D. 47.10DE INIURIIS ET FAMOSIS LIBELLIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum
pr.Iniuria ex eo dicta est, quod non iure fiat: omne enim, quod non iure fit, iniuria fieri dicitur. hoc generaliter. specialiter autem iniuria dicitur contumelia. interdum iniuriae appellatione damnum culpa datum significatur, ut in lege Aquilia dicere solemus: interdum iniquitatem iniuriam dicimus, nam cum quis inique uel iniuste sententiam dixit, iniuriam ex eo dictam, quod iure et iustitia caret, quasi non iuriam, contumeliam autem a contemnendo.
1Iniuriam autem fieri Labeo ait aut re aut uerbis: re, quotiens manus inferuntur: uerbis autem, quotiens non manus inferuntur, conuicium fit.
2Omnemque iniuriam aut in corpus inferri aut ad dignitatem aut ad infamiam pertinere: in corpus fit, cum quis pulsatur: ad dignitatem, cum comes matronae abducitur: ad infamiam, cum pudicitia adtemptatur.
3Item aut per semet ipsum alicui fit iniuria aut per alias personas. per semet, cum directo ipsi cui patri familias uel matri familias fit iniuria: per alias, cum per consequentias fit, cum fit liberis meis uel seruis meis uel uxori nuruiue: spectat enim ad nos iniuria, quae in his fit, qui uel potestati nostrae uel affectui subiecti sint.
4Et si forte cadaueri defuncti fit iniuria, cui heredes bonorumue possessores exstitimus, iniuriarum nostro nomine habemus actionem: spectat enim ad existimationem nostram, si qua ei fiat iniuria. idemque et si fama eius, cui heredes exstitimus, lacessatur.
5Usque adeo autem iniuria, quae fit liberis nostris, nostrum pudorem pertingit, ut etiamsi uolentem filium quis uendiderit, patri suo quidem nomine competit iniuriarum actio, filii uero nomine non competit, quia nulla iniuria est, quae in uolentem fiat.
6Quotiens autem funeri testatoris uel cadaueri fit iniuria, si quidem post aditam hereditatem fiat, dicendum est heredi quodammodo factam ( semper enim heredis interest defuncti existimationem purgare): quotiens autem ante aditam hereditatem, magis hereditati, et sic heredi per hereditatem adquiri. denique Iulianus scribit, si corpus testatoris ante aditam hereditatem detentum est, adquiri hereditati actiones dubium non esse. idemque putat et si ante aditam hereditatem seruo hereditario iniuria facta fuerit: nam per hereditatem actio heredi adquiretur.
7Labeo scribit, si quis seruum hereditarium testamento manumissum ante aditam hereditatem uerberauerit, iniuriarum heredem agere posse: at si post aditam hereditatem uerberatus sit, siue scit se liberum siue ignorat, ipsum agere posse.
8Siue autem sciat quis filium meum esse uel uxorem meam, siue ignorauerit, habere me meo nomine actionem Neratius scripsit.
9Idem ait Neratius ex una iniuria interdum tribus oriri iniuriarum actionem neque ullius actionem per alium consumi. ut puta uxori meae filiae familias iniuria facta est: et mihi et patri eius et ipsi iniuriarum actio incipiet competere.
2 · Paulus libro quinquagensimo ad edictum
pr.Quod si uiro iniuria facta sit, uxor non agit, quia defendi uxores a uiris, non uiros ab uxoribus aequum est.
3 · Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum
pr.Illud relatum peraeque est eos, qui iniuriam pati possunt, et facere posse.
1Sane sunt quidam, qui facere non possunt, ut puta furiosus et inpubes, qui doli capax non est: namque hi pati iniuriam solent, non facere. cum enim iniuria ex affectu facientis consistat, consequens erit dicere hos, siue pulsent siue conuicium dicant, iniuriam fecisse non uideri.
2Itaque pati quis iniuriam, etiamsi non sentiat, potest, facere nemo, nisi qui scit se iniuriam facere, etiamsi nesciat cui faciat.
3Quare si quis per iocum percutiat aut dum certat, iniuriarum non tenetur.
4Si quis hominem liberum ceciderit, dum putat seruum suum, in ea causa est, ne iniuriarum teneatur.
4 · Paulus libro quinquagensimo ad edictum
pr.Si, cum seruo meo pugnum ducere uellem, in proximo te stantem inuitus percusserim, iniuriarum non teneor.
5 · Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum
pr.Lex Cornelia de iniuriis competit ei, qui iniuriarum agere uolet ob eam rem, quod se pulsatum uerberatumue domumue suam ui introitam esse dicat. qua lege cauetur, ut non iudicet, qui ei qui agit gener socer, uitricus priuignus, sobrinusue est propiusue eorum quemquem ea cognatione adfinitateue attinget, quiue eorum eius parentisue cuius eorum patronus erit. lex itaque Cornelia ex tribus causis dedit actionem: quod quis pulsatus uerberatusue domusue eius ui introita sit. apparet igitur omnem iniuriam, quae manu fiat, lege Cornelia contineri.
1Inter pulsationem et uerberationem hoc interest, ut Ofilius scribit: uerberare est cum dolore caedere, pulsare sine dolore.
2Domum accipere debemus non proprietatem domus, sed domicilium. quare siue in propria domu quis habitauerit siue in conducto uel gratis siue hospitio receptus, haec lex locum habebit.
3Quid si quis in uilla habitet uel in hortis? idem erit probandum.
4Et si dominus fundum locauerit inque eum impetus factus sit, colonus aget, non dominus.
5Si tamen in fundum alienum, qui domino colebatur, introitum sit, Labeo negat esse actionem domino fundi ex lege Cornelia, quia non possit ubique domicilium habere, hoc est per omnes uillas suas. ego puto ad omnem habitationem, in qua pater familias habitat, pertinere hanc legem, licet ibi quis domicilium non habeat. ponamus enim studiorum causa Romae agere: Romae utique domicilium non habet et tamen dicendum est, si ui domus eius introita fuerit, Corneliam locum habere. tantum igitur ad meritoria uel stabula non pertinebit: ceterum ad hos pertinebit, qui inhabitant non momenti causa, licet ibi domicilium non habeant.
6Illud quaeritur, an pater filio familias iniuriam passo ex lege Cornelia iniuriarum agere possit: et placuit non posse deque ea re inter omnes constat. sed patri quidem praetoria iniuriarum actio competit, filio uero legis Corneliae.
7In lege Cornelia filius familias agere potest ex omni causa nec cauere debet ratam rem patrem habiturum: nam nec alias agentem filium iniuriarum ad cautionem de rato compellendum Iulianus scribit.
8Hac lege permittitur actori ius iurandum deferre, ut reus iuret iniuriam se non fecisse. sed Sabinus in adsessorio etiam praetores exemplum legis secuturos ait: et ita res se habet.
9Si quis librum ad infamiam alicuius pertinentem scripserit composuerit ediderit doloue malo fecerit, quo quid eorum fieret, etiamsi alterius nomine ediderit uel sine nomine, uti de ea re agere liceret et, si condemnatus sit qui id fecit, intestabilis ex lege esse iubetur.
10Eadem poena ex senatus consulto tenetur etiam is, qui ἐπιγράμματα aliudue quid sine scriptura in notam aliquorum produxerit: item qui emendum uendendumue curauerit.
11Et ei, qui indicasset, siue liber siue seruus sit, pro modo substantiae accusatae personae aestimatione iudicis praemium constituitur, seruo forsitan et libertate praestanda. quid enim si publica utilitas ex hoc emergit?
6 · Paulus libro quinquagensimo quinto ad edictum
pr.Quod senatus consultum necessarium est, cum nomen adiectum non est eius, in quem factum est: tunc ei, quia difficilis probatio est, uoluit senatus publica quaestione rem uindicari. ceterum si nomen adiectum sit, et iure communi iniuriarum agi poterit: nec enim prohibendus est priuato agere iudicio, quod publico iudicio praeiudicatur, quia ad priuatam causam pertinet. plane si actum sit publico iudicio, denegandum est priuatum: similiter ex diuerso.
7 · Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum
pr.Praetor edixit: ‘qui agit iniuriarum, certum dicat, quid iniuriae factum sit’: quia qui famosam actionem intendit, non debet uagari cum discrimine alienae existimationis, sed designare et certum specialiter dicere, quam se iniuriam passum contendit.
1Si dicatur homo iniuria occisus, numquid non debeat permittere praetor priuato iudicio legi Corneliae praeiudicari? idemque et si ita quis agere uelit ‘quod tu uenenum dedisti hominis occidendi causa?’ rectius igitur fecerit, si huiusmodi actionem non dederit. adquin solemus dicere, ex quibus causis publica sunt iudicia, ex his causis non esse nos prohibendos, quo minus et priuato agamus. est hoc uerum, sed ubi non principaliter de ea re agitur, quae habet publicam exsecutionem. quid ergo de lege Aquilia dicimus? nam et ea actio principaliter hoc continet, hominem occisum non principaliter: nam ibi principaliter de damno agitur, quod domino datum est, at in actione iniuriarum de ipsa caede uel ueneno ut uindicetur, non ut damnum sarciatur. quid ergo, si quis idcirco uelit iniuriarum agere, quod gladio caput eius percussum est? Labeo ait non esse prohibendum: neque enim utique hoc, inquit, intenditur, quod publicam habet animaduersionem. quod uerum non est: cui enim dubium est etiam hunc dici posse Cornelia conueniri?
2Praeterea illo spectat dici certum de iniuria, quam passus quis sit, ut ex qualitate iniuriae sciamus, an in patronum liberto reddendum sit iniuriarum iudicium. etenim meminisse oportebit liberto aduersus patronum non quidem semper, uerum interdum iniuriarum dari iudicium, si atrox sit iniuria quam passus sit, puta si seruilis. ceterum leuem cohercitionem utique patrono aduersus libertum dabimus nec patietur eum praetor querentem, quasi iniuriam passus sit, nisi atrocitas eum mouerit: nec enim ferre praetor debet heri seruum, hodie liberum conquerentem, quod dominus ei conuicium dixerit uel quod leuiter pulsauerit uel emendauerit. sed si flagris, si uerberibus, si uulnerauit non mediocriter: aequissimum erit praetorem ei subuenire.
3Sed et si quis ex liberis, qui non sunt in potestate, cum parente uelit experiri, non temere iniuriarum actio danda est, nisi atrocitas suaserit. certe his, qui sunt in potestate, prorsus nec competit, etiamsi atrox fuerit.
4Quod autem praetor ait ‘quid iniuriae factum sit, certum dicat’, quemadmodum accipiendum sit? certum eum dicere Labeo ait, qui dicat nomen iniuriae, neque sub alternatione, puta illud aut illud, sed illam iniuriam se passum.
5Si mihi plures iniurias feceris, puta turba et coetu facto domum alicuius introeas et hoc facto efficiatur, et simul et conuicium patiar et uerberer: an possim separatim tecum experiri de singulis iniuriis, quaeritur. et Marcellus secundum Neratii sententiam hoc probat cogendum iniurias, quas simul passus est, coniungere.
6Posse hodie de omni iniuria, sed et de atroci ciuiliter agi imperator noster rescripsit.
7Atrocem iniuriam quasi contumeliosiorem et maiorem accipimus.
8Atrocem autem iniuriam aut persona aut tempore aut re ipsa fieri Labeo ait. persona atrocior iniuria fit, ut cum magistratui, cum parenti patrono fiat. tempore, si ludis et in conspectu: nam praetoris in conspectu an in solitudine iniuria facta sit, multum interesse ait, quia atrocior est, quae in conspectu fiat. re atrocem iniuriam haberi Labeo ait, ut puta si uulnus illatum uel os alicui percussum.
8 · Paulus libro quinquagensimo quinto ad edictum
pr.Uulneris magnitudo atrocitatem facit et nonnumquam locus uulneris, ueluti oculo percusso.
9 · Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum
pr.Sed est quaestionis, quod dicimus re iniuriam atrocem fieri, utrum, si corpori inferatur, atrox sit, an et si non corpori, ut puta uestimentis scissis, comite abducto uel conuicio dicto. et ait Pomponius etiam sine pulsatione posse dici atrocem iniuriam, persona atrocitatem faciente.
1Sed et si in theatro uel in foro caedit et uulnerat, quamquam non atrociter, atrocem iniuriam facit.
2Parui autem refert, utrum patri familias an filio familias iniuria facta sit: nam et haec atrox aestimabitur.
3Si atrocem iniuriam seruus fecerit, si quidem dominus praesens sit, potest agi de eo: quod si afuerit, praesidi offerendus est, qui eum flagris rumpat.
4Si quis tam feminam quam masculum, siue ingenuos siue libertinos, inpudicos facere adtemptauit, iniuriarum tenebitur. sed et si serui pudicitia adtemptata sit, iniuriarum locum habet.
10 · Paulus libro quinquagensimo quinto ad edictum
pr.Adtemptari pudicitia dicitur, cum id agitur, ut ex pudico inpudicus fiat.
11 · Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum
pr.Non solum is iniuriarum tenetur, qui fecit iniuriam, hoc est qui percussit, uerum ille quoque continetur, qui dolo fecit uel qui curauit, ut cui mala pugno percuteretur.
1Iniuriarum actio ex bono et aequo est et dissimulatione aboletur. si quis enim iniuriam dereliquerit, hoc est statim passus ad animum suum non reuocauerit, postea ex paenitentia remissam iniuriam non poterit recolere. secundum haec ergo aequitas actionis omnem metum eius abolere uidetur, ubicumque contra aequum quis uenit. proinde et si pactum de iniuria intercessit et si transactum et si iusiurandum exactum erit, actio iniuriarum non tenebit.
2Agere quis iniuriarum et per se et per alium potest, ut puta procuratorem tutorem ceterosque, qui pro aliis solent interuenire.
3Si mandatu meo facta sit alicui iniuria, plerique aiunt tam me qui mandaui quam eum qui suscepit iniuriarum teneri.
4Proculus recte ait, si in hoc te conduxerim, ut iniuriam facias, cum utroque nostrum iniuriarum agi posse, quia mea opera facta sit iniuria:
5Idemque ait et si filio meo mandauero, ut tibi iniuriam faciat.
6Atilicinus autem ait et si persuaserim alicui alias nolenti, ut mihi ad iniuriam faciendam oboediret, posse iniuriarum mecum agi.
7Quamquam aduersus patronum liberto iniuriarum actio non detur, uerum marito libertae nomine cum patrono actio competit: maritus enim uxore sua iniuriam passa suo nomine iniuriarum agere uidetur. quod et Marcellus admittit. ego autem apud eum notaui non de omni iniuria hoc esse dicendum me putare: leuis enim coercitio etiam in nuptam uel conuici non inpudici dictio cur patrono denegetur? si autem conliberto nupta esset, diceremus omnino iniuriarum marito aduersus patronum cessare actionem, et ita multi sentiunt. ex quibus apparet libertos nostros non tantum eas iniurias aduersus nos iniuriarum actione exequi non posse, quaecumque fiunt ipsis, sed ne eas quidem, quae eis fiunt, quos eorum interest iniuriam non pati.
8Plane si forte filius liberti uel uxor uelint iniuriarum experiri: quia patri maritoue non datur, denegandum non erit, quia suo nomine experiuntur.
9Ei, qui seruus dicitur seque adserit in libertatem, iniuriarum actionem aduersus dicentem se dominum competere nulla dubitatio est. et hoc uerum est, siue ex libertate in seruitutem petatur siue ex seruitute in libertatem proclamet: nam hoc iure indistincte utimur.
12 · Gaius libro uicensimo secundo ad edictum prouinciale
pr.Si quis de libertate aliquem in seruitutem petat, quem sciat liberum esse, neque id propter euictionem, ut eam sibi conseruet, faciat: iniuriarum actione tenetur.
13 · Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum
pr.Iniuriarum actio neque heredi neque in heredem datur. idem est et si in seruum meum iniuria facta sit: nam nec hic heredi meo iniuriarum actio datur. semel autem lite contestata hanc actionem etiam ad successores pertinere.
1Is, qui iure publico utitur, non uidetur iniuriae faciendae causa hoc facere: iuris enim executio non habet iniuriam.
2Si quis, quod decreto praetoris non obtemperauit, ductus sit, non est in ea causa, ut agat iniuriarum, propter praetoris praeceptum.
3Si quis per iniuriam ad tribunal alicuius me interpellauerit uexandi mei causa, potero iniuriarum experiri.
4Si quis de honoribus decernendis alicuius passus non sit decerni ut puta imaginem alicui uel quid aliud tale: an iniuriarum teneatur? et ait Labeo non teneri, quamuis hoc contumeliae causa faciet: etenim multum interest, inquit, contumeliae causa quid fiat an uero fieri quid in honorem alicuius quis non patiatur.
5Idem Labeo scribit, si, cum alium contingeret legatio, alii hoc onus duumuir indixerit, non posse agi iniuriarum ob laborem iniunctum: aliud enim esse laborem iniungere, aliud iniuriam facere. idem ergo erit probandum et in ceteris muneribus atque honoribus, quae per iniuriam iniunguntur. ergo si quis per iniuriam sententiam dixerit, idem erit probandum.
6Quae iure potestatis a magistratu fiunt, ad iniuriarum actionem non pertinent.
7Si quis me prohibeat in mari piscari uel euerriculum (quod Graece σαγήνη dicitur) ducere, an iniuriarum iudicio possim eum conuenire? sunt qui putent iniuriarum me posse agere: et ita Pomponius et plerique esse huic similem eum, qui in publicum lauare uel in cauea publica sedere uel in quo alio loco agere sedere conuersari non patiatur, aut si quis re mea uti me non permittat: nam et hic iniuriarum conueniri potest. conductori autem ueteres interdictum dederunt, si forte publice hoc conduxit: nam uis ei prohibenda est, quo minus conductione sua fruatur. si quem tamen ante aedes meas uel ante praetorium meum piscari prohibeam, quid dicendum est? me iniuriarum iudicio teneri an non? et quidem mare commune omnium est et litora, sicuti aer, et est saepissime rescriptum non posse quem piscari prohiberi: sed nec aucupari, nisi quod ingredi quis agrum alienum prohiberi potest. usurpatum tamen et hoc est, tametsi nullo iure, ut quis prohiberi possit ante aedes meas uel praetorium meum piscari: quare si quis prohibeatur, adhuc iniuriarum agi potest. in lacu tamen, qui mei dominii est, utique piscari aliquem prohibere possum.
14 · Paulus libro tertio decimo ad Plautium
pr.Sane si maris proprium ius ad aliquem pertineat, uti possidetis interdictum ei competit, si prohibeatur ius suum exercere, quoniam ad priuatam iam causam pertinet, non ad publicam haec res, utpote cum de iure fruendo agatur, quod ex priuata causa contingat, non ex publica. ad priuatas enim causas accommodata interdicta sunt, non ad publicas.
15 · Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum
pr.Item apud Labeonem quaeritur, si quis mentem alicuius medicamento alioue quo alienauerit, an iniuriarum actio locum haberet. et ait iniuriarum aduersus eum agi posse.
1Si quis pulsatus quidem non est, uerum manus aduersus eum leuatae et saepe territus quasi uapulaturus, non tamen percussit: utili iniuriarum actione tenetur.
2Ait praetor: ‘qui aduersus bonos mores conuicium cui fecisse cuiusue opera factum esse dicetur, quo aduersus bonos mores conuicium fieret: in eum iudicium dabo’.
3Conuicium iniuriam esse Labeo ait.
4Conuicium autem dicitur uel a concitatione uel a conuentu, hoc est a collatione uocum. cum enim in unum complures uoces conferuntur, conuicium appellatur quasi conuocium.
5Sed quod adicitur a praetore ‘aduersus bonos mores’ ostendit non omnem in unum collatam uociferationem praetorem notare, sed eam, quae bonis moribus improbatur quaeque ad infamiam uel inuidiam alicuius spectaret.
6Idem ait ‘aduersus bonos mores’ sic accipiendum non eius qui fecit, sed generaliter accipiendum aduersus bonos mores huius ciuitatis.
7Conuicium non tantum praesenti, uerum absenti quoque fieri posse Labeo scribit. proinde si quis ad domum tuam uenerit te absente, conuicium factum esse dicitur. idem et si ad stationem uel tabernam uentum sit, probari oportere.
8Fecisse conuicium non tantum is uidetur, qui uociferatus est, uerum is quoque, qui concitauit ad uociferationem alios uel qui summissit ut uociferentur.
9‘Cui’ non sine causa adiectum est: nam si incertae personae conuicium fiat, nulla executio est.
10Si curauerit quis conuicium alicui fieri, non tamen factum sit, non tenebitur.
11Ex his apparet non omne maledictum conuicium esse: sed id solum, quod cum uociferatione dictum est, siue unus siue plures dixerint, quod in coetu dictum est, conuicium est: quod autem non in coetu nec uociferatione dicitur, conuicium non proprie dicitur, sed infamandi causa dictum.
13Si quis astrologus uel qui aliquam illicitam diuinationem pollicetur consultus aliquem furem dixisset, qui non erat, iniuriarum cum eo agi non potest, sed constitutiones eos tenent.
14Iniuriarum, quae ex conuicio nascitur, in heredes non est reddenda: sed nec heredi.
15Si quis uirgines appellasset, si tamen ancillari ueste uestitas, minus peccare uidetur: multo minus, si meretricia ueste feminae, non matrum familiarum uestitae fuissent. si igitur non matronali habitu femina fuerit et quis eam appellauit uel ei comitem abduxit, iniuriarum tenetur.
16Comitem accipere debemus eum, qui comitetur et sequatur et (ut ait Labeo) siue liberum siue seruum siue masculum siue feminam: et ita comitem Labeo definit ‘qui frequentandi cuiusque causa ut sequeretur destinatus in publico priuatoue abductus fuerit’. inter comites utique et paedagogi erunt.
17Abduxisse uidetur, ut Labeo ait, non qui abducere comitem coepit, sed qui perfecit, ut comes cum eo non esset.
18Abduxisse autem non tantum is uidetur, qui per uim abduxit, uerum is quoque, qui persuasit comiti, ut eam desereret.
19Tenetur hoc edicto non tantum qui comitem abduxit, uerum etiam si quis eorum quem appellauisset adsectatusue est.
20Appellare est blanda oratione alterius pudicitiam adtemptare: hoc enim non est conuicium, sed aduersus bonos mores adtemptare.
21Qui turpibus uerbis utitur, non temptat pudicitiam, sed iniuriarum tenetur.
22Aliud est appellare, aliud adsectari: appellat enim, qui sermone pudicitiam adtemptat, adsectatur, qui tacitus frequenter sequitur: adsiduo enim frequentia quasi praebet nonnullam infamiam.
23Meminisse autem oportebit non omnem, qui adsectatus est, nec omnem, qui appellauit, hoc edicto conueniri posse (neque enim si quis colludendi, si quis officii honeste faciendi gratia id facit, statim in edictum incidit), sed qui contra bonos mores hoc facit.
24Sponsum quoque ad iniuriarum actionem admittendum puto: etenim spectat ad contumeliam eius iniuria, quaecumque sponsae eius fiat.
25Ait praetor: ‘ne quid infamandi causa fiat. si quis aduersus ea fecerit, prout quaeque res erit, animaduertam’.
26Hoc edictum superuacuum esse Labeo ait, quippe cum ex generali iniuriarum agere possumus. sed uidetur et ipsi Labeoni (et ita se habet) praetorem eandem causam secutum uoluisse etiam specialiter de ea re loqui: ea enim, quae notabiliter fiunt, nisi specialiter notentur, uidentur quasi neclecta.
27Generaliter uetuit praetor quid ad infamiam alicuius fieri. proinde quodcumque quis fecerit uel dixerit, ut alium infamet, erit actio iniuriarum. haec autem fere sunt, quae ad infamiam alicuius fiunt: ut puta ad inuidiam alicuius ueste lugubri utitur aut squalida, aut si barbam demittat uel capillos submittat, aut si carmen conscribat uel proponat uel cantet aliquod, quod pudorem alicuius laedat.
28Quod ait praetor: ‘si quis aduersus ea fecerit, prout quaqua re erit, animaduertam’, sic intellegendum est, ut plenior esset praetoris animaduersio, id est ut quodcumque eum mouerit uel in persona eius qui agit iniuriarum actionem uel eius aduersus quem agitur uel etiam in re ipsa, in qualitate iniuriae, non audiat eum qui agit.
29Si quis libello dato uel principi uel ali cui famam alienam insectatus fuerit, iniuriarum erit agendum: Papinianus ait.
30Idem ait eum, qui euentum sententiae uelut daturus pecuniam uendidit, fustibus a praeside ob hoc castigatum iniuriarum damnatum uideri: utique autem apparet hunc iniuriam ei fecisse, cuius sententiam uenditauit.
31Si quis bona alicuius uel rem unam per iniuriam occupauerit, iniuriarum actione tenetur.
32Item si quis pignus proscripserit uenditurus, tamquam a me acceperit, infamandi mei causa, Seruius ait iniuriarum agi posse.
33Si quis non debitorem quasi debitorem appellauerit iniuriae faciendi causa, iniuriarum tenetur.
34Praetor ait: ‘Qui seruum alienum aduersus bonos mores uerberauisse deue eo iniussu domini quaestionem habuisse dicetur, in eum iudicium dabo. item si quid aliud factum esse dicetur, causa cognita iudicium dabo’.
35Si quis sic fecit iniuriam seruo, ut domino faceret, uideo dominum iniuriarum agere posse suo nomine: si uero non ad suggillationem domini id fecit, ipsi seruo facta iniuria inulta a praetore relinqui non debuit, maxime si uerberibus uel quaestione fieret: hanc enim et seruum sentire palam est.
36Si communem quis seruum uerberauerit, utique hac actione non tenebitur, cum iure domini id fecerit.
37Nec si fructuarius id fecerit, dominus cum eo agit, uel si proprietarius fecerit, fructuarius eum conueniet.
38Adicitur ‘aduersus bonos mores’, ut non omnis omnino qui uerberauit, sed qui aduersus bonos mores uerberauit, teneatur: ceterum si quis corrigendi animo aut si quis emendandi, non tenetur.
39Unde quaerit Labeo, si magistratus municipalis seruum meum loris ruperit, an possim cum eo experiri, quasi aduersus bonos mores uerberauerit. et ait iudicem debere inquirere, quid facientem seruum meum uerberauerit: nam si honorem ornamentaque petulanter adtemptantem ceciderit, absoluendum eum.
40‘Uerberasse’ dicitur abusiue et qui pugnis ceciderit.
41‘Quaestionem’ intellegere debemus tormenta et corporis dolorem ad eruendam ueritatem. nuda ergo interrogatio uel leuis territio non pertinet ad hoc edictum. quaestionis uerbo etiam ea, quam malam mansionem dicunt, continebitur. cum igitur per uim et tormenta habita quaestio est, tunc quaestio intellegitur.
42Sed et si iussu domini quis quaestionem habeat, modum tamen excesserit, teneri eum debere Labeo ait.
43Praetor ait: ‘Si quid aliud factum esse dicetur, causa cognita iudicium dabo’. proinde si quidem uerberatus sit seruus uel tormentis de eo quaestio habita est, sine causae cognitione iudicium in eum competit, si uero aliam iniuriam passus sit, non aliter competit quam causa cognita.
44Itaque praetor non ex omni causa iniuriarum iudicium serui nomine promittit: nam si leuiter percussus sit uel maledictum ei leuiter, non dabit actionem: at si infamatus sit uel facto aliquo uel carmine scripto puto causae cognitionem praetoris porrigendam et ad serui qualitatem: etenim multum interest, qualis seruus sit, bonae frugi, ordinarius, dispensator, an uero uulgaris uel mediastinus an qualisqualis. et quid si compeditus uel male notus uel notae extremae? habebit igitur praetor rationem tam iniuriae, quae admissa dicitur, quam personae serui, in quem admissa dicitur, et sic aut permittet aut denegabit actionem.
45Interdum iniuria seruo facta ad dominum redundat, interdum non: nam si pro libero se gerentem aut cum eum alterius potius quam meum existimat quis, non caesurus eum, si meum scisset, non posse eum, quasi mihi iniuriam fecerit, sic conueniri Mela scribit.
46Si quis seruo uerberato iniuriarum egerit, deinde postea damni iniuriae agat, Labeo scribit eandem rem non esse, quia altera actio ad damnum pertineret culpa datum, altera ad contumeliam.
47Si usum fructum in seruo habeam, tu proprietatem isque uerberatus sit uel quaestio de eo habita, iniuriarum actio magis proprietario quam mihi competit. idemque probatur et si seruum meum, quem bona fide possidebam, cecideris: domino enim magis competit iniuriarum actio.
48Item, si liberum hominem, qui mihi bona fide seruiebat, quis ceciderit, distinguendum est, ut, si in contumeliam pulsatus sit, competat mihi iniuriarum actio. idem ergo et si in seruo alieno bona fide mihi seruiente, ut totiens admittamus iniuriarum actionem, quotiens in meam contumeliam iniuria ei facta sit. nam ipsius quidem serui nomine domino dabimus iniuriarum actionem. si autem me tangat et pulset, iniuriarum mihi quoque est. ergo et in fructuario idem distingui potest.
49Si seruum complurium cecidero, competere iniuriarum actionem omnibus plus quam manifestum est:
16 · Paulus libro quadragensimo quinto ad edictum
pr.sed non esse aequum pro maiore parte, quam pro qua dominus est, damnationem fieri Pedius ait: et ideo officio iudicis portiones aestimandae erunt.
17 · Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum
pr.Sed si unius permissu id fecero, si quidem solius eius esse putaui, nulli competit iniuriarum actio. plane si scii plurium, ei quidem, qui permisit, non competit iniuriarum actio, ceteris competit.
1Si iussu tutoris aut procuratoris uel curatoris quaestio habita sit, consequens erit dicere cessare iniuriarum actionem.
2Seruus meus opera uel querella tua flagellis caesus est a magistratu nostro. Mela putat dandam mihi iniuriarum aduersus te, in quantum ob eam rem aequum iudici uidebitur, et si seruus decesserit, dominum eius agere posse Labeo ait, quia de damno, quod per iniuriam factum est, agatur. et ita Trebatio placuit.
3Quaedam iniuriae a liberis hominibus factae leues (non nullius momenti) uidentur, enimuero a seruis graues sunt: crescit enim contumelia ex persona eius qui contumeliam fecit.
4Cum seruus iniuriam facit, maleficium eum admittere palam est: merito igitur sicuti ex ceteris delictis, ita et ex hoc iniuriarum noxalis actio datur. sed in arbitrio domini est, an uelit eum uerberandum exhibere, ut ita satisfiat ei qui iniuriam passus est: neque erit necesse domino utique eum uerberandum praestare, sed dabitur ei facultas praestare ei seruum uerberandum aut, si de eo uerberibus satis non fiat, noxae dedendum uel litis aestimationem sufferendam.
5Ait praetor ‘arbitratu iudicis’: utique quasi uiri boni, ut ille modum uerberum imponat.
6Si ante iudicem dominus uerberandum seruum exhibuerit, ut satis uerberibus ei fieret, et erit factum arbitratu alicuius, postea actor agere iniuriarum perseuerat, non est audiendus: qui enim accepit satisfactionem, iniuriam suam remisit. nam et si nuda uoluntate iniuriam remisit, indubitate dicendum est extingui iniuriarum actionem non minus, quam si tempore abolita fuerit iniuria.
7Si iussu domini seruus iniuriam fecerit, utique dominus conueniri poterit etiam suo nomine. sed si proponatur seruus manumissus, placet Labeoni dandam in eum actionem, quia et noxa caput sequitur nec in omnia seruus domino parere debet: ceterum et si occiderit iussu domini, Cornelia eum eximemus.
8Plane si defendendi domini gratia aliquid fecerit, rationem ei constare apparet, inque eam rem aduersus agentem exceptio obicienda erit.
9Si seruus, in quo usus fructus meus est, iniuriam mihi fecerit, aduersus dominum noxali iudicio experiri potero: neque debeo deterioris condicionis ob hoc esse, quod usum fructum in eo habeo, quam si non haberem. aliter atque si seruus communis esset: tunc enim non daremus socio actionem, eapropter, quia et ipse iniuriarum actione tenetur.
10Ait praetor: ‘si ei, qui in alterius potestate erit, iniuria facta esse dicetur et neque is, cuius in potestate est, praesens erit neque procurator quisquam existat, qui eo nomine agat: causa cognita ipsi, qui iniuriam accepisse dicetur, iudicium dabo’.
11Filio familias iniuriam passo, si praesens sit pater, agere tamen non possit propter furorem uel quem alium casum dementiae, puto competere iniuriarum actionem: nam et hic pater eius absentis loco est.
12Plane si praesens agere nolit, uel quia differt uel quia remittit atque donat iniuriam, magis est, ut filio actio non detur: nam et cum abest, idcirco datur filio actio, quia uerisimile est patrem, si praesens fuisset, acturum fuisse.
13Interdum tamen putamus et si pater remittat, iniuriarum actionem filio dandam, ut puta si patris persona uilis abiectaque sit, filii honesta: neque enim debet pater uilissimus filii sui contumeliam ad suam uilitatem metiri. ponamus esse eum patrem, cui iure meritoque curator a praetore constitueretur.
14Sed si pater lite contestata coeperit abesse uel etiam neclegere executionem pater uilis, dicendum est causa cognita translationem filio competere. idem et si emancipatus filius esse proponatur.
15Procuratorem patris praetulit praetor ipsis personis, quae iniuriam passae sunt. si tamen procurator aut neglegat aut colludat aut non sufficiat aduersus personas, quae iniuriam fecerunt, ipsi potius, qui passus est iniuriam, actio iniuriarum competit.
16Procuratorem autem accipere debemus non utique eum, cui specialiter mandata est procuratio actionis iniuriarum, uerum sufficit eum esse, cui omnium rerum administratio mandata est.
17Quod autem ait praetor causa cognita ipsi, qui iniuriam accepisse dicetur, iudicium permitti, ita accipiendum est, ut in cognitione causae hoc uersetur, quam longe pater absit et quando superuenturus, et numquid is, qui iniuriarum uult actionem mouere, segnitior uel inutilis admodum, qui non sufficiat ad rei cuius administrationem ac per hoc nec ad actionem.
18Quod deinde ait ‘qui iniuriam accepit’, interdum ita accipiendum est, ut patri eius competat actio. ut puta nepoti facta iniuria est, pater praesens est, auus abest: scribit Iulianus patri potius dandam iniuriarum actionem quam ipsi nepoti: ad cuius, inquit, officium pertinet etiam uiuente auo filium suum in omnibus tueri.
19Idem Iulianus scribit filium non tantum ipsum agere debere, uerum procuratorem dare posse: alioquin, inquit, nisi ei permiserimus procuratorem dare, futurum est, ut, si ualetudine impediatur neque sit qui iniuriarum actionem exequatur, impediatur actio.
20Idem ait, et si nepoti facta sit iniuria et nemo sit, qui aui nomine agat, permittendum esse patri experiri, et is procuratorem dabit. omnibus enim, qui suo nomine actionem habent, procuratoris dandi esse potestatem: intellegi autem filium, inquit, familias suo nomine agere, cum patre cessante praetor ei agere permittat.
21Si filius familias iniuriarum egerit, patri actio non competit.
22Idem ait filio familias iniuriarum nomine actionem dari, quotiens nemo est, qui patris nomine experiatur, et hoc casu quasi patrem familiae constitui. quare siue emancipatus sit siue ex parte heres scriptus fuerit uel etiam exheredatus siue paterna hereditate abstinuerit, executionem litis ei dandam: esse enim perabsurdum, quem praetor manente patria potestate ad actionem admittendum probauerit, ei patri familias ultionem iniuriarum suarum eripi et transferri ad patrem, qui eum, quantum in ipso est, omiserit, aut, quod est indignius, ad heredes patris, ad quos non pertinere iniuriam filio familias factam procul dubio est.
18 · Paulus libro quinquagensimo quinto ad edictum
pr.Eum, qui nocentem infamauit, non esse bonum aequum ob eam rem condemnari: peccata enim nocentium nota esse et oportere et expedire.
1Si seruus seruo fecerit iniuriam, perinde agendum, quasi si domino fecisset.
2Si nupta filia familiae iniuriam acceperit et uir et pater iniuriarum agant, Pomponius recte putat tanti patri condemnandum esse reum, quanti condemnetur, si ea uidua esset, uiro tanti, quanti condemnaretur, si ea in nullius potestate esset, quod sua cuiusque iniuria propriam aestimationem haberet. et ideo si nupta in nullius potestate sit, non ideo minus eam iniuriarum agere posse, quod et uir suo nomine agat.
3Si iniuria mihi fiat ab eo, cui sim ignotus, aut si quis putet me Lucium Titium esse, cum sim Gaius Seius: praeualet, quod principale est, iniuriam eum mihi facere uelle: nam certus ego sum, licet ille putet me alium esse quam sum, et ideo iniuriarum habeo.
4At cum aliquis filium familias patrem familias putat, non potest uideri iniuriam patri facere, non magis quam uiro, si mulierem uiduam esse credat, quia neque in personam eorum confertur iniuria nec transferri personae putationem ex persona filiorum ad eos potest, cum affectus iniuriam facientis in hunc tamquam in patrem familias consistat.
5Quod si scisset filium familias esse, tamen, si nescisset, cuius filius esset, dicerem, inquit, patrem suo nomine iniuriarum agere posse: nec minus uirum, si ille nuptam esse sciret: nam qui haec non ignorat, cuicumque patri, cuicumque marito per filium, per uxorem uult facere iniuriam.
19 · Gaius libro uicensimo secundo ad edictum prouinciale
pr.Si creditor meus, cui paratus sum soluere, in iniuriam meam fideiussores meos interpellauerit, iniuriarum tenetur.
20 · Modestinus libro duodecimo responsorum
pr.Si iniuriae faciendae gratia Seia domum absentis debitoris signasset sine auctoritate eius, qui concedendi ius potestatemue habuit, iniuriarum actionem intendi posse respondit.
21 · Iauolenus libro nono epistularum
pr.Iniuriarum aestimatio non ad id tempus, quo iudicatur, sed ad id, quo facta est, referri debet.
22 · Ulpianus libro primo ad edictum praetoris
pr.Si liber pro fugitiuo adprehensus erit, iniuriarum cum eo agit.
23 · Paulus libro quarto ad edictum
pr.Qui in domum alienam inuito domino introiret, quamuis in ius uocat, actionem iniuriarum in eum competere Ofilius ait.
24 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum praetoris
pr.Si quis proprium seruum distrahere prohibetur a quolibet, iniuriarum experiri potest.
25 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum
pr.Si stuprum serua passa sit, iniuriarum actio dabitur: aut, si celauit mancipium uel quid aliud furandi animo fecit, etiam furti: uel, si uirginem inmaturam stuprauerit, etiam legis Aquiliae actionem competere quidam putant.
26 · Paulus libro nono decimo ad edictum
pr.Si quis seruum meum uel filium ludibrio habeat licet consentientem, tamen ego iniuriam uideor accipere: ueluti si in popinam duxerit illum, si alea luserit. sed hoc utcumque tunc locum habere potest, quotiens ille qui suadet animum iniuriae faciendae habet. atquin potest malum consilium dare et qui dominum ignoret: et ideo incipit serui corrupti actio necessaria esse.
27 · Paulus libro uicensimo septimo ad edictum
pr.Si statua patris tui in monumento posita saxis caesa est, sepulchri uiolati agi non posse, iniuriarum posse Labeo scribit.
28 · Ulpianus libro trigensimo quarto ad Sabinum
pr.Iniuriarum actio in bonis nostris non computatur, antequam litem contestemur.
29 · Paulus libro decimo ad Sabinum
pr.Si seruum, cuius nomine iniuriarum actio tibi competit, manumiseris aut alienaueris, superest tibi iniuriarum actio.
30 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum
pr.Seruo autem manumisso non competere actionem ob iniuriam, quam in seruitute passus est, quis dubitet?
1Si filio iniuria facta sit, cum utrique tam filio quam patri adquisita actio sit, non eadem utique facienda aestimatio est,
31 · Paulus libro decimo ad Sabinum
pr.cum possit propter filii dignitatem maior ipsi quam patri iniuria facta esse.
32 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum
pr.Nec magistratibus licet aliquid iniuriose facere. si quid igitur per iniuriam fecerit magistratus uel quasi priuatus uel fiducia magistratus, iniuriarum potest conueniri. sed utrum posito magistratu an uero et quamdiu est in magistratu? sed uerius est, si is magistratus est, qui sine fraude in ius uocari non potest, exspectandum esse, quoad magistratu abeat. quod et si ex minoribus magistratibus erit, id est qui sine imperio aut potestate sunt magistratus, et in ipso magistratu posse eos conueniri.
33 · Paulus libro decimo ad Sabinum
pr.Quod rei publicae uenerandae causa secundum bonos mores fit, etiamsi ad contumeliam alicuius pertinet, quia tamen non ea mente magistratus facit, ut iniuriam faciat, sed ad uindictam maiestatis publicae respiciat, actione iniuriarum non tenetur.
34 · Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale
pr.Si plures serui simul aliquem ceciderint aut conuicium alicui fecerint, singulorum proprium est maleficium et tanto maior iniuria, quanto a pluribus admissa est. immo etiam tot iniuriae sunt, quot et personae iniuriam facientium.
35 · Ulpianus libro tertio de omnibus tribunalibus
pr.Si quis iniuriam atrocem fecerit, qui contemnere iniuriarum iudicium possit ob infamiam suam et egestatem, praetor acriter exequi hanc rem debet et eos, qui iniuriam fecerunt, coercere.
36 · Iulianus libro quadragensimo quinto digestorum
pr.Si filii nomine cum patre iniuriarum agere uelim et is procuratorem det, non intellegitur filius defendi, nisi iudicatum solui satisdetur: et ideo actio aduersus filium, tamquam a patre non defendatur, danda erit.
37 · Marcianus libro quarto decimo institutionum
pr.Constitutionibus principalibus cauetur ea, quae infamandi alterius causa in monumenta publica posita sunt, tolli de medio.
1Etiam ex lege Cornelia iniuriarum actio ciuiliter moueri potest condemnatione aestimatione iudicis facienda.
38 · Scaeuola libro quarto regularum
pr.Senatus consulto cauetur, ne quis imaginem imperatoris in inuidiam alterius portaret: et qui contra fecerit, in uincula publica mittetur.
39 · Uenuleius libro secundo publicorum iudiciorum
pr.Uestem sordidam rei nomine in publico habere capillumue summittere nulli licet, nisi ita coniunctus est adfinitati, ut inuitus in reum testimonium dicere cogi non possit.
40 · Macer libro secundo publicorum iudiciorum
pr.Diuus Seuerus Dionysio Diogeni ita scripsit: ‘Atrocis iniuriae damnatus in ordine decurionum esse non potest. nec prodesse tibi debet error praesidum aut eius, qui de te aliquid pronuntiauit, aut eorum, qui contra formam iuris mansisse te in ordine decurionum putauerunt’.
41 · Neratius libro quinto membranarum
pr.Pater, cuius filio facta est iniuria, non est impediendus, quo minus duobus iudiciis et suam iniuriam persequatur et filii.
42 · Paulus libro quinto sententiarum
pr.Iudici ab appellatoribus conuicium fieri non oportet: alioquin infamia notantur.
43 · Gaius libro tertio regularum
pr.Qui iniuriarum actionem per calumniam instituit, extra ordinem damnatur: id est exilium aut relegationem aut ordinis amotionem patiatur.
44 · Iauolenus libro nono ex posterioribus Labeonis
pr.Si inferiorum dominus aedium superioris uicini fumigandi causa fumum faceret, aut si superior uicinus in inferiores aedes quid aut proiecerit aut infuderit, negat Labeo iniuriarum agi posse: quod falsum puto, si tamen iniuriae faciendae causa inmittitur.
45 · Hermogenianus libro quinto epitomarum
pr.De iniuria nunc extra ordinem ex causa et persona statui solet. et serui quidem flagellis caesi dominis restituuntur, liberi uero humilioris quidem loci fustibus subiciuntur, ceteri autem uel exilio temporali uel interdictione certae rei coercentur.