D. 47.1DE PRIUATIS DELICTIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum
pr.Ciuilis constitutio est poenalibus actionibus heredes non teneri nec ceteros quidem successores: idcirco nec furti conueniri possunt. sed quamuis furti actione non teneantur, attamen ad exhibendum actione teneri eos oportet, si possideant aut dolo fecerint quo minus possideant: sed enim et uindicatione tenebuntur re exhibita. item condictio aduersus eos competit.
1Heredem autem furti agere posse aeque constat: exsecutio enim quorundam delictorum heredibus data est: ita et legis Aquiliae actionem heres habet. sed iniuriarum actio heredi non competit.
2Non tantum in furti, uerum in ceteris quoque actionibus, quae ex delictis oriuntur, siue ciuiles sunt siue honorariae, id placet, ut noxa caput sequatur.
2 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum
pr.Numquam plura delicta concurrentia faciunt, ut ullius impunitas detur: neque enim delictum ob aliud delictum minuit poenam.
1Qui igitur hominem subripuit et occidit, quia subripuit, furti, quia occidit, Aquilia tenetur, neque altera harum actionum alteram consumit.
2Idem dicendum, si rapuit et occidit: nam et ui bonorum raptorum et Aquilia tenebitur.
3Quaesitum est, si condictus fuerit ex causa furtiua, an nihilo minus lege Aquilia agi possit. et scripsit Pomponius agi posse, quia alterius aestimationis est legis Aquiliae actio, alterius condictio ex causa furtiua: namque Aquilia eam aestimationem complectitur, quanti eo anno plurimi fuit, condictio autem ex causa furtiua non egreditur retrorsum iudicii accipiendi tempus. sed si seruus sit, qui haec admisit, ex quacumque actione noxae fuerit deditus, perempta est altera actio.
4Item si quis subreptum flagello ceciderit, duabus actionibus tenetur furti et iniuriarum: et si forte hunc eundem occiderit, tribus actionibus tenebitur.
5Item si quis ancillam alienam subripuit et flagitauerit, utraque actione tenebitur, nam et serui corrupti agi poterit et furti.
6Item si quis seruum uulnerauit, quem subripuerat, aeque duae actiones locum habebunt Aquiliae et furti.
3 · Ulpianus libro secundo de officio proconsulis
pr.Si quis actionem, quae ex maleficiis oritur, uelit exsequi: si quidem pecuniariter agere uelit, ad ius ordinarium remittendus erit nec cogendus erit in crimen subscribere: enimuero si extra ordinem eius rei poenam exerceri uelit, tunc subscribere eum in crimen oportebit.