D. 46.3DE SOLUTIONIBUS ET LIBERATIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum
pr.Quotiens quis debitor ex pluribus causis unum debitum soluit, est in arbitrio soluentis dicere, quod potius debitum uoluerit solutum, et quod dixerit, id erit solutum: possumus enim certam legem dicere ei quod soluimus. quotiens uero non dicimus, in quod solutum sit, in arbitrio est accipientis, cui potius debito acceptum ferat, dummodo in id constituat solutum, in quod ipse, si deberet, esset soluturus quoque debito se exoneraturus esset, si deberet, id est in id debitum, quod non est in controuersia, aut in illud, quod pro alio quis fideiusserat, aut cuius dies nondum uenerat: aequissimum enim uisum est creditorem ita agere rem debitoris, ut suam ageret. permittitur ergo creditor constituere, in quod uelit solutum, dummodo sic constituamus, ut in re sua constitueret, sed constituere in re praesenti, hoc est statim atque solutum est:
2 · Florentinus libro octauo institutionum
pr.dum in re agenda hoc fiat, ut uel creditori liberum sit non accipere uel debitori non dare, si alio nomine exsolutum quis eorum uelit:
3 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum
pr.ceterum postea non permittitur. haec res efficiet, ut in duriorem causam semper uideatur sibi debere accepto ferre: ita enim et in suo constitueret nomine.
1Quod si forte a neutro dictum sit, in his quidem nominibus, quae diem habuerunt, id uidetur solutum, cuius dies uenit:
4 · Pomponius libro tertio decimo ad Quintum Mucium
pr.et magis quod meo nomine, quam quod pro alio fideiussorio nomine debeo: et potius quod cum poena, quam quod sine poena debetur: et potius quod satisdato, quam quod sine satisdatione debeo.
5 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum
pr.In his uero, quae praesenti die debentur, constat, quotiens indistincte quid soluitur, in grauiorem causam uideri solutum, si autem nulla praegrauet, id est si omnia nomina similia fuerint, in antiquiorem. grauior uidetur, quae et sub satisdatione uidetur, quam ea quae pura est.
1Si duos quis dederit fideiussores, potest ita soluere, ut unum liberet.
2Imperator Antoninus cum diuo patre suo rescripsit, cum distractis pignoribus creditor pecuniam redigit: si sint usurae debitae et aliae indebitae, quod soluitur in usuras, ad utramque causam usurarum tam debitarum quam indebitarum pertinere: puta quaedam earum ex stipulatione, quaedam ex pacto naturaliter debebantur. si uero summa usurarum debitarum et non debitarum non eadem sit, aequaliter ad utramque causam proficit quod solutum est, non pro rata, ut uerba rescripti ostendunt. sed si forte usurae non sint debitae et quis simpliciter soluerit, quas omnino non erat stipulatus, imperator Antoninus cum diuo patre suo rescripsit, ut in sortem cedant. eidem autem rescripto ita subicitur: ‘quod generaliter constitutum est prius in usuras nummum solutum accepto ferendum, ad eas usuras uidetur pertinere, quas debitor exsoluere cogitur: et sicut ex pacti conuentione datae repeti non possunt, ita proprio titulo non numeratae pro solutis ex arbitrio percipientis non habebuntur’.
3Apud Marcellum libro uicensimo digestorum quaeritur, si quis ita cauerit debitori ‘in sortem et usuras se accipere’, utrum pro rata et sorti et usuris decedat an uero prius in usuras et, si quid superest, in sortem. sed ego non dubito, quin haec cautio ‘in sortem et in usuras’ prius usuras admittat, tunc deinde, si quid superfuerit, in sortem cedat.
6 · Paulus libro quarto ad Plautium
pr.Nec enim ordo scripturae spectatur, sed potius ex iure sumitur id quod agi uidetur.
7 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum
pr.Si quid ex famosa causa et non famosa debeatur, id solutum uidetur, quod ex famosa causa debetur. proinde si quid ex causa iudicati et non iudicati debeatur, id putem solutum, quod ex causa iudicati debetur, et ita Pomponius probat. ergo si ex causa quae infitiatione crescit uel poenali debetur, dicendum est id solutum uideri, quod poenae habet liberationem.
8 · Paulus libro decimo ad Sabinum
pr.Illud non ineleganter scriptum esse Pomponius ait, si par et dierum et contractuum causa sit, ex omnibus summis pro portione uideri solutum.
9 · Ulpianus libro uicensimo quarto ad Sabinum
pr.Stipulatus sum mihi aut Sticho seruo Sempronii solui: Sempronio solui non potest, quamuis dominus serui sit.
1Qui decem debet, partem soluendo in parte obligationis liberatur et reliqua quinque sola in obligatione remanent: item qui Stichum debet, parte Stichi data in reliquam partem tenetur. qui autem hominem debet, partem Stichi dando nihilo minus hominem debere non desinit: denique homo adhuc ab eo peti potest. sed si debitor reliquam partem Stichi soluerit uel per actorem steterit, quo minus accipiat, liberatur.
10 · Paulus libro quarto ad Sabinum
pr.Quod stipulatus ita sum ‘mihi aut Titio’, Titius nec petere nec nouare nec acceptum facere potest, tantumque ei solui potest.
11 · Pomponius libro octauo ad Sabinum
pr.Si stipulatus fuero ‘mihi aut pupillo dare ?’, promissor, sine tutoris auctoritate soluendo pupillo, liberabitur a me.
12 · Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum
pr.Uero procuratori recte soluitur. uerum autem accipere debemus eum, cui mandatum est uel specialiter uel cui omnium negotiorum administratio mandata est.
1Interdum tamen et non procuratori recte soluitur: ut puta cuius stipulationi nomen insertum est, si quis stipuletur sibi aut Titio.
2Sed et si quis mandauerit, ut Titio soluam, deinde uetuerit eum accipere: si ignorans prohibitum eum accipere soluam, liberabor, sed si sciero, non liberabor.
3Alia causa est, si mihi proponas stipulatum aliquem sibi aut Titio: hic enim etsi prohibeat me Titio soluere, soluendo tamen liberabor, quia certam condicionem habuit stipulatio, quam immutare non potuit stipulator.
4Sed et si non uero procuratori soluam, ratum autem habeat dominus quod solutum est, liberatio contingit: rati enim habitio mandato comparatur.
13 · Iulianus libro quinquagensimo quarto digestorum
pr.Ratum autem habere dominus debet, cum primum certior factus est. sed hoc ἐν πλάτει et cum quodam spatio temporis accipi debet, sicut in legato, cum de repellendo quaereretur, spatium quoddam temporis adsumitur nec minimum nec maximum et quod magis intellectu percipi quam ex locutione exprimi possit.
14 · Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum
pr.Quod si forte quis ita soluat, ut, nisi ratum habeatur, condicat: si dominus solutionem ratam non habuerit, condictio ei qui soluit competit.
1Sunt quidam tutores, qui honorarii appellantur: sunt qui rei notitiae gratia dantur: sunt qui ad hoc dantur, ut gerant, et hoc uel pater adicit, ut unus puta gerat, uel uoluntate tutorum uni committitur gestus, uel praetor ita decernit. dico igitur, cuicumque ex tutoribus fuerat solutum etsi honorariis (nam et ad hos periculum pertinet), recte solui, nisi interdicta eis fuerit a praetore administratio: nam si interdicta est, non recte soluitur. idem dico et si quis sciens suspectis postulatis soluat: nam iis interim uidetur interdicta administratio.
2Quod si remoto soluit, ei soluit, qui tutor esse desierat, et ideo non liberabitur.
3Quid ergo, si ei soluit, in cuius locum curator erat constituendus, ut puta relegato in perpetuum uel ad tempus? dico, si ante soluit, quam substitueretur curator, oportere liberari.
4Sed et si afuturo rei publicae causa soluit, recte soluit: quin immo et si absenti, si modo non est alius in locum eius substitutus.
5Siue autem legitimi sunt siue testamentarii siue ex inquisitione dati, recte uel uni soluitur.
6Ei, qui notitiae gratia datus est an recte soluatur, uidendum est, quia ad instruendos contutores datur. sed cum tutor sit, nisi prohibitum fuerit ei solui, puto liberationem contingere.
7Curatori quoque furiosi recte soluitur, item curatori sibi non sufficientis uel per aetatem uel per aliam iustam causam. sed et pupilli curatori recte solui constat.
8Pupillum sine tutoris auctoritate nec soluere posse palam est: sed si dederit nummos, non fient accipientis uindicarique poterunt. plane si fuerint consumpti, liberabitur.
15 · Paulus libro sexto ad Sabinum
pr.Pupillo solui sine tutoris auctoritate non potest: sed nec delegare potest, quia nec alienare ullam rem potest. si tamen soluerit ei debitor et nummi Salui sint, petentem pupillum doli mali exceptione debitor summouebit.
16 · Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum
pr.Sub condicione debitori si acceptum feratur, postea condicione existente intellegitur iam olim liberatus. et hoc etiam si solutio re fiat, accidere Aristo dicebat. scripsit enim, si quis, qui sub condicione pecuniam promisit, dedit eam ea condicione, ut, si condicio exstitisset, in solutum cederet, existente condicione liberari eum nec obstare, quod ante eius pecunia facta est.
17 · Pomponius libro nono decimo ad Sabinum
pr.Cassius ait, si cui pecuniam dedi, ut eam creditori meo solueret, si suo nomine dederit, neutrum liberari, me, quia non meo nomine data sit, illum, quia alienam dederit: ceterum mandati eum teneri. sed si creditor eos nummos sine dolo malo consumpsisset, is, qui suo nomine eos soluisset, liberatur, ne, si aliter obseruaretur, creditor in lucro uersaretur.
18 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum
pr.Si quis seruo pecuniis exigendis praeposito soluisset post manumissionem, si quidem ex contractu domini, sufficiet, quod ignorauerit manumissum: quod si ex causa peculiari, quamuis scierit manumissum, si tamen ignorauerit ademptum ei peculium, liberatus erit. utroque autem casu manumissus si interuertendi causa id fecerit, furtum domino facit: nam et si debitori meo mandauero, ut Titio pecuniam solueret, deinde Titium uetuero accipere idque ignorans debitor Titio simulanti se procuratorem soluerit, et debitor liberabitur et Titius furti actione tenebitur.
19 · Pomponius libro uicensimo primo ad Sabinum
pr.Fugitiuus meus, cum pro libero se gereret, nummos mihi subreptos credidit tibi: obligari te mihi Labeo ait et, si eum liberum existimans solueris ei, liberari te a me, sed si alii soluisses iussu eius uel is ratum habuisset, non liberari, quia priore casu mei nummi facti essent et quasi mihi solutum intellegeretur. et ideo seruus meus quod peculiari nomine crediderit, exigendo liberabit debitorem, delegando autem uel nouando non idem consequeretur.
20 · Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum
pr.Si rem meam, quae pignoris nomine alii esset obligata, debitam tibi soluero, non liberabor, quia auocari tibi res possit ab eo, qui pignori accepisset.
21 · Paulus libro decimo ad Sabinum
pr.Si decem stipulatus a Titio deinde stipuleris a Seio, quanto minus ab illo consecutus sis: etsi decem petieris a Titio, non tamen absoluitur Seius: quid enim, si condemnatus Titius nihil facere potest? sed et si cum Seio prius egeris, Titius in nullam partem liberatur: incertum quippe est, an omnino Seius debiturus sit: denique si totum Titius soluerit, nec debitor fuisse uidebitur Seius, quia condicio eius deficit.
22 · Ulpianus libro quadragensimo quinto ad Sabinum
pr.Filius familias patre inuito debitorem eius liberare non potest: adquirere enim obligationem potest, deminuere non potest.
23 · Pomponius libro uicensimo quarto ad Sabinum
pr.Solutione uel iudicium pro nobis accipiendo et inuiti et ignorantes liberari possumus.
24 · Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum
pr.Ubi fideiussor pro duobus dena fideiussit, obligatus est in uiginti, et siue uiginti siue dena soluerit, utrumque reum liberabit. sed si quinque soluerit, uideamus, quem ex reis releuet in quinque? erit ille releuatus, de quo actum est aut, si non appareat, antiquius debitum erit inspiciendum. idem et si quindecim sint soluta: si quidem appareat, quid actum sit, inde decem et aliunde quinque erunt releuata, si uero non apparet, ex antiquiore contractu decem, ex alio quinque erunt releuata.
25 · Pomponius libro trigensimo primo ad Sabinum
pr.Ex parte heres institutus si decem, quae defunctus promiserat, tota soluit, pro parte quidem qua heres est liberabitur, pro parte autem reliqua ea condicet. sed si antequam condicat, ei adcreuerit reliqua pars hereditatis, etiam pro ea parte erit obligatus et ideo condicenti indebitum doli mali exceptionem obstare existimo.
26 · Pomponius libro trigensimo quinto ad Sabinum
pr.Si creditor fundum pigneraticium uendiderit et quantum ei debebatur, receperit, debitor liberabitur. sed et si acceptum emptori pretium tulisset creditor uel ab eo stipulatus esset, debitor nihilo minus liberatur. sed si seruus pigneratus a creditore uenierit, quamdiu redhiberi possit, non liberabitur debitor, sicut in quolibet pignore uendito, quamdiu res inempta fieri possit.
27 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum
pr.Etiam circa stipulationem et ex testamento actionem, si res tradita fuerit quae debebatur, quamdiu aliquid iuri rei deest, adhuc tamen ipsa res petenda est: ut puta possum fundum petere, licet mihi traditus sit, si ius quoddam cautionis supererit.
28 · Paulus libro trigensimo octauo ad edictum
pr.Debitores soluendo ei, qui pro tutore negotia gerit, liberantur, si pecunia in rem pupilli peruenit.
29 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum
pr.Cum Stichus et Pamphilus communi seruo promissi sunt, alteri Stichus, alteri Pamphilus solui non potest, sed dimidiae singulorum partes debentur. idemque est, si quis aut duos Stichos aut duos Pamphilos dari promisit aut communi duorum seruo homines decem dare promisit: nam ambigua uox est decem homines, quemadmodum decem denarii: atque utriusque rei dimidium duobus modis intellegi potest. sed in nummis et oleo ac frumento et similibus, quae communi specie continentur, apparet hoc actum, ut numero diuidatur obligatio, quatenus et commodius promissori stipulatoribusque est.
30 · Ulpianus libro quinquagensimo primo ad edictum
pr.Si debitor offerret pecuniam, quae peteretur, creditor nollet accipere, praetor ei denegat actiones.
31 · Ulpianus libro septimo disputationum
pr.Inter artifices longa differentia est et ingenii et naturae et doctrinae et institutionis. ideo si nauem a se fabricandam quis promiserit uel insulam aedificandam fossamue faciendam et hoc specialiter actum est, ut suis operis id perficiat, fideiussor ipse aedificans uel fossam fodiens non consentiente stipulatore non liberabit reum. quare etiam si illis stipulationibus fideiussor accesserit: ‘per te non fieri, quo minus mihi ire agere liceat?’, prohibens ire fideiussor stipulationem non committit et, si patientiam praestet, non efficiet, quo minus committatur stipulatio.
32 · Iulianus libro tertio decimo digestorum
pr.Si seruus peculiari nomine crediderit eique debitor, cum ignoraret dominum mortuum esse, ante aditam hereditatem soluerit, liberabitur. idem iuris erit et si manumisso seruo debitor pecuniam soluerit, cum ignoraret ei peculium concessum non esse. neque intererit, uiuo an mortuo domino pecunia numerata sit: nam hoc quoque casu debitor liberatur, sicut is, qui iussus est a creditore pecuniam Titio soluere, quamuis creditor mortuus fuerit, nihilo minus recte Titio soluit, si modo ignorauerit creditorem mortuum esse.
33 · Iulianus libro quinquagensimo secundo digestorum
pr.Qui sibi aut Titio fundum dari stipulatus est, quamuis fundus Titio datus fuerit, tamen, si postea euictus est, habet actionem, quemadmodum si hominem stipulatus esset et promissor statuliberum Titio dedisset isque ad libertatem peruenisset.
1Qui Stichum aut Pamphilum dari promisit, si Stichum uulnerauerat, non magis eum dando liberatur, quam si solum Stichum promisisset et a se uulneratum daret. item qui hominem dari promisit et uulneratum a se offert, non liberatur. iudicio quoque accepto si hominem is cum quo agetur uulneratum a se offert, condemnari debebit. sed et ab alio uulneratum si det, condemnandus erit, cum possit alium dare.
34 · Iulianus libro quinquagensimo quarto digestorum
pr.Qui hominem aut decem tibi aut Titio dari promisit, si Titio partem hominis tradiderit, mox tibi decem numerauerit, non Titio, sed tibi partem hominis condicet, quasi indebitum tua uoluntate Titio solueret. idemque iuris erit etiam, si mortuo Titio decem soluerit, ut tibi potius quam heredi Titii partem hominis condicat.
1Si duo rei stipulandi hominem dari stipulati fuerint et promissor utrique partes diuersorum hominum dederit, dubium non est, quin non liberetur. sed si eiusdem hominis partes utrique dederit, liberatio contingit, quia obligatio communis efficiet, ut quod duobus solutum est, uni solutum esse uideatur. nam ex contrario cum duo fideiussores hominem dari spoponderint, diuersorum quidem hominum partes dantes non liberantur: at si eiusdem hominis partes dederint, liberantur.
2Stipulatus sum decem mihi aut hominem Titio dari: si homo Titio datus fuisset, promissor a me liberatur et, antequam homo daretur, ego decem petere possum.
3Si Titium omnibus negotiis meis praeposuero, deinde uetuero eum ignorantibus debitoribus administrare negotia mea, debitores ei soluendo liberabuntur: nam is, qui omnibus negotiis suis aliquem proponit, intellegitur etiam debitoribus mandare, ut procuratori soluant.
4Si nullo mandato intercedente debitor falso existimauerit uoluntate mea pecuniam se numerare, non liberabitur. et ideo procuratori, qui se ultro alienis negotiis offert, soluendo nemo liberabitur:
5Et cum fugitiuus, qui pro libero se gerebat, rem uendidisset, responsum est emptores fugitiuo soluentes a domino liberatos non esse.
6Si gener socero, ignorante filia, dotem soluisset, non est liberatus, sed condicere socero potest, nisi ratum filia habuisset. et propemodum similis est gener ei, qui absentis procuratori solueret, quia in causam dotis particeps et quasi socia obligationis patri filia esset.
7Si debitorem meum iussero pecuniam Titio dare donaturus ei, quamuis Titius ea mente acceperit, ut meos nummos faceret, nihilo minus debitor liberabitur: sed si postea Titius eandem pecuniam mihi dedisset, nummi mei fient.
8Quidam filium familias, a quo fideiussorem acceperat, heredem instituerat: quaesitum est, si iussu patris adisset hereditatem, an pater cum fideiussore agere posset. dixi, quotiens reus satisdandi reo satis accipiendi heres existeret, fideiussores ideo liberari, quia pro eodem apud eundem debere non possent.
9Si praedo id, quod a debitoribus hereditariis exegerat, petenti hereditatem restituerit, debitores liberabuntur.
10Si decem aut hominem dari stipulatus fuero et duos fideiussores accepero Titium et Maeuium et Titius quinque soluerit, non liberabitur, priusquam Maeuius quoque quinque soluat: quod si Maeuius partem hominis soluerit, uterque obligatus remanebit.
11Qui perpetua exceptione se tueri potest, solutum repetit et ideo non liberatur. quare si ex duobus reis promittendi alter pepigerit, ne ab eo peteretur, quamuis soluerit, nihilo minus alter obligatus manebit.
35 · Alfenus Uarus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum
pr.Quod seruus ex peculio suo credidisset aut deposuisset, id ei, siue uenisset siue manumissus esset, recte solui potest, nisi aliqua causa interciderit, ex qua intellegi possit inuito eo, cuius tum is seruus fuisset, ei solui. sed et si quis dominicam pecuniam ab eo faeneratus esset, si permissu domini seruus negotium dominicum gessisset, idem iuris est: uidetur enim uoluntate domini qui cum seruo negotium contraheret et ab eo accipere et ei soluere.
36 · Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem
pr.Si pater meus praegnate uxore relicta decesserit et ex causa hereditaria totum hoc, quod patri meo debitum fuisset, petissem, nihil me consumpsisse quidam existimant: si nemo natus sit, recte me egisse, quia in rerum natura uerum fuisset me solum heredem fuisse. Iulianus notat: uerius est me eam partem perdidisse, pro qua heres fuissem, antequam certum fuisset neminem nasci, aut quartam partem, quia tres nasci potuerunt, aut sextam, quia quinque: nam et Aristoteles scripsit quinque nasci posse, quia uuluae mulierum totidem receptacula habere possunt: et esse mulierem Romae Alexandrinam ab Aegypto, quae quinque simul peperit et tum habebat incolumes, et hoc et in Aegypto adfirmatum est mihi.
37 · Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem
pr.Quotiens unus ex fideiussoribus suam partem soluisset, tamquam negotium reo gessisset, perinde habendum est, ac si reus ipse unius fideiussoris partem soluisset: sed tamen ut non ex sorte decedat, sed is fideiussor solus liberatur, cuius nomine solutio facta fuerit.
38 · Africanus libro septimo quaestionum
pr.Cum quis sibi aut Titio dari stipulatus sit, magis esse ait, ut ita demum recte Titio solui dicendum sit, si in eodem statu maneat, quo fuit, cum stipulatio interponeretur: ceterum siue in adoptionem siue in exilium ierit uel aqua et igni ei interdictum uel seruus factus sit, non recte ei solui dicendum: tacite enim inesse haec conuentio stipulationi uidetur ‘si in eadem causa maneat’.
1Si debitorem meum iusserim Titio soluere, deinde Titium uetuerim accipere et debitor ignorans soluerit, ita eum liberari existimauit, si non ea mente Titius nummos acceperit, ut eos lucretur. alioquin, quoniam furtum eorum sit facturus, mansuros eos debitoris et ideo liberationem quidem ipso iure non posse contingere debitori, exceptione tamen ei succurri aequum esse, si paratus sit condictionem furtiuam, quam aduersus Titium habet, mihi praestare: sicuti seruatur, cum maritus uxori donaturus debitorem suum iubeat soluere: nam ibi quoque, quia nummi mulieris non fiunt, debitorem non liberari, sed exceptione eum aduersus maritum tuendum esse, si condictionem, quam aduersus mulierem habet, praestet. furti tamen actionem in proposito mihi post diuortium competituram, quando mea intersit interceptos nummos non esse.
2De peculio cum domino actum est: is damnatus soluit. et fideiussores pro seruo acceptos liberari respondit: eandem enim pecuniam in plures causas solui posse argumentum esse, quod, cum iudicatum solui satisdatum est et damnatus reus soluat, non solum actione iudicati, sed etiam ex stipulatu et ipse et fideiussores liberentur. et magis simile esse, quod, cum possessor hereditatis existimans se heredem esse soluerit, heres non liberetur: tunc enim propterea id euenire, quod ille suo nomine indebitam pecuniam dando repetitionem eius haberet.
3Qui hominem promisit si statuliberum soluat, magis puto non esse exspectandam condicionem: sed et creditorem agere posse et illi condictionem competere. quod si interim condicio defecerit, liberatur, perinde atque si quis pendente condicione soluit per errorem et antequam condiceret, condicio exstiterit. illud nullo modo dici conueniet, si mortuo Sticho condicio deficiat, liberari debitorem, quamuis, si uiuente eo defecerit, liberaretur, quando isto casu nullo tempore perfecte hominem meum feceris: alioquin prope erit, ut etiam, si eum seruum, in quo usus fructus alienus est, mihi solueris isque usu fructu manente decesserit, ea solutione liberatus uidearis: quod nullo modo probandum est, sicuti si communem soluisses isque decessisset.
4Si quis pro eo reuerso fideiusserit, qui, cum rei publicae causa abesset, actione qua liberatus sit, deinde annus praeterierit, an fideiussor liberetur? quod Iuliano non placebat, et quidem si cum fideiussore experiundi potestas non fuit: sed hoc casu in ipsum fideiussorem ex edicto actionem restitui debere, quemadmodum in eum fideiussorem, qui hominem promissum occidit.
5Qui pro te apud Titium fideiusserat, pignus in suam obligationem dedit: post idem heredem te instituit. quamuis ex fideiussoria causa non tenearis, nihilo minus tamen pignus obligatum manebit. at si idem alium fideiussorem dederit atque ita heredem te instituerit, rectius existimari ait sublata obligatione eius, pro quo fideiussum sit, eum quoque qui fideiusserit liberari.
39 · Africanus libro octauo quaestionum
pr.Si, soluturus pecuniam tibi, iussu tuo signatam eam apud nummularium, quoad probaretur, deposuerim, tui periculi eam fore Mela libro decimo scribit. quod uerum est, cum eo tamen, ut illud maxime spectetur, an per te steterit, quo minus in continenti probaretur: nam tunc perinde habendum erit, ac si parato me soluere tu ex aliqua causa accipere nolles. in qua specie non utique semper tuum periculum erit: quid enim, si inopportuno tempore uel loco optulerim? his consequens esse puto, ut etiam, si et emptor nummos et uenditor mercem, quod inuicem parum fidei haberent, deposuerint, et nummi emptoris periculo sint (utique si ipse eum, apud quem deponerentur, elegerit) et nihilo minus merx quoque, quia emptio perfecta sit.
40 · Marcianus libro tertio institutionum
pr.Si pro me quis soluerit creditori meo, licet ignorante me, adquiritur mihi actio pigneraticia. item si quis soluerit legata, debent discedere legatarii de possessione: alioquin nascitur heredi interdictum, ut eos deicere possit.
41 · Papinianus libro primo de adulteriis
pr.Reo criminis postulato interim nihil prohibet recte pecuniam a debitoribus solui: alioquin plerique innocentium necessario sumptu egebunt.
42 · Paulus libro tertio de adulteriis
pr.Sed nec illud prohibitum uidetur, ne a reo creditori soluatur.
43 · Ulpianus libro secundo regularum
pr.In omnibus speciebus liberationum etiam accessiones liberantur, puta adpromissores hypothecae pignora, praeterquam quod inter creditorem et adpromissores confusione facta reus non liberatur.
44 · Marcianus libro secundo regularum
pr.In numerationibus aliquando euenit, ut una numeratione duae obligationes tollantur uno momento: ueluti si quis pignus pro debito uendiderit creditori: euenit enim, ut et ex uendito tollatur obligatio et debiti. item si pupillo, qui sine tutoris auctoritate mutuam pecuniam accepit, legatum a creditore fuerit sub ea condicione, si eam pecuniam numerauerit, in duas causas uideri eum numerasse, et in debitum suum, ut in Falcidiam heredi imputetur, et condicionis gratia, ut legatum consequatur. item si usus fructus pecuniae numeratae legatus fuerit, euenit, ut una numeratione et liberetur heres ex testamento et obliget sibi legatarium. tantundem est et si damnatus fuerit alicui uendere uel locare: nam uendendo uel locando et liberatur ex testamento heres et obligat sibi legatarium.
45 · Ulpianus libro primo responsorum
pr.Callippo respondit, quamuis stipulanti uxori uir spoponderit dirempto matrimonio praedia, quae doti erant obligata, in solutum dare, tamen satis esse offerri dotis quantitatem. idem Frontoni respondit perseueranti tutori in tutelae administratione, licet capitis reo, potuisse id, quod pupillo bona fide debetur, exsolui.
46 · Marcianus libro tertio regularum
pr.Si quis aliam rem pro alia uolenti soluerit et euicta fuerit res, manet pristina obligatio. etsi pro parte fuerit euicta, tamen pro solido obligatio durat: nam non accepisset re integra creditor, nisi pro solido eius fieret.
1Sed et si duos fundos uerbi gratia pro debito dederit, euicto altero fundo remanet integra obligatio. tunc ergo res pro re soluta liberationem praestat, cum pro solido facta est suscipientis.
2Sed et si quis per dolum pluris aestimatum fundum in solutum dederit, non liberatur, nisi id quod deest repleatur.
47 · Marcianus libro quarto regularum
pr.In pupillo, cui sine tutoris auctoritate solutum est, si quaeratur, quo tempore sit locupletior, tempus quo agitur inspicitur: et ut exceptio doli mali posita ei noceat, tempus quo agitur spectatur.
1Plane, ut Scaeuola aiebat, etiamsi perierit res ante litem contestatam, interdum quasi locupletior factus intellegitur, id est si necessariam sibi rem emit, quam necessario de suo erat empturus: nam hoc ipso, quo non est pauperior factus, locupletior est. sic et in filio familias putabat Macedonianum cessare, si in necessarias causas filius mutuam pecuniam acceperit et eam perdiderit.
48 · Marcellus libro singulari responsorum
pr.Titia cum propter dotem bona mariti possideret, omnia pro domina egit, reditus exegit et mouentia distraxit: quaero, an ea, quae ex re mariti percepit, in dotem ei reputari debeant. Marcellus respondit reputationem eius quod proponeretur non iniquam uideri: pro soluto enim magis habendum est, quod ex ea causa mulier percepit. sed si forte usurarum quoque rationem arbiter dotis reciperandae habere debuerit, ita est computandum, ut, prout quidque ad mulierem peruenit, non ex uniuersa summa decedat, sed prius in eam quantitatem, quam usurarum nomine mulierem consequi oportebat: quod non est iniquum.
49 · Marcianus libro singulari ad hypothecariam formulam
pr.Solutam pecuniam intellegimus utique naturaliter, si numerata sit creditori. sed et si iussu eius alii soluatur, uel creditori eius uel futuro debitori uel etiam ei cui donaturus erat, absolui debet. ratam quoque solutionem si creditor habuerit, idem erit. tutori quoque si soluta sit pecunia uel curatori uel procuratori uel cuilibet successori uel seruo actori, proficiet ei solutio. quod si acceptum latum sit, quod stipulationis nomine hypotheca erat obligata uel sine stipulatione accepta sit, solutionis quidem uerbum non proficiet, sed satisdationis sufficit.
50 · Paulus libro decimo ad Sabinum
pr.Si, cum aurum tibi promisissem, ignoranti quasi aurum aes soluerim, non liberabor: sed nec repetam hoc quasi indebitum solutum, quod sciens feci. petentem tamen te aurum exceptione summouebo, si non reddas aes quod accepisti.
51 · Paulus libro nono ad edictum
pr.Dispensatori, qui ignorante debitore remotus est ab actu, recte soluitur: ex uoluntate enim domini ei soluitur, quam si nescit mutatam qui soluit liberatur.
52 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Satisfactio pro solutione est.
53 · Gaius libro quinto ad edictum prouinciale
pr.Soluere pro ignorante et inuito cuique licet, cum sit iure ciuili constitutum licere etiam ignorantis inuitique meliorem condicionem facere.
54 · Paulus libro quinquagensimo sexto ad edictum
pr.Solutionis uerbum pertinet ad omnem liberationem quoquo modo factam magisque ad substantiam obligationis refertur, quam ad nummorum solutionem.
55 · Ulpianus libro sexagensimo primo ad edictum
pr.Qui sic soluit, ut reciperet, non liberatur, quemadmodum non alienantur nummi, qui sic dantur, ut recipiantur.
56 · Paulus libro sexagensimo secundo ad edictum
pr.Qui mandat solui, ipse uidetur soluere.
57 · Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum
pr.Si quis stipulatus fuerit ‘decem in melle’, solui quidem mel potest, antequam ex stipulatu agatur: sed si semel actum sit et petita decem fuerint, amplius mel solui non potest.
1Item si mihi aut Titio stipulatus fuero dari, deinde petam, amplius Titio solui non potest, quamuis ante litem contestatam posset.
58 · Ulpianus libro octagensimo ad edictum
pr.Si quis offerenti se negotiis alienis bona fide soluerit, quando liberetur? et ait Iulianus, cum dominus ratum habuerit, tunc liberari. idem ait, antequam dominus haberet ratum, an condici ex ea causa possit? et ait interesse, qua mente solutio facta esset, utrum ut statim debitor liberetur an uero cum dominus ratum habuisset: priore casu confestim posse condici procuratori et tunc demum extingui condictionem, cum dominus ratum habuisset, posteriore tunc demum nasci condictionem, cum dominus ratum non habuisset.
1Si creditor, cuius ignorantis procuratori solutum est, adrogandum se dederit, siue ratum habuit pater, rata solutio est, siue non habuit, repetere debitor potest.
2Et si duo rei stipulandi sunt, quorum alterius absentis procuratori datum, antequam is ratum haberet, interim alteri solutum est, in pendenti est posterior solutio ac prior: quippe incertum est, debitum an indebitum exegerit.
59 · Paulus libro secundo ad Plautium
pr.Si ita stipulatus sim: ‘mihi aut Titio dare spondes?’ et debitor constituerit se mihi soluturum, quamuis mihi competat de constituta actio, potest adhuc adiecto soluere. et si a filio familias mihi aut Titio stipulatus sim, patrem posse Titio soluere quod in peculio est, scilicet si suo, non filii nomine soluere uelit: dum enim adiecto soluitur, mihi solui uidetur: et ideo si indebitum adiecto solutum sit, stipulatori posse condici Iulianus putat: ut nihil intersit, iubeam te Titio soluere an ab initio stipulatio ita concepta sit.
60 · Paulus libro quarto ad Plautium
pr.Is, qui alienum hominem in solutum dedit, usucapto homine liberatur.
61 · Paulus libro quinto ad Plautium
pr.In perpetuum quotiens id, quod tibi debeam, ad te peruenit et tibi nihil absit nec quod solutum est repeti possit, competit liberatio.
62 · Paulus libro octauo ad Plautium
pr.Dispensatorem meum testamento liberum esse iussi et peculium ei legaui: is post mortem meam a debitoribus pecunias exegit: an heres meus retinere ex peculio eius quod exegit possit, quaeritur. et si quidem post aditam hereditatem exegerit pecuniam, dubitari non debet, quin de peculio eo nomine retineri nihil debeat, quia liber factus incipit debere, si liberantur solutione debitores. cum uero ante aditam hereditatem pecuniam accepit dispensator, si quidem liberantur debitores ipsa solutione, non est dubium, quin de peculio id retinendum sit, quia incipit debere hic heredi quasi negotiorum gestorum uel mandati actione. si uero non liberantur, illa quaestio est: cum negotium meum gerens a debitoribus meis acceperis, deinde ego ratum non habuero et mox agere uelim negotiorum gestorum actione, an utiliter agam, si caueam te indemnem futurum. quod quidem ego non puto: nam sublata est negotiorum gestorum actio eo, quod ratum non habui: et per hoc debitor mihi constituitur.
63 · Paulus libro nono ad Plautium
pr.Si debitor sit serui fructuarius, potest is seruus per acceptilationem liberare eum: uidebitur enim ex re eius adquirere. idem in pacto dicemus.
64 · Paulus libro quarto decimo ad Plautium
pr.Cum iussu meo id, quod mihi debes, soluis creditori meo, et tu a me et ego a creditore meo liberor.
65 · Pomponius libro primo ex Plautio
pr.Si filia furiosi a uiro diuorterit, dictum est uel adgnato curatori uoluntate filiae uel filiae consentiente adgnato solui dotem.
66 · Pomponius libro sexto ex Plautio
pr.Si pupilli debitor iubente eo sine tutoris auctoritate pecuniam creditori eius numerauit, pupillum quidem a creditore liberat, sed ipse manet obligatus: sed exceptione se tueri potest. si autem debitor pupilli non fuerat, nec pupillo condicere potest, qui sine tutoris auctoritate non obligatur, nec creditori, cum quo alterius iussu contraxit: sed pupillus in quantum locupletior factus est, utpote debito liberatus, utili actione tenebitur.
67 · Marcellus libro tertio decimo digestorum
pr.Si quis duos homines promiserit et Stichum soluerit, poterit eiusdem Stichi dominium postea consecutus dando liberari. in nummis minor uel prope nulla dubitatio est: nam et apud Alfenum Seruius eum, qui minus a debitore suo accipere et liberare eum uellet, respondit posse saepius aliquos nummos accipiendo ab eo eique retro dando ac rursus accipiendo id efficere: ueluti, si centum debitorem decem acceptis liberare creditor uelit, ut, cum decem acceperit, eadem ei retro reddat, mox ab eo accipiat ac nouissime retineat: etsi in dubitationem a quibusdam hoc male deducatur, quod non possit uideri is qui ita accepit, ut ei a quo accepit retro reddat, soluisse potius quam decessisse.
68 · Marcellus libro sexto decimo digestorum
pr.Seruus decem dare iussus pupillo et liber esse, si heres sit pupillus siue tantum condicio in eum collata sit, an absente quoque tutore pupillo dando libertatem consequatur? moueris comparatione condicionis, quae constitit in facto, ueluti ‘si pupillo seruierit’, quae potest impleri citra interuentum quoque tutoris. et quid, inquis, si curatorem habeat et si furioso dare iussus sit, an curatori dando liberetur? et finge alicui fundum legatum, si dedisset pupillo furiosoue. et sciendum est in omnibus istis casibus tutori quidem uel curatori utiliter dependi, ipsis autem, id est furioso uel pupillo, non recte persolui, ne datio ex illorum inbecillitate pereat: nec enim hoc egit testator, ut, quoquo modo esset datum, expleta uideretur condicio.
69 · Celsus libro uicensimo quarto digestorum
pr.Si hominem, in quo usus fructus alienus est uel qui erat pignori Titio obligatus, noxae dedisti, poterit is, cui condemnatus es, tecum agere iudicati, nec exspectabimus, ut creditor euincat. sed si usus fructus interierit uel dissoluta fuerit pignoris obligatio, existimo processuram liberationem.
70 · Celsus libro uicensimo sexto digestorum
pr.Quod certa die promissum est, uel statim dari potest: totum enim medium tempus ad soluendum promissori liberum relinqui intellegitur.
71 · Celsus libro uicensimo septimo digestorum
pr.Cum decem mihi aut Titio dari stipulatus quinque accipiam, reliquum promissor recte Titio dabit.
1Si fideiussor procuratori creditoris soluit et creditor post tempus, quo liberari fideiussor poterit, ratum habuit, tamen quia fideiussor, cum adhuc ex causa fideiussionis teneretur, soluit, nec repetere potest nec minus agere aduersus reum mandati potest, quam si tum praesenti dedisset.
2Item si ignorans creditor procuratori suo solutum seruo debitoris filioue acceptum fecerit, postea autem rescierit et ratum habuerit, confirmatur solutio et quod acceptum latum sit, nullius momenti est: et contra, si ratum non habuerit, quod acceptum fecerit, confirmatur.
3Sed si ignorans solutum litem contestatus est, si pendente iudicio ratum habuit, absolui oportet illum, cum quo actum est, si ratum non habuit, condemnari.
72 · Marcellus libro uicensimo digestorum
pr.Qui decem debet, si ea optulerit creditori et ille sine iusta causa ea accipere recusauit, deinde debitor ea sine sua culpa perdiderit, doli mali exceptione potest se tueri, quamquam aliquando interpellatus non soluerit: etenim non est aequum teneri pecunia amissa, quia non teneretur, si creditor accipere uoluisset. quare pro soluto id, in quo creditor accipiendo moram fecit, oportet esse. et sane si seruus erat in dote eumque optulit maritus et is seruus decessit, aut nummos optulit eosque non accipiente muliere perdiderit, ipso iure desinet teneri.
1Cum Stichum mihi deberes et in soluendo moram fecisses, sub condicione eum promisisti: pendente ea Stichus decessit: uideamus, an, quia nouari prior obligatio non potest, petitio serui competat ea, quae competeret, si non intercessisset stipulatio. sed in promptu contradictio est debitorem, cum stipulanti creditori sub condicione promisit, non uideri in solutione hominis cessasse: nam uerum est eum, qui interpellatus dare noluit, offerentem postea periculo liberari.
2Sed quid si ignorante debitore ab alio creditor eum stipulatus est? hic quoque existimandus est periculo debitor liberatus, quemadmodum si quolibet nomine eius seruum offerente stipulator accipere noluisset.
3Idem responsum est, si quis, cum subreptus sibi seruus esset, sub condicione stipulatus fuerit quidquid furem dare facere oportet: nam et fur condictione liberatur, si dominus oblatum sibi accipere noluit. si tamen, cum in prouincia forte seruus esset, intercesserit stipulatio (et finge prius quam facultatem eius nancisceretur fur uel promissor, decessisse seruum), non poterit rationi, quam supra reddidimus, locus esse: non enim optulisse eum propter absentiam intellegi potest.
4Stichum aut Pamphilum stipulatus sum, cum esset meus Pamphilus: nec si meus esse desierit, liberabitur promissor Pamphilum dando: neutrum enim uidetur in Pamphilo homine constitisse nec obligatio nec solutio. sed ei, qui hominem dari stipulatus est, unum etiam ex his, qui tunc stipulatoris serui erant, dando promissor liberatur: ui quidem ipsa et hic ex his dari stipulatus est, qui eius non erant. fingamus ita stipulatum: ‘hominem ex his, quos Sempronius reliquit, dare spondes?’, cum tres Sempronius reliquisset, eorumque aliquem stipulatoris fuisse: num mortuis duobus, qui alterius erant, supererit ulla obligatio, uideamus. et magis est deficere stipulationem, nisi ante mortem duorum desierit esse reliquus seruus stipulatoris.
5Qui hominem debebat, Stichum, cui libertas ex causa fideicommissi praestanda est, soluit: non uidetur liberatus: nam uel minus hic seruum dedit quam ille, qui seruum dedit nondum noxa solutum. num ergo et si uispellionem aut alias turpem dederit hominem, idem sit? et sane datum negare non possumus et differt haec species a prioribus: habet enim seruum, qui ei auferri non possit.
6Promissor serui eum debet hominem soluere, quem, si uelit stipulator, possit ad libertatem perducere.
73 · Marcellus libro trigensimo primo digestorum
pr.Ob triginta nummos pecuniae creditae fideiussorem in uiginti dedi et pignus: ex uenditione autem pignoris creditor decem consecutus est: utrum ex uniuersitate id decedit, ut quidam putant, si in soluendis decem nihil debitor dixisset, an sicut ego puto, in totis decem fideiussori contingit liberatio? quia hoc dicendo potuit hoc efficere debitor, ut, ubi non dixit, id potius soluturum existimetur, quod satisdato debeatur? magis tamen existimo licuisse creditori in id, quod solus debebat reus, accepto referre.
74 · Modestinus libro tertio regularum
pr.Id, quod poenae nomine a debitore exactum est, lucro debet cedere creditoris.
75 · Modestinus libro octauo regularum
pr.Sicut acceptilatio in eum diem praecedentes peremit actiones, ita et confusio: nam si debitor heres creditori exstiterit, confusio hereditatis peremit petitionis actionem.
76 · Modestinus libro sexto responsorum
pr.Modestinus respondit, si post solutum sine ullo pacto omne, quod ex causa tutelae debeatur, actiones post aliquod interuallum cessae sint, nihil ea cessione actum, cum nulla actio superfuerit: quod si ante solutionem hoc factum est uel, cum conuenisset, ut mandarentur actiones, tunc solutio facta esset mandatum subsecutum est, saluas esse mandatas actiones, cum nouissimo quoque casu pretium magis mandatarum actionum solutum quam actio quae fuit perempta uideatur.
77 · Modestinus libro septimo pandectarum
pr.In liberto antiquior contractus operarum esse non potest, sine quo libertas ei data non esset.
78 · Iauolenus libro undecimo ex Cassio
pr.Si alieni nummi inscio uel inuito domino soluti sunt, manent eius cuius fuerunt: si mixti essent, ita ut discerni non possent, eius fieri qui accepit in libris Gaii scriptum est, ita ut actio domino cum eo, qui dedisset, furti competeret.
79 · Iauolenus libro decimo epistularum
pr.Pecuniam, quam mihi debes, aut aliam rem si in conspectu meo ponere te iubeam, efficitur, ut et tu statim libereris et mea esse incipiat: nam tum, quod a nullo corporaliter eius rei possessio detinetur, adquisita mihi et quodammodo manu longa tradita existimanda est.
80 · Pomponius libro quarto ad Quintum Mucium
pr.Prout quidque contractum est, ita et solui debet: ut, cum re contraxerimus, re solui debet: ueluti cum mutuum dedimus, ut retro pecuniae tantundem solui debeat. et cum uerbis aliquid contraximus, uel re uel uerbis obligatio solui debet, uerbis, ueluti cum acceptum promissori fit, re, ueluti cum soluit quod promisit. aeque cum emptio uel uenditio uel locatio contracta est, quoniam consensu nudo contrahi potest, etiam dissensu contrario dissolui potest.
81 · Pomponius libro sexto ad Quintum Mucium
pr.Si stipulatus sim mihi aut Titio dari, si Titius decesserit, heredi eius soluere non poteris.
1Si lancem deposuerit apud me Titius et pluribus heredibus relictis decesserit: si pars heredum me interpellet, optimum quidem esse, si praetor aditus iussisset me parti heredum eam lancem tradere, quo casu depositi me reliquis coheredibus non teneri. sed et si sine praetore sine dolo malo hoc fecero, liberabor aut (quod uerius est) non incidam in obligationem. optimum autem est id per magistratum facere.
82 · Proculus libro quinto epistularum
pr.Si, cum Cornelius fundum suum nomine Seiae uiro eius doti dedisset nec de eo reddendo quicquam cauisset, fecit, ut inter se uir et Seia paciscerentur, ut diuortio facto is fundus Cornelio redderetur: non puto diuortio facto uirum uetante Seia eum fundum Cornelio tuto redditurum esse, sicuti si, cum pactum conuentum nullum intercessisset, diuortio facto mulier iussit eum fundum Cornelio reddi, deinde antequam redderetur, uetuisset, non tuto redderetur. sed si antequam Seia uetaret, Cornelio eum fundum reddidisset nec causam habuisset existimandi id inuita Seia facturum esse, nec melius nec aequius esse existimarem eum fundum Seiae reddi.
83 · Pomponius libro quarto decimo ex uariis lectionibus
pr.Si tuo seruo credidero eumque redemero et is manumissus mihi soluerit, non repetet.
84 · Proculus libro septimo epistularum
pr.Egisti de peculio serui nomine cum domino: non esse liberatos fideiussores eius respondit. at si idem seruus ex peculio suo permissa administratione peculii nummos soluisset, liberatos esse fideiussores eius recte legisti.
85 · Callistratus libro primo edicti monitorii
pr.Solidum non soluitur non minus quantitate quam die.
86 · Paulus libro octauo ad edictum
pr.Hoc iure utimur, ut litis procuratori non recte soluatur: nam et absurdum est, cui iudicati actio non datur, ei ante rem iudicatam solui posse. si tamen ad hoc datus sit, ut et solui possit, soluendo eo liberabitur.
87 · Celsus libro uicensimo digestorum
pr.Quodlibet debitum solutum a procuratore meo non repeto, quoniam, cum quis procuratorem omnium rerum suarum constituit, id quoque mandare uidetur, ut creditoribus suis pecuniam soluat neque post ea expectandum est, ut ratum habeat.
88 · Scaeuola libro quinto digestorum
pr.Filiae intestato patri heredis negotia mater gessit et res uendendas per argentarios dedit idque ipsum codice conscriptum est: argentarii uniuersum redactum uenditionis soluerunt et post solutionem nouem fere annis, quidquid agendum erat, nomine pupillae mater egit eamque marito nuptum collocauit et res ei tradidit. quaesitum est, an puella cum argentariis aliquam actionem habet, quando non ipsa stipulata sit pretium rerum, quae in uenditionem datae sunt, sed mater. respondit, si de eo quaereretur, an iure ea solutione argentarii liberati essent, responderi iure liberatos. Claudius: subest enim illa ex iurisdictione pendens quaestio, an pretia rerum, quae sciebant esse pupillae, bona fide soluisse uideantur matri, quae ius administrationis non habebat: ideoque si hoc sciebant, non liberantur, scilicet si mater soluendo non sit.
89 · Scaeuola libro uicensimo nono digestorum
pr.Ex pluribus causis et chirographis creditor ita cauit: ‘Titius Maeuius dico me accepisse et habere et accepto tulisse a Gaio Titio reliquum omne ratione posita eius pecuniae, quam mihi Stichus Gaii Titii seruus cauerat’. quaesitum est, an ex ceteris chirographis, quae non Stichus cauit, sed ipse debitor, integra manet actio ex reliquis chirographis per ipsum debitorem cautis. respondit eam solam obligationem dissolutam, ex qua solutum proponeretur.
1Lucius Titius ex duobus chirographis, quibus quadringenta ei a Seio debebantur, altero centum, altero trecentum, scripsit Seio, ut unius chirographi centum per Maeuium et Septicium sibi mitterentur: quaero, an Seius, si Maeuio et Septicio ex trecentum quoque soluisse se dicat, liberatus sit. respondit, si nec mandauit, ut ex trecentum solueretur, nec solutum ratum habuit, non esse liberatum.
2Lucius Titius duabus stipulationibus, una quindecim sub usuris maioribus, altera uiginti sub usuris leuioribus Seium eadem die obligauit, ita ut uiginti prius soluerentur, id est idibus Septembribus: debitor post diem utriusque stipulationis cedentem soluit uiginti sex neque dictum est ab altero, pro qua stipulatione solueretur. quaero, an quod solutum est eam stipulationem exonerauerit, cuius dies ante cessit, id est ut uiginti sortis soluta uideantur et in usuras eorum sex data. respondit magis id accipi ex usu esse.
90 · Scaeuola libro uicensimo sexto digestorum
pr.Filius, qui administrabat ut heres paterna bona, pecuniam ex his Sempronio mutuam dedit et eandem particulatim recepit, deinde se abstinuit, quia minor annis erat, ab ea hereditate: quaesitum est, curator bonorum patris constitutus an aduersus Sempronium utilem actionem habet. respondit nihil proponi, cur non is, qui soluisset id quod mutuum ita acceperat, liberatus esset.
91 · Labeo libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum
pr.Si debitor tuus non uult a te liberari et praesens est, non potest inuitus a te solui. Paulus: immo debitorem tuum etiam praesentem etiam inuitum liberare ita poteris supponendo, a quo debitum nouandi causa stipuleris: quod etiamsi acceptum non feceris, tamen statim, quod ad te attinet, res peribit: nam et petentem te doli mali praescriptio excludet.
92 · Pomponius libro nono epistularum
pr.Si mihi alienum seruum dari promiseris aut testamento dare iussus fueris isque seruus, antequam per te staret quo minus dares, a domino manumissus sit, haec manumissio morti similis sit: si autem decessisset, non tenearis.
1Sed et si quis seruum, quem dari promisit, heres a domino scriptus statuliberum dederit, liberatur.
93 · Scaeuola libro singulari quaestionum publice tractatarum
pr.Si duo rei sint stipulandi et alter alterum heredem scripsit, uidendum, an confundatur obligatio. placet non confundi. quo bonum est hoc dicere? quod, si intendat dari sibi oportere, uel ideo dari oportet ipsi, quod heres exstitit, uel ideo, quod proprio nomine ei deberetur. atquin magna est huius rei differentia: nam si alter ex reis pacti conuenti temporali exceptione summoueri poterit, intererit, is qui heres exstitit utrumne suo nomine an hereditario experiatur, ut ita possis animaduertere, exceptioni locus sit nec ne.
1Item si duo rei sint promittendi et alter alterum heredem scripsit, confunditur obligatio.
2Sed et si reus heredem fideiussorem scripserit, confunditur obligatio. et quasi generale quid retinendum est, ut, ubi ei obligationi, quae sequellae locum optinet, principalis accedit, confusa sit obligatio: quotiens duae sint principales, altera alteri potius adicitur ad actionem, quam confusionem parere.
3Quid ergo, si fideiussor reum heredem scripserit ? confundetur obligatio secundum Sabini sententiam, licet Proculus dissentiat.
94 · Papinianus libro octauo quaestionum
pr.Si is, cui nummos debitor soluit alienos, nummis integris pergat petere quod sibi debeatur, nec offerat quod accepit, exceptione doli summouebitur.
1Sin autem communes nummos credam aut soluam, confestim pro parte mea nascetur et actio et liberatio, siue in singulis nummis communionem pro indiuiso quis esse intellegat siue in pecunia non corpora cogitet, sed quantitatem.
2Sed et si fideiussor alienos nummos in causam fideiussionis dedit, consumptis his mandati agere potest: et ideo si eam pecuniam soluat, quam subripuerat, mandati aget, postquam furti uel ex causa condictionis praestiterit.
3Fabius Ianuarius Papiniano salutem. cum Titius Gaio Seio deberet ex causa fideicommissi certam quantitatem et tantundem eidem ex alia causa, quae peti quidem non poterat, ex solutione autem petitionem non praestat, Titii seruus actor absente domino soluit eam summam, quae efficeret ad quantitatem unius debiti, cautumque est ei solutum ex uniuerso credito: quaero, id quod solutum est in quam causam acceptum uidetur. respondi, si quidem Titio Seius ita cauisset, ut sibi solutum ex uniuerso credito significaret, crediti appellatio solam fideicommissi pecuniam demonstrare uidetur, non eam, quae petitionem quidem non habet, solutione autem facta repeti pecunia non potest. cum uero seruus Titii actor absente domino pecuniam soluerit, ne dominium quidem nummorum in eam speciem obligationis, quae habuit auxilium exceptionis, translatum foret, si ex ea causa solutio facta proponeretur, quia non est uero simile dominum ad eam speciem soluendis pecuniis seruum praeposuisse, quae solui non debuerunt, non magis quam ut nummos peculiares ex causa fideiussionis, quam seruus non ex utilitate peculii suscepit, solueret.
95 · Papinianus libro uicensimo octauo quaestionum
pr.‘Stichum aut Pamphilum, utrum ego uelim, dare spondes?’ altero mortuo qui uiuit solus petetur, nisi si mora facta sit in eo mortuo, quem petitor elegit: tunc enim perinde solus ille qui decessit praebetur, ac si solus in obligationem deductus fuisset.
1Quod si promissoris fuerit electio, defuncto altero qui superest aeque peti poterit. enimuero si facto debitoris alter sit mortuus, cum debitoris esset electio, quamuis interim non alius peti possit, quam qui solui etiam potest, neque defuncti offerri aestimatio potest, si forte longe fuit uilior, quoniam id pro petitore in poenam promissoris constitutum est, tamen, si et alter seruus postea sine culpa debitoris moriatur, nullo modo ex stipulatu agi poterit, cum illo in tempore, quo moriebatur, non commiserit stipulationem. sane quoniam impunita non debent esse admissa, doli actio non immerito desiderabitur: aliter quam in persona fideiussoris, qui promissum hominem interfecit, quia tenetur ex stipulatu actione fideiussor, quemadmodum tenebatur, si debitor sine herede decessisset.
2Aditio hereditatis nonnumquam iure confundit obligationem, ueluti si creditor debitoris uel contra debitor creditoris adierit hereditatem. aliquando pro solutione cedit, si forte creditor, qui pupillo sine tutoris auctoritate nummos crediderat, heres ei extitit: non enim quanto locupletior pupillus factus est, consequeretur, sed in solidum creditum suum ex hereditate retinet. aliquando euenit, ut inanis obligatio aditione hereditatis confirmetur. nam si heres, qui restituerit ex Trebelliano hereditatem, fideicommissario heres exstiterit, uel mulier, quae pro Titio intercesserat, eidem heres extiterit, incipit obligatio ciuilis propter hereditatem eius, qui iure tenebatur, auxilium exceptionis amittere: etenim inconditum est subuenire sexui mulieris, quae suo nomine periclitetur.
3Quod uolgo iactatur fideiussorem, qui debitori heres extitit, ex causa fideiussionis liberari, totiens uerum est, quotiens rei plenior promittendi obligatio inuenitur. nam si reus dumtaxat fuit obligatus, fideiussor liberabitur. e contrario non potest dici non tolli fideiussoris obligationem, si debitor propriam et personalem habuit defensionem: nam si minori uiginti quinque annis bonae fidei pecuniam credidit isque nummos acceptos perdidit et intra tempora in integrum restitutionis decessit herede fideiussore, difficile est dicere causam iuris honorarii, quae potuit auxilio minori esse, retinere fideiussoris obligationem, quae principalis fuit et cui fideiussoris accessit sine contemplatione iuris praetorii. auxilium igitur restitutionis fideiussori qui adulescenti heres extitit, intra constitutum tempus saluum erit.
4Naturalis obligatio ut pecuniae numeratione, ita iusto pacto uel iureiurando ipso iure tollitur, quod uinculum aequitatis, quo solo sustinebatur, conuentionis aequitate dissoluitur: ideoque fideiussor, quem pupillus dedit, ex istis causis liberari dicitur.
5Quaesitum est, an ita stipulari quis possit: ‘mihi aut filio meo decem dari?’ uel ita: ‘mihi aut patri?’ sed non incommode potest adhiberi distinctio, ut filio quidem stipulante patris tunc adiciatur persona, cum stipulatio ei adquiri non possit: e contrario autem nihil prohibeat patre stipulante filii personam adici, cum totiens, quod pater filio stipulatur, sibi stipulatus intellegitur, cum ipsi sibi stipulatus non est, et in proposito manifestum est non obligationis, sed solutionis gratia filii personam adiectam.
6Usum fructum mihi aut Titio dari stipulatus sum: Titio capite deminuto, facultas soluendi Titio non intercidit, quia et sic stipulari possumus: ‘mihi aut Titio, cum capite minutus erit, dari?’
7Nam si furiosi uel pupilli persona adiecta sit, ita tutori uel curatori pecunia recte dabitur, si condicionis quoque implendae causa recte pecunia tutori uel curatori datur. quod quidem Labeo et Pegasus putauerunt utilitatis causa recipiendum: idque ita recipi potest, si pecunia in rem uel pupilli uel furiosi uersa est, quomodo si domino iussus dare seruo dedisset, ut domino daret. ceterum qui seruo dare iussus est, domino dando non aliter implesse condicionem intellegendus est, quam si ex uoluntate serui dedit. idem respondendum est in solutione, si stipulato Sempronio sibi aut Sticho Maeuii seruo decem dari debitor Maeuio domino pecuniam soluerit.
8Si creditor debitoris hereditatem ad se non pertinentem possedit et tantum ad eum peruenit, quantum, si quilibet alius bonorum possessor ei solueret, liberaret heredem, non potest dici fideiussores liberari: neque enim ipsum sibi soluisse pecuniam credendum est, a quo hereditas euincitur.
9Dolo fecisti, quo minus possideres quod ex hereditate ad alium pertinente adprehenderas: si possessor corpus aut litis aestimationem praestitit, ea res tibi proderit, quia nihil petitoris interest: ceterum si tu ante conuentus ex praeterito dolo praestiteris, nihil ea res possessori proderit.
10Si mandatu meo Titio pecuniam credidisses, eiusmodi contractus similis est tutori et debitori pupilli: et ideo mandatore conuento et damnato, quamquam pecunia soluta sit, non liberari debitorem ratio suadet, sed et praestare debet creditor actiones mandatori aduersus debitorem, ut ei satisfiat. et hoc pertinet tutoris et pupilli debitoris nos fecisse comparationem: nam cum tutor pupillo tenetur ob id, quod debitorem eius non conuenit, neque iudicio cum altero accepto liberatur alter nec, si damnatus tutor soluerit, ea res proderit debitori: quin etiam dici solet tutelae contraria actione agendum, ut ei pupillus aduersus debitores actionibus cedat.
11Si creditor a debitore culpa sua causa ceciderit, prope est, ut actione mandati nihil a mandatore consequi debeat, cum ipsius uitio acciderit, ne mandatori possit actionibus cedere.
12Si inter emptorem et uenditorem conuenerit, priusquam aliquid ex alterutra parte solueretur, ut ab emptione discedatur, fideiussor eo nomine acceptus soluto contractu liberabitur.
96 · Papinianus libro undecimo responsorum
pr.Pupilli debitor tutore delegante pecuniam creditori tutoris soluit: liberatio contigit, si non malo consilio cum tutore habito hoc factum esse probetur. sed et interdicto fraudatorio tutoris creditor pupillo tenetur, si eum consilium fraudis participasse constabit.
1Cum pupilla magistratui, qui per fraudem pupillo tutorem dedit, heres extitisset, tutores eius cum adulescente transegerunt: eam transactionem pupilla ratam habere noluit: nihilo minus erit tutorum pecunia liberata nec tutores contra adulescentem actionem nec utilem habebunt, qui suum reciperauit. plane si adulescens pecuniam restituere tutori pupillae maluerit, rescisso quod gestum est actionem utilem in pupillam heredem magistratus accipiet.
2Soror, cui legatum ab herede fratre debebatur, post motam legati quaestionem transegit, ut nomine debitoris contenta legatum non peteret. placuit, quamuis nulla delegatio facta neque liberatio secuta esset, tamen nominis periculum ad eam pertinere itaque, si legatum contra placitum peteret, exceptionem pacti non inutiliter opponi.
3Cum eodem tempore pignora duobus contractibus obligantur, pretium eorum pro modo pecuniae cuiusque contractus creditor accepto facere debet nec in arbitrio eius electio erit, cum debitor pretium pignoris consortioni subiecerit: quod si temporibus discretis superfluum pignorum obligari placuit, prius debitum pretio pignorum iure soluetur, secundum superfluo compensabitur.
4Cum institutus deliberaret, substituto pecunia per errorem soluta est: ad eum hereditate postea deuoluta causa condictionis euanescit: quae ratio facit, ut obligatio debiti soluatur.
97 · Papinianus libro secundo definitionum
pr.Cum ex pluribus causis debitor pecuniam soluit, utriusque demonstratione cessante potior habebitur causa eius pecuniae, quae sub infamia debetur: mox eius, quae poenam continet: tertio quae sub hypotheca uel pignore contracta est: post hunc ordinem potior habebitur propria quam aliena causa, ueluti fideiussoris. quod ueteres ideo definierunt, quod uerisimile uideretur diligentem debitorem admonitum ita negotium suum gesturum fuisse. si nihil eorum interueniat, uetustior contractus ante soluetur. si maior pecunia numerata sit, quam ratio singulorum exposcit, nihilo minus primo contractu soluto, qui potior erit, superfluum ordini secundo uel in totum uel pro parte minuendo uidebitur datum.
98 · Paulus libro quinto decimo quaestionum
pr.Qui res suas obligauit, postea aliquam possessionem ex his pro filia sua dotem promittendo obligauit et soluit. si ea res a creditore euicta est, dicendum est maritum ex dotis promissione agere posse, ac si statuliberum remue sub condicione legatam dotis nomine pro filia pater soluisset: harum enim rerum solutio non potest nisi ex euentu liberare, scilicet quo casu certum erit remanere eas.
1Diuersum respondetur in ea pecunia siue re, quam patronus post mortem liberti per Fabianam aufert: haec enim actio cum sit noua, partam liberationem non potest reuocare.
2Huic applicatur minor uiginti quinque annis, qui a creditore circumscriptus in rem ex causa debiti solutam restituitur.
3Rem autem castrensis peculii soluentem patrem perinde accipere debemus, ac si alienam dedisset, quamuis possit residere apud eum, cui soluta est, prius mortuo intestato filio: sed tunc adquisita creditur, cum filius decesserit: et utique cuius fuerit, euentus declaret sitque et hoc ex his, quae post factis, in praeteritum quid fuerit, declarent.
4Mihi dare decem pure aut Titio kalendis uel sub condicione, aut mihi kalendis Ianuariis, Titio Februariis utiliter stipulor: quod si mihi kalendis Februariis, Titio kalendis Ianuariis, potest dubitari. sed rectius dicitur utiliter stipulatum: nam cum in diem sit ea quoque obligatio, etiam mihi solui potest ante Februarias: igitur et illi solui poterit.
5Qui stipulatus ‘sibi aut Titio’ si hoc dicit ‘si Titio non solueris’ dari sibi, uidetur condicionaliter stipulari. et ideo etiam sic facta stipulatione: ‘mihi decem aut quinque Titio dari?’ quinque Titio solutis liberabitur reus a stipulatore. quod ita potest admitti, si hoc ipsum expressim agebatur, ut quasi poena adiecta sit in persona stipulantis, si Titio solutum non esset. at ubi simpliciter ‘sibi aut Titio’ stipulatur, solutionis tantum causa adhibetur Titius et ideo quinque ei solutis remanebunt reliqua quinque in obligatione. contra si mihi quinque, illi decem stipulatus sim, quinque Titio solutis non facit conceptio stipulationis, ut a me liberetur: porro si decem soluerit, non quinque repetet, sed mihi per mandati actionem decem debebuntur.
6Mihi Romae aut Ephesi Titio dari stipulor: an soluendo Titio Ephesi a me liberetur, uideamus: nam si diuersa facta sunt, ut Iulianus putat, diuersa res est. sed cum praeualet causa dandi, liberatur: liberaretur enim et si mihi Stichum, illi Pamphilum dari stipulatus essem et Titio Pamphilum soluisset. at ubi merum factum stipulor, puta insulam in meo solo aedificari aut in Titii loco, numquid, si in Titii loco aedificet, non contingat liberatio? nemo enim dixit facto pro facto soluto liberationem contingere. sed uerius est liberationem contingere, quia non factum pro facto soluere uidetur, sed electio promissoris completur.
7Si seruus fructuarius ex re fructuarii domino proprietatis aut fructuario stipuletur, inutilis est stipulatio: at ex re proprietarii si ipsi domino aut fructuario stipuletur, recte stipulatur: tantum enim solutionis capax est fructuarius hoc casu, non etiam obligationis.
8Aream promisi alienam: in ea dominus insulam aedificauit: an stipulatio extincta sit, quaesitum est. respondi, si alienum hominem promisi et is a domino manumissus est, liberor. nec admissum est, quod Celsus ait, si idem rursus lege aliqua seruus effectus sit, peti eum posse: in perpetuum enim sublata obligatio restitui non potest, et si seruus effectus sit, alius uidetur esse. nec simili argumento usus est, ut, si nauem, quam tu promisisti, dominus dissoluerit, deinde isdem tabulis compegerit, teneri te: hic enim eadem nauis est, quam te daturum spopondisti, ut uideatur magis obligatio cessare quam extincta esse. homini autem manumisso simile fiet, si ea mente dissolutam esse nauem posueris, ut in alios usus conuerterentur tabulae, deinde mutato consilio easdem compositas: alia enim uidebitur esse posterior nauis, sicut ille alius homo est. non est his similis area, in qua aedificium positum est: non enim desiit in rerum natura esse. immo et peti potest area et aestimatio eius solui debebit: pars enim insulae area est et quidem maxima, cui etiam superficies cedit. diuersum dicemus, si seruus promissus ab hostibus captus sit: hic interim peti non potest quasi ante diem, sed si redierit postliminio, recte tunc petetur: cessauit enim hic obligatio. area autem extat, sicut cetera, ex quibus aedificium constitit. denique lex duodecim tabularum tignum aedibus iunctum uindicari posse scit, sed interim id solui prohibuit pretiumque eius dari uoluit.
99 · Paulus libro quarto responsorum
pr.Respondit debitorem non esse cogendum in aliam formam nummos accipere, si ex ea re damnum aliquid passurus sit.
100 · Paulus libro decimo responsorum
pr.Quaero, an curatoribus uel tutoribus in prouincia datis Romae pecunia solui possit, quae in prouincia ita ab his faenerata esset, ut Romae solueretur, cum idem curatores uel tutores rerum Italicarum administrationem non sustinent, an, si soluerit debitor, liberetur. Paulus respondit his tutoribus uel curatoribus recte pupillo pecuniam debitam solui, qui negotia eius administrant: eos autem, qui prouincialium rerum curatores uel tutores sunt, Italica negotia administrare non solere, nisi specialiter tutores prouincialium rerum, ut sibi Romae redderetur, promitti curauerunt.
101 · Paulus libro quinto decimo responsorum
pr.Paulus respondit non ideo eos, qui uirilem portionem ex causa fideicommissi inferre debuerant, liberatos uideri, quoniam quidam ex collegis per errorem plus debito intulerunt.
1Paulus respondit aliam causam esse debitoris soluentis, aliam creditoris pignus distrahentis: nam cum debitor soluit pecuniam, in potestate eius esse commemorare, in quam causam solueret: cum autem creditor pignus distraheret, licere ei pretium in acceptum referre etiam in eam quantitatem, quae natura tantum debebatur, et ideo deducto eo debitum peti posse.
102 · Scaeuola libro quinto responsorum
pr.Creditor oblatam a debitore pecuniam ut alia die accepturus distulit: mox pecunia, qua illa res publica utebatur, quasi aerosa iussu praesidis sublata est: item pupillaris pecunia, ut possit idoneis nominibus credi seruata, ita interempta est: quaesitum est, cuius detrimentum esset. respondi secundum ea quae proponerentur nec creditoris nec tutoris detrimentum esse.
1Cum de sorte debita constaret, de usura litigatum esset, nouissime ex appellatione pronuntiatum est solutas quidem usuras non repeti, in futurum uero non deberi: quaero, pecunia data utrum usuris cedere deberet, quod petitor defenderet, an uero sorti proficeret. respondi, si qui dabat, in sortem se dare dixisset, usuris non debere proficere.
2Ualerius Lucii Titii seruus scripsit: ‘accepi a Mario Marino ex summa maiore tot aureos’: quaero, an haec summa in proximum annum ei accepto ferri debeat, cum superioris anni sit reliquator. respondi uideri in primam quamque summam liberationem proficere.
3Titius mutuam pecuniam accepit et quincunces usuras spopondit easque paucis annis soluit: postea nullo pacto interueniente per errorem et ignorantiam semisses usuras soluit: quaero, an patefacto errore id, quod amplius usurarum nomine solutum esset quam in stipulatum deductum, sortem minueret. respondit, si errore plus in usuris soluisset quam deberet, habendam rationem in sortem eius quod amplius solutum est.
103 · Maecianus libro secundo fideicommissorum
pr.Cum ex pluribus causis debitor pecuniam soluit, Iulianus elegantissime putat ex ea causa eum soluisse uideri debere, ex qua tunc, cum soluebat, compelli poterit ad solutionem.
104 · Maecianus libro octauo fideicommissorum
pr.Ante restitutam hereditatem solutiones et liberationes factae ab herede ratae habebuntur.
105 · Paulus libro singulari ad legem Falcidiam
pr.Quod dicimus in eo herede, qui fideiussori testatoris id, quod ante aditam hereditatem ab eo solutum est, debere statim soluere, cum aliquo scilicet temperamento temporis intellegendum est: nec enim cum sacco adire debet.
106 · Gaius libro secundo de uerborum obligationibus
pr.Aliud est iure stipulationis Titio solui posse, aliud postea permissu meo id contingere. nam cui iure stipulationis recte soluitur, ei etiam prohibente me recte solui potest: cui uero alias permisero solui, ei non recte soluitur, si, priusquam solueretur, denuntiauerim promissori, ne ei solueretur.
107 · Pomponius libro secundo enchiridii
pr.Uerborum obligatio aut naturaliter resoluitur aut ciuiliter: naturaliter ueluti solutione aut cum res in stipulationem deducta sine culpa promissoris in rebus humanis esse desiit: ciuiliter ueluti acceptilatione uel cum in eandem personam ius stipulantis promittentisque deuenit.
108 · Paulus libro secundo manualium
pr.Ei, qui mandatu meo post mortem meam stipulatus est, recte soluitur, quia talis est lex obligationis: ideoque etiam inuito me recte ei soluitur. ei autem, cui iussi debitorem meum post mortem meam soluere, non recte soluitur, quia mandatum morte dissoluitur.