IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 46

D. 46.6REM PUPILLI UEL ADULESCENTIS SALUAM FORE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro uicensimo quarto ad edictum

pr.Cum pupillo rem saluam fore satisdatum sit, agi ex ea tunc potest, cum et tutelae potest.

2 · Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum

pr.Si pupillus absens sit uel fari non possit, seruus eius stipulabitur: si seruum non habeat, emendus ei seruus est: sed si non sit unde ematur aut non sit expedita emptio, profecto dicemus seruum publicum apud praetorem stipulari debere:

3 · Ulpianus libro trigensimo quinto ad edictum

pr.(aut dare aliquem praetor debet, cui caueatur):

4 · Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum

pr.non quasi ipso iure pupillo adquirat (neque enim adquirit), sed ut utilis actio ex stipulatu pupillo detur.

1Cauetur autem pupillo hac stipulatione per satisdationem.

2Illud sciendum est hac stipulatione teneri tam eum, qui tutor est, quam eum, qui pro tutore negotia gessit uel gerat, et fideiussores eorum.

3Sed enim qui non gessit, omnino non tenebitur: nam nec actio tutelae eum qui non gessit tenet, sed utili actione conueniendus est, quia suo periculo cessauit: et tamen ex stipulatu actione neque ipse neque fideiussores eius tenebuntur. compellendus igitur erit ad administrationem propterea, ut stipulatione quoque ista possit teneri.

4Hanc stipulationem placet finita demum tutela committi et fideiussoribus diem exinde incipere cedere. in curatore aliud est: sed et in eo, qui pro tutore negotia gessit, aliud dicendum est. itaque istae stipulationes, si quidem quis tutor fuit, finita demum tutela committentur: si uero pro tutore negotia gessit, conueniens est dicere, statim atque quaeque res salua non esse coepisset, committi stipulationem.

5Si tutor ab hostibus captus sit, an committatur stipulatio, uideamus. mouet, quia finita tutela est, licet reciperari speretur: et puto posse agi.

6Generaliter sciendum est: ex quibus causis diximus tutelae agi non posse, ex isdem causis ne ex stipulatu rem saluam fore agi posse dicendum est.

7Si quis curator datus non gesserit curam, consequens erit dicere stipulationem non committi: sed eadem hic erunt dicenda, quae in tutore diximus, illo secus, quod haec stipulatio statim, atque quid saluum esse desinit, committitur et fideiussoribus dies cedit: sed in se reuoluitur.

8Pertinet autem haec stipulatio ad omnes curatores siue puberibus siue impuberibus datos propter aetatis infirmitatem, siue prodigis uel furiosis uel quibusdam aliis (ut fieri adsolet) dati sint.

5 · Paulus libro septuagensimo sexto ad edictum

pr.Si filius, qui in potestate furiosi erit, rem saluam fore stipuletur, adquirit patri obligationes.

6 · Gaius libro uicensimo septimo ad edictum prouinciale

pr.Seruum pupilli stipulari ita necesse est, si pupillus abest aut fari non potest: nam si praesens sit et fari potest, etiamsi eius aetatis erit, ut non intellegat quid agat, tamen propter utilitatem receptum est recte eum stipulari.

7 · Modestinus libro sexto regularum

pr.Datiuus uel testamentarius tutor siue curator non petet satis a collega suo, sed offerre ei poterit, utrum satis accipere uelit an dare.

8 · Ulpianus libro secundo ad edictum

pr.Et si ad species curator datus sit, rem saluam fore stipulatio interponetur.

9 · Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Cum pupillus a tutore stipulatur rem saluam fore, non solum quae in patrimonio habet, sed etiam quae in nominibus sunt ea stipulatione uidentur contineri: quod enim in tutelae iudicium uenit, hoc et ea stipulatione continetur.

10 · Africanus libro tertio quaestionum

pr.Si, posteaquam pupillus ad pubertatem peruenerit, tutor in restituenda tutela aliquamdiu moram fecerit, certum est et fructuum nomine et usurarum medii temporis tam fideiussores eius quam ipsum teneri.

11 · Neratius libro quarto membranarum

pr.Cum rem saluam fore pupillo cauetur, committitur stipulatio, si, quod ex tutela dari fieri oportet, non praestetur: nam et si salua ei res sit, ob id non est, quia, quod ex tutela dari fieri oportet, non soluitur.

12 · Papinianus libro duodecimo quaestionum

pr.Si plures fideiussores a tutore pupillo dati sunt, non esse eum distringendum, sed in unum dandam actionem ita, ut ei, qui conueniretur, actiones praestarentur. nec quisquam putauerit ab iure discessum, postquam pro ea parte placuit tutores condemnari, quam administrauerunt, et ita demum in solidum, si res a ceteris non seruetur et idonea culpa detegatur, quod suspectum facere supersederit: nam aequitas arbitri atque officium uiri boni uidetur eam formam iuris desiderasse. ceterum fideiussores ciuiliter in solidum obligati ceteris quidem agentibus, ut diuidatur actio, impetrare possunt: pupillo uero agente, qui non ipse contraxit, sed in tutorem incidit et ignorat omnia, beneficium diuidendae actionis iniuriam habere uisum est, ne ex una tutelae causa plures ac uariae quaestiones apud diuersos iudices constituerentur.