur furti et nummi debitoris erunt.

1Si rem meam quasi tuam tibi tradidero scienti meam esse, magis est furtum te facere, si lucrandi animo id feceris.

2Si seruus hereditarius nondum adita hereditate furtum heredi fecerit, qui testamento domini manumissus est, furti actio aduersus eum competit, quia nullo tempore heres dominus eius factus est.

45 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Si socius communis rei furtum fecerit (potest enim communis rei furtum facere), indubitate dicendum est furti actionem competere.

46 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum

pr.Inter omnes constat, etiamsi exstincta sit res furtiua, attamen furti remanere actionem aduersus furem. proinde mortuo quoque homine, quem quis furto abstulit, uiget furti actio. sed nec manumissio furti actionem extinguit: nec enim dissimilis est morti manumissio quod ad subtrahendum domino seruum. apparet itaque, qualiterqualiter domino sit seruus subtractus, attamen superesse aduersus furem furti actionem, eoque iure utimur: competit enim actio non ideo, quia nunc abest, sed quia umquam beneficio furis afuit. hoc idem in condictione quoque placet: nam condici furi potest, etiamsi res sit aliqua ratione extincta. hoc idem dicendum, si res in potestatem hostium peruenerit: nam constat posse de ea furti agi. sed et si pro derelicto sit postea a domino habita, furti nihilo minus agi poterit.

1Si seruus fructuarius subreptus est, uterque, et qui fruebatur et dominus, actionem furti habet. diuidetur igitur actio inter dominum et fructuarium: fructuarius aget de fructibus uel quanti interfuit eius furtum factum non esse eius, dupli: proprietarius uero aget, quod interfuit eius proprietatem non esse subtractam.

2Quod dicimus dupli, sic accipere debemus etiam quadrupli competere actionem, si manifestum furtum sit.

3Haec actio et si sit, qui in eo seruo habeat usum tantum, poterit ei competere.

4Et si quis proposuerit hunc seruum etiam pigneratum esse, eueniet, ut etiam is qui pignori accepit habeat furti actionem: hoc amplius etiam debitor, si modo plus ualeat, quam pro pignore debetur, habet furti actionem.

5Usque adeo autem diuersae sunt actiones, quae eis competunt, ut, si quis eorum pro fure damnum deciderit, dici oporteat solummodo actionem sibi competentem amisisse eum, ceteris uero superesse. nam et si proponas communem seruum subreptum et alium ex dominis pro fure damnum decidisse, is qui non decidit habebit furti actionem.

6Proprietarius quoque agere aduersus fructuarium potest iudicio furti, si quid celandae proprietatis uel subprimendae causa fecit.

7Recte dictum est, qui putauit se domini uoluntate rem attingere, non esse furem: quid enim dolo facit, qui putat dominum consensurum fuisse, siue falso id siue uere putet? is ergo solus fur est, qui adtrectauit, quod inuito domino se facere sciuit.

8Per contrarium quaeritur, si ego me inuito domino facere putarem, cum dominus uellet, an furti actio sit. et ait Pomponius furtum me facere: uerum tamen est, ut, cum ego uelim eum uti, licet ignoret, ne furti sit obligatus.

9Si furtiua res ad dominum rediit et iterum contrectata est, competit alia furti actio.

47 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Si dominium rei subreptae quacumque ratione mutatum sit, domino furti actio competit, ueluti heredi et bonorum possessori et patri adoptiuo et legatario.

48 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum

pr.Qui uas argenteum perdiderat eoque nomine furti egerit: de pondere uasis controuersia cum esset et actor maius fuisse diceret, fur uas protulit: id is cuius erat abstulit ei: qui subripuerat dupli nihilo minus condemnatus est. rectissime iudicatum est: nam in actionem poenalem non uenit ipsa res quae subrepta est, siue manifesti furti siue nec manifesti agatur.

1Qui furem nouit, siue indicet eum siue non indicet, fur non est, cum multum intersit, furem quis celet an non indicet: qui nouit, furti non tenetur, qui celat, hoc ipso tenetur.

2Qui ex uoluntate domini seruum recepit, quin neque fur neque plagiarius sit, plus quam manifestum est: quis enim uoluntatem domini habens fur dici potest?

3Quod si dominus uetuit et ille suscepit, si quidem non celandi animo, non est fur, si celauit, tunc fur esse incipit. qui igitur suscepit nec celauit etsi inuito domino, fur non est. uetare autem dominum accipimus etiam eum qui ignorat, hoc est eum qui non consensit.

4Si ego tibi poliendum uestimentum locauero, tu uero inscio aut inuito me commodaueris Titio et Titio furtum factum sit: et tibi competit furti actio, quia custodia rei ad te pertinet, et mihi aduersus te, quia non debueras rem commodare et id faciendo furtum admiseris: ita erit casus, quo fur furti agere possit.

5Ancilla si subripiatur praegnas uel apud furem concepit, partus furtiuus est, siue apud furem edatur siue apud bonae fidei possessorem: sed in hoc posteriore casu furti actio cessat. sed si concepit apud bonae fidei possessorem ibique pepererit, eueniet, ut partus furtiuus non sit, uerum etiam usucapi possit. idem et in pecudibus seruandum est et in fetu eorum, quod in partu.

6Ex furtiuis equis nati statim ad bonae fidei emptorem pertinebunt, merito, quia in fructu numerantur: at partus ancillae non numeratur in fructu.

7Cum fur rem furtiuam uendidisset eique nummos pretii dominus rei per uim extorsit, furtum eum nummorum fecisse recte responsum est: idem etiam ui bonorum raptorum actione tenebitur. quod enim ex re furtiua redigitur, furtiuum non esse nemini dubium est: nummus ergo hic, qui redactus est ex pretio rei furtiuae, non est furtiuus.

49 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale

pr.Interdum accidit, ut non habeat furti actionem is, cuius interest rem saluam esse. ut ecce creditor ob rem debitoris subreptam furti agere non potest, etsi aliunde creditum seruare non possit: loquimur autem scilicet de ea re, quae pignoris iure obligata non sit.

1Item rei dotalis nomine, quae periculo mulieris est, non mulier furti actionem habet, sed maritus.

50 · Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum

pr.In furti actione non quod interest quadruplabitur uel duplabitur, sed rei uerum pretium. sed et si res in rebus humanis esse desierit, cum iudicatur, nihilo minus condemnatio facienda est. itemque et si nunc deterior sit, aestimatione relata in id tempus, quo furtum factum est. quod si pretiosior facta sit, eius duplum, quanti tunc, cum pretiosior facta est, fuerit, aestimabitur, quia et tunc furtum eius factum esse uerius est.

1Ope consilio furtum factum Celsus ait non solum, si idcirco fuerit factum, ut socii furarentur, sed et si non, ut socii furarentur, inimicitiarum tamen causa fecerit.

2Recte Pedius ait, sicut nemo furtum facit sine dolo malo, ita nec consilium uel opem ferre sine dolo malo posse.

3Consilium autem dare uidetur, qui persuadet et impellit atque instruit consilio ad furtum faciendum: opem fert, qui ministerium atque adiutorium ad subripiendas res praebet.

4Cum eo, qui pannum rubrum ostendit fugauitque pecus, ut in fures incideret, si quidem dolo malo fecit, furti actio est: sed et si non furti faciendi causa hoc fecit, non debet impunitus esse lusus tam perniciosus: idcirco Labeo scribit in factum dandam actionem.

51 · Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale

pr.Nam et si praecipitata sint pecora, utilis actio damni iniuriae quasi ex lege Aquilia dabitur.

52 · Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum

pr.Si quis uxori res mariti subtrahenti opem consiliumue accommodauerit, furti tenebitur.

1Sed et si furtum cum ea fecit, tenebitur furti, cum ipsa non teneatur.

2Ipsa quoque si opem furi tulit, furti non tenebitur, sed rerum amotarum.

3Serui uero sui nomine furti eam teneri nequaquam ambigendum est.

4Idem dicendum est et in filio familias milite: nam ipse patri furti non tenebitur, serui autem sui nomine castrensis tenebitur, si patri seruus furtum fecerit.

5Sed si filius meus, qui habet castrense peculium, furtum mihi fecerit, an possim actione utili aduersus eum agere, uidendum est, cum habeat, unde satisfaciat. et potest defendi agendum.

6An autem pater filio teneatur, si rem eius castrensis peculii subtraxerit, uideamus: et putem teneri: non tantum igitur furtum faciet filio, sed etiam furti tenebitur.

7Eum creditorem, qui post solutam pecuniam pignus non reddat, teneri furti Mela ait, si celandi animo retineat: quod uerum esse arbitror.

8Si sulpurariae sunt in agro et inde aliquis terram egessisset abstulissetque, dominus furti aget: deinde colonus conducti actione consequetur, ut id ipsum sibi praestaretur.

9Si seruus tuus uel filius polienda uestimenta susceperit, an furti actionem habeas, quaeritur. et si quidem peculium serui soluendo sit, potes habere furti actionem, si non fuerit soluendo, dicendum est non competere furti actionem.

10Sed et si rem furtiuam imprudens quis emerit et ei subrepta sit, habebit furti actionem.

11Apud Labeonem relatum est, si siliginario quis dixerit, ut quisquis nomine eius siliginem petisset, ei daret, et quidam ex transeuntibus cum audisset, petiit eius nomine et accepit: furti actionem aduersus eum, qui suppetet, siliginario competere, non mihi: non enim mihi negotium, sed sibi siliginarius gessit.

12Si fugitiuum meum quis quasi suum a duumuiro uel ab aliis qui potestatem habent de carcere uel custodia dimitteret, an is furti teneatur? et placet, si fideiussores dedit, in eos domino actionem dandam, ut hi actiones suas mihi mandent: quod si non acceperint fideiussorem, sed tamquam suum accipienti ei tradiderint, dominum furti actionem aduersus plagiarium habiturum.

13Si quis de manu alicuius nummos aureos uel argenteos uel aliam rem excusserit, ita furti tenetur, si ideo fecit, ut alius tolleret, isque sustulerit.

14Si quis massam meam argenteam subripuerit et pocula fecerit, possum uel poculorum uel massae furti agere uel condictione. idem est et in uuis et in musto et in uinaceis: nam et uuarum et musti et uinaceorum nomine furti agere potest, sed et condici.

15Seruus, qui se liberum adfirmauit, ut sibi pecunia crederetur, furtum non facit: namque hic nihil amplius quam idoneum se debitorem adfirmat. idem est et in eo, qui se patrem familias finxit, cum esset filius familias, ut sibi promptius pecunia crederetur.

16Iulianus libro uicensimo secundo digestorum scripsit, si pecuniam quis a me acceperit, ut creditori meo soluat, deinde, cum tantam pecuniam eidem creditori deberet, suo nomine soluerit, furtum eum facere.

17Si Titius alienam rem uendidit et ab emptore accepit nummos, non uidetur nummorum furtum fecisse.

18Si ex duobus sociis omnium bonorum unus rem pignori acceperit eaque subrepta sit, Mela scripsit eum solum furti habere actionem, qui pignori accepit, socium non habere.

19Neque uerbo neque scriptura quis furtum facit: hoc enim iure utimur, ut furtum sine contrectatione non fiat. quare et opem ferre uel consilium dare tunc nocet, cum secuta contrectatio est.

20Si quis asinum meum coegisset et in equas suas τῆς γονῆς dumtaxat χάριν admisisset, furti non tenetur, nisi furandi quoque animum habuit. quod et Herennio Modestino studioso meo de Dalmatia consulenti rescripsi circa equos, quibus eiusdem rei gratia subiecisse quis equas suas proponebatur, furti ita demum teneri, si furandi animo id fecisset, si minus, in factum agendum.

21Cum Titio honesto uiro pecuniam credere uellem, subiecisti mihi alium Titium egenum, quasi ille esset locuples, et nummos acceptos cum eo diuisisti: furti tenearis, quasi ope tua consilioque furtum factum sit: sed et Titius furti tenebitur.

22Maiora quis pondera tibi commodauit, cum emeres ad pondus: furti eum uenditori teneri Mela scribit: te quoque, si scisti: nam enim ex uoluntate uenditoris accipis, cum erret in pondere.

23Si quis seruo meo persuaserit, ut nomen suum ex instrumento puta emptionis tolleret, et Mela scripsit et ego puto furti agendum.

24Sed si seruo persuasum sit, ut tabulas meas describeret, puto, si quidem seruo persuasum sit, serui corrupti agendum, si ipse fecit, de dolo actionem dandam.

25Si linea margaritarum subrepta sit, dicendus est numerus. sed et si de uino furti agatur, necesse est dici, quot amphorae subreptae sint. si uasa subrepta sint, numerus erit dicendus.

26Si seruus meus, qui habebat peculii administrationem liberam, pactus sit cum eo non donationis causa, qui rem eius peculiarem subripuerat, recte transactum uidetur: quamuis enim domino quaeratur furti actio, attamen in peculio serui est. sed et si tota poena furti dupli seruo soluta sit, non dubie fur liberabitur. cui consequens est, ut, si forte a fure acceperit seruus, quod ei rei satis esse uideatur, similiter recte transactum uideatur.

27Si quis iurauerit se furtum non fecisse, deinde rem furtiuam contrectet, furti quidem actio peremitur, rei tamen persecutio domino seruatur.

28Si seruus subreptus heres institutus fuerit, furti iudicio actor consequetur etiam pretium hereditatis, si modo seruus, antequam iussu domini adeat, mortuus fuerit. condicendo quoque mortuum idem consequetur.

29Si statuliber subreptus sit uel res sub condicione legata, deinde, antequam adeatur, extiterit condicio, furti iam agi non potest, quia desiit interesse heredis: pendente autem condicione tanti aestimandus est, quanti emptorem potest inuenire.

53 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum

pr.Si quis ex domo, in qua nemo erat, rapuerit, actione de bonis raptis in quadruplum conuenietur, furti non manifesti, uidelicet si nemo eum deprehenderit tollentem.

54 · Paulus libro trigensimo nono ad edictum

pr.Qui iniuriae causa ianuam effregit, quamuis inde per alios res amotae sint, non tenetur furti: nam maleficia uoluntas et propositum delinquentis distinguit.

1Si seruus commodatoris rem subripuerit et soluendo sit is cui subreptum est, Sabinus ait posse et commodati agi cum eo et contra dominum furti serui nomine: sed si pecuniam, quam dominus exegit, reddat, euanescere furti actionem: idem et si remittat commodati actionem.

2Quod si seruus tuus rem tibi commodatam subripuerit, furti tecum actio non est, quia tuo periculo res sit, sed tantum commodati.

3Qui alienis negotiis gerendis se optulit, actionem furti non habet, licet culpa eius res perierit: sed actione negotiorum gestorum ita damnandus est, si dominus actione ei cedat. eadem sunt in eo, qui pro tutore negotia gerit, uel in eo tutore, qui diligentiam praestare debeat, ueluti qui ex pluribus tutoribus testamento datis oblata satisdatione solus administrationem suscepit.

4Si ex donatione alterius rem meam teneas et eam subripiam, ita demum furti te agere mecum posse Iulianus ait, si intersit tua retinere possessionem, ueluti si hominem donatum noxali iudicio defendisti uel aegrum curaueris, ut aduersus uindicantem iustam retentionem habiturus sis.

55 · Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale

pr.Si pignore creditor utatur, furti tenetur.

1Eum, qui quod utendum accepit ipse alii commodauerit, furti obligari responsum est. ex quo satis apparet furtum fieri et si quis usum alienae rei in suum lucrum conuertat. nec mouere quem debet, quasi nihil lucri sui gratia faciat: species enim lucri est ex alieno largiri et beneficii debitorem sibi adquirere. unde et is furti tenetur, qui ideo rem amouet, ut eam alii donet.

2Furem interdiu deprehensum non aliter occidere lex duodecim tabularum permisit, quam si telo se defendat. teli autem appellatione et ferrum et fustis et lapis et denique omne, quod nocendi causa habetur, significatur.

3Cum furti actio ad poenae persecutionem pertineat, condictio uero et uindicatio ad rei reciperationem, apparet recepta re nihilo minus saluam esse furti actionem, uindicationem uero et condictionem tolli: sicut ex diuerso post solutam dupli aut quadrupli poenam salua est uindicatio et condictio.

4Qui ferramenta sciens commodauerit ad effringendum ostium uel armarium, uel scalam sciens commodauerit ad ascendendum: licet nullum eius consilium principaliter ad furtum faciendum interuenerit, tamen furti actione tenetur.

5Si tutor qui negotia gerit aut curator transegerit cum fure, euanescit furti actio.

56 · Ulpianus libro tertio disputationum

pr.Cum creditor rem sibi pigneratam aufert, non uidetur contrectare, sed pignori suo incumbere.

57 · Iulianus libro uicensimo secundo digestorum

pr.Interdum fur etiam manente poenae obligatione in quibusdam casibus rursus obligatur, ut cum eo saepius eiusdem rei nomine furti agi possit. primus casus occurrit, si possessionis causa mutata esset, ueluti si res in domini potestatem redisset eandemque idem subriperet uel eidem domino uel ei, cui is commodasset aut uendidisset. sed et si persona domini mutata esset, altera poena obligatur.

1Qui furem deducit ad praefectum uigilibus uel ad praesidem, existimandus est elegisse uiam, qua rem persequeretur: et si negotium ibi terminatum et damnato fure recepta est pecunia sublata in simplum, uidetur furti quaestio sublata, maxime si non solum rem furtiuam fur restituere iussus fuerit, sed amplius aliquid in eum iudex constituerit. sed et si nihil amplius quam furtiuam rem restituere iussus fuerit, ipso, quod in periculum maioris poenae deductus est fur, intellegendum est quaestionem furti sublatam esse.

2Si res peculiaris subrepta in potestatem serui redierit, soluitur furti uitium et incipit hoc casu in peculio esse et a domino possideri.

3Cum autem seruus rem suam peculiarem furandi consilio amouet, quamdiu eam retinet, condicio eius non mutatur (nihil enim domino abest): sed si alii tradiderit, furtum faciet.

4Qui tutelam gerit, transigere cum fure potest et, si in potestatem suam redegerit rem furtiuam, desinit furtiua esse, quia tutor domini loco habetur. sed et circa curatorem furiosi eadem dicenda sunt, qui adeo personam domini sustinet, ut etiam tradendo rem furiosi alienare existimetur. condicere autem rem furtiuam tutor et curator furiosi eorum nomine possunt.

5Si duo serui tui uestem et argentum subripuerint et alterius nomine tecum de ueste actum fuerit, alterius de argento agatur: nulla exceptio dari debebit ob eam rem, quod iam de ueste actum fuerit.

58 · Alfenus libro quarto digestorum a Paulo epitomatorum

pr.Si cretae fodiundae causa specum quis fecisset et cretam abstulisset, fur est, non quia fodisset, sed quia abstulisset.

59 · Iulianus libro quarto ad Urseium Ferocem

pr.Si filio familias furtum factum esset, recte is pater familias factus eo nomine aget. sed et si res ei locata subrepta fuerit, pater familias factus itidem agere poterit.

60 · Iulianus libro tertio ex Minicio

pr.Si is, qui rem commodasset, eam rem clam abstulisset, furti cum eo agi non potest, quia suum recepisset et ille commodati liberatus esset. hoc tamen ita accipiendum est, si nullas retinendi causas is cui commodata res erat habuit: nam si impensas necessarias in rem commodatam fecerat, interfuit eius potius per retentionem eas seruare quam ultro commodati agere, ideoque furti actionem habebit.

61 · Africanus libro septimo quaestionum

pr.Ancilla fugitiua quemadmodum sui furtum facere intellegitur, ita partum quoque contrectando furtiuum facit.

62 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Si seruus communis uni ex dominis furtum fecerit, communi diuidundo agi debere placet et arbitrio iudicis contineri, ut aut damnum praestet aut parte cedat. cui consequens uidetur esse, ut etiam, si alienauerit suam partem, similiter et cum emptore agi possit, ut quodammodo noxalis actio caput sequatur. quod tamen non eo usque producendum ait, ut etiam, si liber sit factus, cum ipso agi posse dicamus, sicuti non ageretur etiam, si proprius fuisset. ex his igitur apparere et mortuo seruo nihil esse, quod actor eo nomine consequi possit, nisi forte quid ex re furtiua ad socium peruenerit.

1His etiam illud consequens esse ait, ut et si is seruus, quem mihi pignori dederis, furtum mihi fecerit, agendo contraria pigneraticia consequar, uti similiter aut damnum decidas aut pro noxae deditione hominem relinquas.

2Idem dicendum de eo, quem conuenisset in causa redhibitionis esse, uti, quemadmodum accessiones et fructus emptor restituere cogitur, ita et e contrario uenditor quoque uel damnum decidere uel pro noxae deditione hominem relinquere cogatur.

3Nisi quod in his amplius sit, quod, si sciens quis ignoranti furem pignori dederit, omni modo damnum praestare cogendus est: id enim bonae fidei conuenire:

4Sed in actione empti praecipue spectandum esse, qualem seruum uenditor repromiserit.

5Quod uero ad mandati actionem attinet, dubitare se ait, num aeque dicendum sit omni modo damnum praestari debere, et quidem hoc amplius quam in superioribus causis seruandum, ut, etiamsi ignorauerit is, qui certum hominem emi mandauerit, furem esse, nihilo minus tamen damnum decidere cogatur. iustissime enim procuratorem allegare non fuisse se id damnum passurum, si id mandatum non suscepisset: idque euidentius in causa depositi apparere. nam licet alioquin aequum uideatur non oportere cuiquam plus damni per seruum euenire, quam quanti ipse seruus sit, multo tamen aequius esse nemini officium suum, quod eius, cum quo contraxerit, non etiam sui commodi causa susceperit, damnosum esse, et sicut in superioribus contractibus, uenditione locatione pignore, dolum eius, qui sciens reticuerit, puniendum esse dictum sit, ita in his culpam eorum, quorum causa contrahatur, ipsis potius damnosam esse debere. nam certe mandantis culpam esse, qui talem seruum emi sibi mandauerit, et similiter eius qui deponat, quod non fuerit diligentior circa monendum, qualem seruum deponeret.

6Circa commodatum autem merito aliud existimandum, uidelicet quod tunc eius solius commodum, qui utendum rogauerit, uersetur. itaque eum qui commodauerit, sicut in locatione, si dolo quid fecerit non ultra pretium serui quid amissurum: quin etiam paulo remissius circa interpretationem doli mali debere nos uersari, quoniam, ut dictum sit, nulla utilitas commodantis interueniat.

7Haec ita puto uera esse, si nulla culpa ipsius, qui mandatum uel depositum susceperit, intercedat: ceterum si ipse ultro ei custodiam argenti forte uel nummorum commiserit, cum alioquin nihil umquam dominus tale quid fecisset, aliter existimandum est.

8Locaui tibi fundum, et (ut adsolet) conuenit, uti fructus ob mercedem pignori mihi essent. si eos clam deportaueris, furti tecum agere posse aiebat. sed et si tu alii fructus pendentes uendideris et emptor eos deportauerit, consequens erit, ut in furtiuam causam eos incidere dicamus. etenim fructus, quamdiu solo cohaereant, fundi esse et ideo colonum, quia uoluntate domini eos percipere uideatur, suos fructus facere. quod certe in proposito non aeque dicitur: qua enim ratione coloni fieri possint, cum emptor eos suo nomine cogat?

9Statuliberum, qui, si decem dederit, liber esse iussus erat, heres noxali iudicio defenderat: pendente iudicio seruus datis decem heredi ad libertatem peruenit: quaeritur, an non aliter absolutio fieri debeat, quam si decem, quae accepisset, heres actori dedisset. referre existimauit, unde ea pecunia data esset, ut, si quidem aliunde quam ex peculio, haec saltem praestet, quoniam quidem si nondum ad libertatem seruus peruenisset, noxae deditus ei, cui deditus esset, daturus fuerit: si uero ex peculio, quia nummos heredis dederit, quos utique is passurus eum non fuerit ei dare, contra statuendum.

63 · Marcianus libro quarto regularum

pr.Furtum non committit, qui fugitiuo iter monstrauit.

64 · Macer libro secundo publicorum iudiciorum

pr.Non poterit praeses prouinciae efficere, ut furti damnatum non sequatur infamia.

65 · Neratius libro primo membranarum

pr.A Titio herede homo Seio legatus ante aditam hereditatem Titio furtum fecit. si adita hereditate Seius legatum ad se pertinere uoluerit, furti eius serui nomine aget cum eo Titius, quia neque tunc, cum faceret furtum, eius fuit, et (ut maxime quis existimet, si seruus esse coeperit eius, cui furtum fecerat, tolli furti actionem, ut nec si alienatus sit, agi possit eo nomine) ne post aditam quidem hereditatem Titii factus est, quia ea, quae legantur, recta uia ab eo qui legauit ad eum cui legata sunt transeunt.

66 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium

pr.Qui ea mente alienum quid contrectauit, ut lucrifaceret, tametsi mutato consilio id domino postea reddidit, fur est: nemo enim tali peccato paenitentia sua nocens esse desinit.

67 · Paulus libro septimo ad Plautium

pr.Si is, qui rem pignori dedit, uendiderit eam: quamuis dominus sit, furtum facit, siue eam tradiderat creditori siue speciali pactione tantum obligauerat: idque et Iulianus putat.

1Si is, cui res subrepta sit, dum apud furem sit, legauerat eam mihi, an, si postea fur eam contrectet, furti actionem habeam? et secundum Octaueni sententiam mihi soli competit furti actio, cum heres suo nomine non habeat, quia, quacumque ratione dominium mutatum sit, domino competere furti actionem constat.

2Eum, qui mulionem dolo malo in ius uocasset, si interea mulae perissent, furti teneri ueteres responderunt.

3Iulianus respondit eum, qui pecuniis exigendis praepositus est, si manumissus exigat, furti teneri. quod ei consequens est dicere et in tutore, cui post pubertatem solutum est.

4Si tu Titium mihi commendaueris quasi idoneum, cui crederem, et ego in Titium inquisii, deinde tu alium adducas quasi Titium, furtum facies, quia Titium esse hunc credo, scilicet si et ille qui adducitur scit: quod si nesciat, non facies furtum, nec hic qui adduxit opem tulisse potest uideri cum furtum factum non sit: sed dabitur actio in factum in eum qui adduxit.

5Si stipulatus de te sim ‘per te non fieri, quo minus homo Eros intra kalendas illas mihi detur’, quamuis mea interesset eum non subripi (cum subrepto eo ex stipulatu non teneris, si tamen per te factum non sit quo minus mihi daretur), non tamen furti actionem me habere.

68 · Celsus libro duodecimo digestorum

pr.Infitiando depositum nemo facit furtum (nec enim furtum est ipsa infitiatio, licet prope furtum est): sed si possessionem eius apiscatur interuertendi causa, facit furtum. nec refert, in digito habeat anulum an dactyliotheca quem, cum deposito teneret, habere pro suo destinauerit.

1Si tibi subreptum est, quod nisi die certa dedisses, poenam promisisti, ideoque sufferre eam necesse fuit, furti actione hoc quoque coaestimabitur.

2Infans apud furem adoleuit: tam adulescentis furtum fecit ille quam infantis, et unum tamen furtum est: ideoque dupli tenetur, quanti umquam apud eum plurimi fuit. nam quod semel dumtaxat furti agi cum eo potest, quid refert propositae quaestioni? quippe, si subreptus furi foret ac rursus a fure altero eum recuperasset, etiam si duo furta fecisset, non amplius quam semel cum eo furti agi posset. nec dubitauerim, quin adulescentis potius quam infantis aestimationem fieri oporteret. et quid tam ridiculum est quam meliorem furis condicionem esse propter continuationem furti existimare?

3Cum seruus inemptus factus sit, non posse emptorem furti agere cum uenditore ob id, quod is seruus post emptionem, antequam redderetur, subripuisset.

4Quod furi ipsi furtum fecerit furtiuus seruus, eo nomine actionem cum domino furem habiturum placet, ne facinora talium seruorum non solum ipsis impunitatem, sed dominis quoque eorum quaestui erunt: plerumque enim eius generis seruorum furtis peculia eorundem augentur.

5Si colonus post lustrum conductionis anno amplius fructus inuito domino perceperit, uidendum, ne messis et uindemiae furti cum eo agi possit. et mihi dubium non uidetur, quin fur et si consumpserit rem subreptam, repeti ea ab eo possit.

69 · Marcellus libro octauo digestorum

pr.Hereditariae rei furtum fieri Iulianus negabat, nisi forte pignori dederat defunctus aut commodauerat:

70 · Scaeuola libro quarto quaestionum

pr.aut in qua usus fructus alienus est.

71 · Marcellus libro octauo digestorum

pr.His enim casibus putabat hereditariarum rerum fieri furtum et usucapionem impediri idcircoque heredi quoque actionem furti competere posse.

72 · Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio

pr.Si is, cui commodata res erat, furtum ipsius admisit, agi cum eo et furti et commodati potest: et, si furti actum est, commodati actio exstinguitur, si commodati, actioni furti exceptio obicitur.

1Eius rei, quae pro herede possidetur, furti actio ad possessorem non pertinet, quamuis usucapere quis possit, quia furti agere potest is, cuius interest rem non subripi, interesse autem eius uidetur qui damnum passurus est, non eius qui lucrum facturus esset.

73 · Modestinus libro septimo responsorum

pr.Sempronia libellos composuit quasi datura centurioni, ut ad officium transmitterentur, sed non dedit: Lucius pro tribunali eos recitauit quasi officio traditos: non sunt inuenti in officio neque centurioni traditi: quaero, quo crimini subiciatur, qui ausus est libellos de domo subtractos pro tribunali legere, qui non sint dati? Modestinus respondit, si clam subtraxit, furtum commissum.

74 · Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio

pr.Si is, qui pignori rem accepit, cum de uendendo pignore nihil conuenisset, uendidit, aut ante, quam dies uenditionis ueniret pecunia non soluta, id fecit: furti se obligat.

75 · Iauolenus libro quarto epistularum

pr.Furtiuam ancillam bona fide duorum aureorum emptam cum possiderem, subripuit mihi Attius, cum quo et ego et dominus furti agimus: quaero, quanta aestimatio pro utroque fieri debet. respondit: emptori duplo, quanti eius interest, aestimari debet, domino autem duplo, quanti ea mulier fuerit. nec nos mouere debet, quod duobus poena furti praestabitur, quippe, cum eiusdem rei nomine praestetur, emptori eius possessionis, domino ipsius proprietatis causa praestanda est.

76 · Pomponius libro uicensimo primo ad Quintum Mucium

pr.Si is, qui simulabat se procuratorem esse, effecisset, ut uel sibi uel cui me delegauit promitterem, furti cum eo agere non possum, quoniam nullum corpus interuenisset, quod furandi animo contrectaretur.

77 · Pomponius libro trigensimo octauo ad Quintum Mucium

pr.Qui re sibi commodata uel apud se deposita usus est aliter atque accepit, si existimauit se non inuito domino id facere, furti non tenetur. sed nec depositi ullo modo tenebitur: commodati an teneatur, in culpa aestimatio erit, id est an non debuerit existimare id dominum permissurum.

1Si quis alteri furtum fecerit et id quod subripuit alius ab eo subripuit, cum posteriore fure dominus eius rei furti agere potest, fur prior non potest, ideo quod domini interfuit, non prioris furis, ut id quod subreptum est saluum esset. haec Quintus Mucius refert et uera sunt: nam licet intersit furis rem saluam esse, quia condictione tenetur, tamen cum eo is cuius interest furti habet actionem, si honesta ex causa interest. nec utimur Seruii sententia, qui putabat, si rei subreptae dominus nemo exstaret nec exstaturus esset, furem habere furti actionem: non magis enim tunc eius esse intellegitur, qui lucrum facturus sit. dominus igitur habebit cum utroque furti actionem, ita ut, si cum altero furti actionem inchoat, aduersus alterum nihilo minus duret: sed et condictionem, quia ex diuersis factis tenentur.

78 · Pomponius libro tertio decimo ex uariis lectionibus

pr.Qui saccum habentem pecuniam subripit, furti etiam sacci nomine tenetur, quamuis non sit ei animus sacci subripiendi.

79 · Papinianus libro octauo quaestionum

pr.Rem inspiciendam quis dedit: si periculum spectet eum qui accepit, ipse furti agere potest.

80 · Papinianus libro nono quaestionum

pr.Si debitor pignus subripuit, quod actione furti soluit nullo modo recipit.

81 · Papinianus libro duodecimo quaestionum

pr.Si uendidero neque tradidero seruum et is sine culpa mea subripiatur, magis est, ut mihi furti competat actio: et mea uidetur interesse, quia dominium apud me fuit uel quoniam ad praestandas actiones teneor.

1Cum autem iure dominii defertur furti actio, quamuis non alias, nisi nostra intersit, competat, tamen ad aestimationem corporis, si nihil amplius intersit, utilitas mea referenda est, idque et in statuliberis et in legato sub condicione relicto probatur: alioquin diuersum probantibus statui facile quantitas non potest. quia itaque tunc sola utilitas aestimationem facit, cum cessante dominio furti actio nascitur, in istis causis ad aestimationem corporis furti actio referri non potest.

2Si ad exhibendum egissem optaturus seruum mihi legatum et unus ex familia seruus subreptus, heres furti habebit actionem: eius interest: nihil enim refert, cur praestari custodia debeat.

3Cum raptor omnimodo furtum facit, manifestus fur existimandus est:

4Is autem, cuius dolo fuerit raptum, furti quidem non tenebitur, sed ui bonorum raptorum.

5Si Titius, cuius nomine pecuniam perperam falsus procurator accepit, ratum habeat, ipse quidem Titius negotiorum gestorum aget, ei uero, qui pecuniam indebitam dedit, aduersus Titium erit indebiti condictio, aduersus falsum procuratorem furtiua durabit: electo Titio non inique per doli exceptionem, uti praestetur ei furtiua condictio, desiderabitur. quod si pecunia fuit debita, ratum habente Titio furti actio euanescit, quia debitor liberatur.

6Falsus autem procurator ita demum furtum pecuniae faciet, si nomine quoque ueri procuratoris, quem creditor habuit, adsumpto debitorem alienum circumuenerit. quod aeque probatur et in eo, qui sibi deberi pecuniam ut heredi Sempronii creditoris adseuerauit, cum esset alius.

7Qui rem Titii agebat, eius nomine falso procuratori creditoris soluit et Titius ratum habuit: non nascitur ei furti actio, quae statim, cum pecunia soluta est, ei qui dedit nata est, cum Titii nummorum dominium non fuerit neque possessio. sed condictionem indebiti quidem Titius habebit, furtiuam autem qui pecuniam dedit: quae, si negotiorum gestorum actione Titius conueniri coeperit, arbitrio iudicis ei praestabitur.

82 · Papinianus libro primo responsorum

pr.Ob pecuniam ciuitati subtractam actione furti, non crimine peculatus tenetur.

83 · Paulus libro secundo sententiarum

pr.Fullo et sarcinator, qui polienda uel sarcienda uestimenta accepit, si forte his utatur, ex contrectatione eorum furtum fecisse uidetur, quia non in eam causam ab eo uidentur accepta.

1Frugibus ex fundo subreptis tam colonus quam dominus furti agere possunt, quia utriusque interest rem persequi.

2Qui ancillam non meretricem libidinis causa subripuit, furti actione tenebitur et, si subpressit, poena legis Fabiae coercetur.

3Qui tabulas cautionesue subripuit, in adscriptam summam furti actione tenebitur: nec refert, cancellatae nec ne sint, quia ex his debitum magis solutum esse comprobari potest.

84 · Neratius libro primo responsorum

pr.Si quis ex bonis eius, quem putabat mortuum, qui uiuus erat, pro herede res adprehenderit, eum furtum non facere.

1Ei, cum quo suo nomine furti actum est, si serui nomine de alia re aduersus eum agatur, non dandam exceptionem furti una facti.

85 · Paulus libro secundo ad Neratium

pr.Quamuis res furtiua, nisi ad dominum redierit, usucapi non possit, tamen, si eo nomine lis aestimata fuerit uel furi dominus eam uendiderit, non interpellari iam usucapionis ius dicendum est.

86 · Paulus libro secundo manualium

pr.Is, cuius interest non subripi, furti actionem habet, si et rem tenuit domini uoluntate, id est ueluti is cui res locata est. is autem, qui sua uoluntate uel etiam pro tutore negotia gerit, item tutor uel curator ob rem sua culpa subreptam non habet furti actionem. item is, cui ex stipulato uel ex testamento seruus debetur, quamuis intersit eius, non habet furti actionem: sed nec is, qui fideiussit pro colono.

87 · Tryphoninus libro nono disputationum

pr.Si ad dominum ignorantem perueniret res furtiua uel ui possessa, non uideatur in potestatem domini reuersa, ideo nec si post talem domini possessionem bona fide ementi uenierit, usucapio sequitur.

88 · Paulus libro primo decretorum

pr.Creditori actio furti in summam pignoris, non debiti competit. sed ubi debitor ipse subtraxisset pignus, contra probatur, ut in summam pecuniae debitae et usurarum eius furti conueniretur.

89 · Paulus libro singulari de concurrentibus actionibus

pr.Si quis egerit ui bonorum raptorum, etiam furti agere non potest: quod si furti elegerit in duplum agere, potest et ui bonorum raptorum agere sic, ut non excederet quadruplum.

90 · Paulus libro singulari de poenis paganorum

pr.Si libertus patrono uel cliens, uel mercennarius ei qui eum conduxit, furtum fecerit, furti actio non nascitur.

91 · Iauolenus libro nono ex posterioribus Labeonis

pr.Fullo actione locati de domino liberatus est: negat eum furti recte acturum Labeo. item si furti egisset, priusquam ex locato cum eo ageretur et, antequam de furto iudicaretur, locati actione liberatus esset, et fur ab eo absolui debet. quod si nihil eorum ante accidisset, furem ei condemnari oportere. haec idcirco, quoniam furti eatenus habet actionem, quatenus eius interest.

1Nemo opem aut consilium alii praestare potest, qui ipse furti faciendi consilium capere non potest.

92 · Labeo libro secundo pithanon a Paulo epitomatorum

pr.Si quis, cum sciret quid sibi subripi, non prohibuit, non potest furti agere. paulus. immo contra: nam si quis scit sibi rapi et, quia non potest prohibere, quieuit, furti agere potest. at si potuit prohibere nec prohibuit, nihilo minus furti aget: et hoc modo patronus quoque liberto et is, cuius magna uerecundia ei, quem in praesentia pudor ad resistendum impedit, furtum facere solet.

93 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum

pr.Meminisse oportebit nunc furti plerumque criminaliter agi et eum qui agit in crimen subscribere, non quasi publicum sit iudicium, sed quia uisum est temeritatem agentium etiam extraordinaria animaduersione coercendam. non ideo tamen minus, si qui uelit, poterit ciuiliter agere.