D. 46.5DE STIPULATIONIBUS PRAETORIIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum
pr.Praetoriarum stipulationum tres uidentur esse species, iudiciales cautionales communes.
1Iudiciales eas dicimus, quae propter iudicium interponuntur ut ratum fiat, ut iudicatum solui et ex operis noui nuntiatione.
2Cautionales sunt autem, quae instar actionis habent et, ut sit noua actio, intercedunt, ut de legatis stipulationes et de tutela et ratam rem haberi et damni infecti.
3Communes sunt stipulationes, quae fiunt iudicio sistendi causa.
4Et sciendum est omnes stipulationes natura sui cautionales esse: hoc enim agitur in stipulationibus, ut quis cautior sit et securior interposita stipulatione.
5Stipulationum istarum praetoriarum quaedam sunt, quae satisdationem exigunt, quaedam nudam repromissionem: sed perpaucae sunt, quae nudam promissionem habent, quibus enumeratis apparebit ceteras non esse repromissiones, sed satisdationes.
6Stipulatio itaque ex operis noui nuntiatione alias satisdationem, alias repromissionem habet. ex qua operis noui nuntiatione satisdari oporteat, quemadmodum satisdetur. namque de eo opere, quod in priuato factum erit, satisdatio est: de eo, quod in publico, repromitti oportet: sed hi quidem, qui suo nomine cauent, repromittunt, qui alieno, satisdant.
7Item ex causa damni infecti interdum repromittitur, interdum satisdatur: nam si quid in flumine publico fiat, satisdatur, de aedibus autem repromittitur.
8Stipulatio duplae repromissio est, nisi si conuenerit, ut satisdetur.
9Quod si sit aliqua controuersia, ut puta si dicatur per calumniam desiderari, ut stipulatio interponatur, ipse praetor debet super ea re summatim cognoscere et cautum iubere aut denegare.
10Sed et si quid uel addi uel detrahi uel immutari in stipulatione oporteat, praetoriae erit iurisdictionis.
2 · Paulus libro septuagensimo tertio ad edictum
pr.Praetoriae stipulationes aut rei restitutionem continent aut incertam quantitatem.
1Sicuti stipulatio ex operis noui nuntiatione, qua cauetur, ut opus restituatur: ideoque siue actor siue reus decesserit pluribus heredibus relictis, uno uincente uel uicto totum opus restitui debebit: quamdiu enim aliquid superest, tamdiu non potest uideri opus restitutum.
2Incertam quantitatem continet stipulatio iudicatum solui et rem ratam dominum habiturum et damni infecti et his similes, in quibus respondetur scindi eas in personas heredum, quamuis possit dici ex persona heredum promissoris non posse descendentem a defuncto stipulationem diuersam condicionem cuiusque facere. at in contrarium summa ratione fit, ut uno ex heredibus stipulatoris uincente in partem eius committatur stipulatio: hoc enim facere uerba stipulationis ‘quanti ea res est’. sed si unus ex heredibus promissoris totam rem possideat, in solidum eum damnandum Iulianus scribit: in quantum autem ipse ea stipulatione uel fideiussores an omnino teneantur, dubitari potest: et uidendum ait, ne non committatur. sed si lite contestata possessor decesserit, unum ex heredibus non maiore ex parte damnandum, licet totum fundum possideat, quam ex qua heres est.
3 · Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum
pr.Generaliter in omnibus praetoriis stipulationibus et procuratoribus satisdatur.
4 · Paulus libro septuagensimo quinto ad edictum
pr.Praetoriae stipulationes saepius interponuntur, cum sine culpa stipulatoris cautum esse desiit.
5 · Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum
pr.In omnibus praetoriis stipulationibus hoc seruandum est, ut, si procurator meus stipuletur, mihi causa cognita ex ea stipulatione actio competat. idem est et cum institor in ea causa esse coepit, ut interposita persona eius dominus mercis rem amissurus sit, ueluti bonis eius uenditis: succurrere enim domino praetor debet.
6 · Paulus libro quarto decimo ad Plautium
pr.In omnibus praetoriis stipulationibus, in quibus primo fieri aliquid, deinde, si factum non sit, poenam inferimus, poenae nomine stipulatio committitur.
7 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Praetoriae satisdationes personas desiderant pro se interuenientium et neque pignoribus quis neque pecuniae uel auri uel argenti depositione in uicem satisdationis fungitur.
8 · Papinianus libro quinto quaestionum
pr.Paulus notat: qui sub condicione institutus est, adgnita bonorum possessione cogitur substituto in diem cauere longiorem: praetor enim beneficium suum nemini uult esse captiosum et potest uideri calumniose satis petere, quem alius antecedit.
1Cum sub contrariis condicionibus Titio et Maeuio legatum sit, utrique cauetur, quia uterque ex uoluntate defuncti sperat legatum.
9 · Uenuleius libro primo stipulationum
pr.In praetoriis stipulationibus si ambiguus sermo acciderit, praetoris erit interpretatio: eius enim mens aestimanda est.
10 · Ulpianus libro primo responsorum
pr.Ualeriano respondit: si praeses, qui ante in triennium caueri iusserat, postea in longum tempus caueri praecepit: quia a prima stipulatione prorsus discedi uoluerat, exceptionem primae stipulationi obligatis peperisse uidetur.
11 · Uenuleius libro octauo actionum
pr.In eiusmodi stipulationibus, quae ‘quanti ea res est’ promissionem habent, commodius est certam summam comprehendere, quoniam plerumque difficilis probatio est, quanti cuiusque intersit, et ad exiguam summam deducitur.