D. 46.4DE ACCEPTILATIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Modestinus libro secundo regularum
pr.Acceptilatio est liberatio per mutuam interrogationem, qua utriusque contingit ab eodem nexu absolutio.
2 · Ulpianus libro uicensimo quarto ad Sabinum
pr.Pupillum per acceptilationem etiam sine tutoris auctoritate liberari posse placet.
3 · Paulus libro quarto ad Sabinum
pr.Per procuratorem nec liberari nec liberare quisquam acceptilatione sine mandato potest.
4 · Pomponius libro nono ad Sabinum
pr.Acceptilatio sub condicione fieri non potest.
5 · Ulpianus libro trigensimo quarto ad Sabinum
pr.In diem acceptilatio facta nullius est momenti: nam solutionis exemplo acceptilatio solet liberare.
6 · Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum
pr.Pluribus stipulationibus factis si promissor ita accepto rogasset: ‘quod ego tibi promisi, habesne acceptum?’, si quidem apparet, quid actum est, id solum per acceptilationem sublatum est: si non apparet, omnes stipulationes solutae sunt: dummodo illud sciamus, si ego aliud accepto tuli, aliud tu rogasti, nihil ualere acceptilationem.
7 · Ulpianus libro quinquagensimo ad Sabinum
pr.Sane et sic acceptilatio fieri potest: ‘accepta facis decem?’ ille respondit ‘facio’.
8 · Ulpianus libro quadragensimo octauo ad Sabinum
pr.An inutilis acceptilatio utile habeat pactum, quaeritur: et nisi in hoc quoque contra sensum est, habet pactum. dicet aliquis: potest ergo non esse consensus? cur non possit? fingamus eum, qui accepto ferebat, scientem prudentemque nullius esse momenti acceptilationem sic accepto tulisse: quis dubitat non esse pactum, cum consensum paciscendi non habuerit?
1Seruus communis sicut uni ex dominis stipulari potest, ita etiam acceptum rogare uni ex dominis potest eumque in solidum liberat: et ita Octauenus putat.
2Accepto liberare seruus communis alterum ex dominis etiam ab altero domino potest: id enim et Labeoni placuit. denique libro pithanon scripsit, si a primo domino secundo socio domino suo stipulatus fuerit, posse secundum accepto rogare et per acceptilationem primum liberare, quem ipse obligauerat: sic fieri, ut per unum atque eundem seruum et constituatur et tollatur obligatio.
3Acceptum fieri non potest, nisi quod uerbis colligatum est: acceptilatio enim uerborum obligationem tollit, quia et ipsa uerbis fit: neque enim potest uerbis tolli, quod non uerbis contractum est.
4Filius familias promittendo patrem ciuiliter non obligat, sed se obligat: propter quod accepto rogare filius familias potest, ut se liberet, quia ipse obligatus est, pater autem acceptum rogando nihil agit, cum non sit ipse obligatus, sed filius. idem erit et in seruo dicendum: nam et seruus accepto liberari potest, et tolluntur etiam honorariae obligationes, si quae sunt aduersus dominum. quia hoc iure utimur, ut iuris gentium sit acceptilatio: et ideo puto et Graece posse acceptum fieri, dummodo sic fiat, ut Latinis uerbis solet: ἔχεις λαβὼν δηνάρια τόσα; ἔχω λαβών.
9 · Paulus libro duodecimo ad Sabinum
pr.Pars stipulationis accepto fieri potest non tantum, si sic dicat: ‘ex nummis decem, quos tibi promisi, quinque habesne acceptos ?’, sed et si sic: ‘quod ego tibi promisi, id pro parte dimidia habesne acceptum ?’
10 · Pomponius libro uicensimo sexto ad Sabinum
pr.Sed et si non numerata pecunia, sed certum corpus, ueluti homo in stipulationem deductus est, potest ex parte acceptilatio fieri: quo modo et uni ex heredibus acceptum fieri potest.
11 · Paulus libro duodecimo ad Sabinum
pr.Species adquirendi est liberare dominum obligatione: et ideo fructuarius quoque seruus liberare acceptum rogando fructuarium potest, quia ex re eius uidetur ei adquirere. sed et si usum tantum habemus, idem fiet. idemque dicemus et in eo, qui bona fide nobis seruit, et in ceteris, qui nostro iuri subiecti sunt.
1Sed et si seruo quod ipse mihi promisit acceptum fecero, inutiles mihi erunt aduersus dominum honorariae actiones, quae de peculio uel in rem uerso dantur.
2Si seruus hereditarius ante aditam hereditatem acceptum roget, quod defunctus promisit, uerius puto contingere liberationem, ut per hoc hereditas ipsa liberetur.
3Sed et si dominus apud hostes sit, dicendum est iure postliminii confirmari acceptilationem: nam et stipulari ei, qui apud hostes est, seruus potest.
12 · Pomponius libro uicensimo sexto ad Sabinum
pr.Quod in diem uel sub condicione debetur, acceptilatione tolli potest: sed ita id factum apparebit, si condicio stipulationis extiterit uel dies uenerit.
13 · Ulpianus libro quinquagensimo ad Sabinum
pr.Et per iusiurandum liberti interpositam operarum obligationem per acceptilationem tolli uerius est.
1Si id, quod in stipulationem deductum est, diuisionem non recipiat, acceptilatio in partem nullius erit momenti, ut puta si seruitus fuit praedii rustici uel urbani. plane si usus fructus sit in stipulatum deductus, puta fundi Titiani, poterit pro parte acceptilatio fieri et erit residuae partis fundi usus fructus. si tamen uiam quis stipulatus accepto iter uel actum fecerit, acceptilatio nullius erit momenti: hoc idem est probandum, si actus accepto fuerit latus. si autem iter et actus accepto fuerit latus, consequens erit dicere liberatum eum, qui uiam promisit.
2Illud certum est eum, qui fundum stipulatus usum fructum uel uiam accepto facit, in ea esse causa, ut acceptilatio non ualeat: qui enim accepto facit, uel totum uel partem eius, quod stipulatus est, debet accepto facere, hae autem partes non sunt, non magis quam si quis domum stipulatus accepto ferat cementa uel fenestras uel parietem uel diaetam.
3Si quis usum fructum stipulatus usum accepto tulerit, si quidem sic tulerit acceptum quasi usu debito, liberatio non continget: si uero quasi ex usu fructu, cum possit usus sine fructu constitui, dicendum est acceptilationem ualere.
4Si is, qui hominem stipulatus est, Stichum accepto tulerit, Iulianus libro quinquagensimo quarto digestorum scripsit acceptilationem aliquid egisse tollisseque totam obligationem: quod enim inuito stipulatori promissor soluere potest, id et acceptum latum liberationem pariet.
5Eum, qui fundum stipulatus est, non posse de dolo malo clausulam acceptum ferre constat: non enim in partem debiti id constitit, et aliud est quod debetur, aliud quod accepto fertur.
6Si Stichum aut decem sub condicione stipulatus Stichum acceptum fecerit et pendente condicione Stichus decesserit, decem in obligatione manebunt, perinde ac si acceptilatio interposita non fuisset.
7Si fideiussori accepto fuerit latum, cum reus re, non uerbis fuisset obligatus, an reus quoque liberetur? et hoc iure utimur, ut, licet reus non sit uerbis obligatus, tamen acceptilatione per fideiussorem liberetur.
8Si legatorum sub condicione relictorum fideiussori dato accepto latum sit, legata debebuntur postea condicione eorum existente.
9Qui ita stipulatur a fideiussore: ‘quod Titio credidero, fide tua esse iubes?’, deinde, antequam crederet, acceptum fecit fideiussori, reus non liberabitur, sed quandoque ei creditum fuerit, tenetur: nam et si fideiussorem non ante liberatum esse credimus, quam cum fuerit creditum reo, non tamen reus antiquiore acceptilatione, quam obligatio eius est, liberari potuit.
10Tutor, curator furiosi acceptum ferre non potuit, nec procurator quidem potest facere acceptum: sed hi omnes debent nouare (possunt enim) et sic accepto facere. ne his quidem accepto fieri potest, sed nouatione facta poterunt liberari per acceptilationem. nam et in absentium persona hoc remedio uti solemus: stipulamur ab aliquo id nouandi causa, quod nobis absens debet, et ita accepto liberamus, a quo stipulati sumus: ita fiet, ut absens nouatione, praesens acceptilatione liberetur.
11Heres quoque et liberare et liberari accepto potest et honorarii successores.
12Ex pluribus reis stipulandi si unus acceptum fecerit, liberatio contingit in solidum.
14 · Paulus libro duodecimo ad Sabinum
pr.Nisi consentiat acceptilatio cum obligatione et nisi uerum est, quod in acceptilatione demonstratur, imperfecta est liberatio, quia uerbis uerba ea demum resolui possunt, quae inter se congruunt.
15 · Pomponius libro uicensimo septimo ad Sabinum
pr.Si is qui Stichum promisit ita interroget: ‘quod Stichum promisi, Stichum et Pamphilum habesne acceptos?’, puto recte accepto latum et pro superuacuo Pamphili mentionem factam, quemadmodum si is qui decem promisit ita interroget: ‘quod tibi decem promisi, uiginti habesne accepta?’, etiam decem nomine erit liberatus.
16 · Ulpianus libro septimo disputationum
pr.Si ex pluribus obligatis uni accepto feratur, non ipse solus liberatur, sed et hi, qui secum obligantur: nam cum ex duobus pluribusque eiusdem obligationis participibus uni accepto fertur, ceteri quoque liberantur, non quoniam ipsis accepto latum est, sed quoniam uelut soluisse uidetur is, qui acceptilatione solutus est.
1Si iudicati fideiussor sit datus acceptus eique accepto latum sit, liberabitur et iudicatus.
17 · Iulianus libro quinquagensimo quarto digestorum
pr.Qui hominem aut decem stipulatus est, si quinque accepto fecerit, partem stipulationis peremit et petere quinque aut partem hominis potest.
18 · Florentinus libro octauo institutionum
pr.Et uno ex pluribus contractibus uel certis uel incertis uel, quibusdam exceptis, ceteris et omnibus ex causis una acceptilatio et liberatio fieri potest.
1Eius rei stipulatio, quam acceptio sequatur, a Gallo Aquilio talis exposita est: ‘quidquid te mihi ex quacumque causa dare facere oportet oportebit praesens in diemue, quarumque rerum mihi tecum actio quaeque aduersus te petitio uel aduersus te persecutio est eritue, quodue tu meum habes tenes possides: quanti quaeque earum rerum res erit, tantam pecuniam dari stipulatus est Aulus Agerius, spopondit Numerius Negidius’. ‘quod Numerius Negidius Aulo Agerio promisit spopondit, id haberetne a se acceptum, Numerius Negidius Aulum Agerium rogauit, Aulus Agerius Numerio negidio acceptum fecit’.
19 · Ulpianus libro secundo regularum
pr.Si accepto latum fuerit ei, qui non uerbis, sed re obligatus est, non liberatur quidem, sed exceptione doli mali uel pacti conuenti se tueri potest.
1Inter acceptilationem et apocham hoc interest, quod acceptilatione omni modo liberatio contingit, licet pecunia soluta non sit, apocha non alias, quam si pecunia soluta sit.
20 · Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum
pr.Si accepto fuerit lata ob rem iudicatam clausula, Marcellus ait ceteras partes stipulationis euanuisse: propter hoc enim tantum interponuntur, ut res iudicari possit.
21 · Uenuleius libro undecimo stipulationum
pr.Si sub condicione legatum mihi datum nouandi causa stipulatus sum et ante existentem condicionem acceptum fecero, Nerua filius ait, etiamsi condicio extiterit, neque ex testamento competituram actionem, quia nouatio facta sit, neque ex stipulatu, quae acceptilatione soluta sit.
22 · Gaius libro tertio de uerborum obligationibus
pr.Seruus nec iussu domini acceptum facere potest.
23 · Labeo libro quinto pithanon a Paulo epitomatorum
pr.Si ego tibi acceptum feci, nihilo magis ego a te liberatus sum. Paulus: immo cum locatio conductio, emptio uenditio conuentione facta est et nondum res intercessit, utrimque per acceptilationem, tametsi ab alterutra parte dumtaxat intercessit, liberantur obligatione.