D. 46.2DE NOUATIONIBUS ET DELEGATIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quadragensimo sexto ad Sabinum
pr.Nouatio est prioris debiti in aliam obligationem uel ciuilem uel naturalem transfusio atque translatio, hoc est cum ex praecedenti causa ita noua constituatur, ut prior perematur. nouatio enim a nouo nomen accepit et a noua obligatione.
1Illud non interest, qualis processit obligatio, utrum naturalis an ciuilis an honoraria, et utrum uerbis an re an consensu: qualiscumque igitur obligatio sit, quae praecessit, nouari uerbis potest, dummodo sequens obligatio aut ciuiliter teneat aut naturaliter: ut puta si pupillus sine tutoris auctoritate promiserit.
2 · Ulpianus libro quadragensimo octauo ad Sabinum
pr.Omnes res transire in nouationem possunt: quodcumque enim siue uerbis contractum est siue non uerbis, nouari potest et transire in uerborum obligationem ex quacumque obligatione, dummodo sciamus nouationem ita demum fieri, si hoc agatur, ut nouetur obligatio: ceterum si non hoc agatur, duae erunt obligationes.
3 · Pomponius libro primo ad Sabinum
pr.Cui bonis interdictum est, nouare obligationem suam non potest, nisi meliorem suam condicionem fecerit.
4 · Ulpianus libro quinto ad Sabinum
pr.Si usus fructus debitorem meum delegauero tibi, non nouatur obligatio mea: quamuis exceptione doli uel in factum tutus debeat esse aduersus me is qui delegatus fuerit, et non solum donec manet ei usus fructus cui delegaui, sed etiam post interitum eius: uidebimus quia etiam hoc incommodum sentit, si post mortem meam maneat ei usus fructus. et haec eadem dicenda sunt in qualibet obligatione personae cohaerenti.
5 · Ulpianus libro trigensimo quarto ad Sabinum
pr.In diem obligatio nouari potest et prius quam dies aduenerit. et generaliter constat et stipulatione in diem facta nouationem contingere, sed non statim ex ea stipulatione agi posse, antequam dies uenerit.
6 · Ulpianus libro quadragensimo sexto ad Sabinum
pr.Si ita fuero stipulatus: ‘quanto minus a Titio debitore exegissem, tantum fideiubes?’, non fit nouatio, quia non hoc agitur, ut nouetur.
1Cum pecuniam mutuam dedit quis sine stipulatione et ex continenti fecit stipulationem, unus contractus est. idem erit dicendum et si ante stipulatio facta est, mox pecunia numerata sit.
7 · Pomponius libro uicensimo quarto ad Sabinum
pr.Cum enim pecunia mutua data stipulamur, non puto obligationem numeratione nasci et deinde eam stipulatione nouari, quia id agitur, ut sola stipulatio teneat, et magis implendae stipulationis gratia numeratio intellegenda est fieri.
8 · Ulpianus libro quadragensimo sexto ad Sabinum
pr.Si Stichum dari stipulatus fuerim et, cum in mora promissor esset, quo minus daret, rursus eundem stipulatus fuero, desinit periculum ad promissorem pertinere quasi mora purgata.
1Legata uel fideicommissa si in stipulationem fuerint deducta et hoc actum, ut nouetur, fiet nouatio, si quidem pure uel in diem fuerint relicta, statim, si uero sub condicione, non statim, sed ubi condicio extiterit. nam et alias qui in diem stipulatur, statim nouat, si hoc actum est, cum certum sit diem quandoque uenturum: at qui sub condicione stipulatur, non statim nouat, nisi condicio extiterit.
2Si quis ita stipulatus a Seio sit: ‘quod a Titio stipulatus fuero, dare spondes?’, an, si postea a Titio stipulatus sim, fiat nouatio solusque teneatur Seius? et ait Celsus nouationem fieri, si modo id actum sit, ut nouetur, id est ut Seius debeat quod Titius promisit: nam eodem tempore et impleri prioris stipulationis condicionem et nouari ait, eoque iure utimur.
3Idem Celsus ait iudicatum solui stipulatione actionem iudicati non nouari, merito, quia hoc solum agitur ea stipulatione, ut fideiussoribus cautum sit, non ut ab obligatione iudicati discedatur.
4Si decem, quae mihi Titius debet, aut decem, quae Seius debet, a tertio stipulatus fuero, putat Marcellus neutrum liberari, sed tertium eligere posse, pro quo decem soluere uelit.
5Si ab alio promissam sibi dotem maritus ab uxore dotis nomine stipulatus sit, non duplari dotem, sed fieri nouationem placet, si hoc actum est: quid enim interest, ipsa an alius quilibet promittat? quod enim ego debeo si alius promittat, liberare me potest, si nouationis causa hoc fiat: si autem non nouandi animo hoc interuenit, uterque quidem tenetur, sed altero soluente alter liberatur. non tamen si quis stipuletur quod mihi debetur, aufert mihi actionem, nisi ex uoluntate mea stipuletur: liberat autem me is qui quod debeo promittit, etiamsi nolim.
9 · Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum
pr.Si pupillus sine tutoris auctoritate rem saluam fore stipulatus pubes factus ratam stipulationem habuerit nouandi causa, tollitur tutelae actio. si non habuerit ratum, licet tutelae egisset, habet tamen adhuc ex stipulatu actionem: sed iudex tutelae non aliter condemnare debet, quam si ex stipulatione liberatio fieret.
1Qui sub condicione stipulatur, quae omnimodo exstatura est, pure uidetur stipulari.
2Qui actum stipulatur, deinde iter, nihil agit: item usum fructum stipulatus si usum stipuletur, nihil agit. sed qui iter stipulatus actum postea stipuletur, aliud magis stipulatur: aliud est enim iter, aliud actus.
10 · Paulus libro undecimo ad Sabinum
pr.Cui recte soluitur, is etiam nouare potest, excepto eo, si mihi aut Titio stipulatus sim: nam Titius nouare non potest, licet recte ei soluitur.
11 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum
pr.Delegare est uice sua alium reum dare creditori uel cui iusserit.
1Fit autem delegatio uel per stipulationem uel per litis contestationem.
12 · Paulus libro trigensimo primo ad edictum
pr.Si quis delegauerit debitorem, qui doli mali exceptione tueri se posse sciebat, similis uidebitur ei qui donat, quoniam remittere exceptionem uidetur. sed si per ignorantiam promiserit creditori, nulla quidem exceptione aduersus creditorem uti poterit, quia ille suum recepit: sed is qui delegauit tenetur condictione uel incerti, si non pecunia soluta esset, uel certi, si soluta esset, et ideo, cum ipse praestiterit pecuniam, aget mandati iudicio.
13 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum
pr.Si non debitorem quasi debitorem delegauero creditori meo, exceptio locum non habebit, sed condictio aduersus eum qui delegauit competit.
14 · Ulpianus libro septimo disputationum
pr.Quotiens quod pure debetur, nouandi causa sub condicione promittitur, non statim fit nouatio, sed tunc demum, cum condicio extiterit. et ideo si forte Stichus fuerit in obligatione et pendente condicione decesserit, nec nouatio continget, quia non subest res eo tempore, quo condicio impletur. unde Marcellus et si post moram Stichus in condicionalem obligationem deductus sit, purgari moram nec in sequentem deduci obligationem putat.
1Sed si quod sub condicione debetur, pure quis nouandi causa stipuletur, nec nunc quidem statim nouat, licet pura stipulatio aliquid egisse uideatur, sed tunc nouabit, cum exstiterit condicio: etenim existens condicio primam stipulationem committit commissamque in secundam transfert. et ideo si forte persona promissoris pendente condicione fuerit deportata, Marcellus scribit ne quidem existente condicione ullam contingere nouationem, quoniam nunc, cum extitit condicio, non est persona quae obligetur.
15 · Iulianus libro tertio decimo digestorum
pr.Si creditor poenam stipulatus fuerat, si ad diem pecunia soluta non esset, nouatione facta non committitur stipulatio.
16 · Florentinus libro octauo institutionum
pr.Seruus nec peculiarem quidem obligationem citra uoluntatem domini nouare potest, sed adicit potius obligationem quam pristinam nouat.
17 · Ulpianus libro octauo ad edictum
pr.Delegare scriptura uel nutu, ubi fari non potest, debitorem suum quis potest.
18 · Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum
pr.Nouatione legitime facta liberantur hypothecae et pignus, usurae non currunt.
19 · Paulus libro sexagensimo nono ad edictum
pr.Doli exceptio, quae poterat deleganti opponi, cessat in persona creditoris, cui quis delegatus est. idemque est et in ceteris similibus exceptionibus, immo et in ea, quae ex senatus consulto filio familias datur: nam aduersus creditorem, cui delegatus est ab eo, qui mutuam pecuniam contra senatus consultum dederat, non utetur exceptione, quia nihil in ea promissione contra senatus consultum fit: tanto magis, quod hic nec solutum repetere potest. diuersum est in muliere, quae contra senatus consultum promisit: nam et in secunda promissione intercessio est. idemque est in minore, qui circumscriptus delegatur, quia, si etiamnunc minor est, rursum circumuenitur: diuersum, si iam excessit aetatem uiginti quinque annorum, quamuis adhuc possit restitui aduersus priorem creditorem. ideo autem denegantur exceptiones aduersus secundum creditorem, quia in priuatis contractibus et pactionibus non facile scire petitor potest, quid inter eum qui delegatus est et debitorem actum est aut, etiamsi sciat, dissimulare debet, ne curiosus uideatur: et ideo merito denegandum est aduersus eum exceptionem ex persona debitoris.
20 · Paulus libro septuagensimo secundo ad edictum
pr.Nouare possumus aut ipsi, si sui iuris sumus, aut per alios, qui uoluntate nostra stipulantur.
1Pupillus sine tutoris auctoritate non potest nouare: tutor potest, si hoc pupillo expediat: item procurator omnium bonorum.
21 · Pomponius libro primo ex Plautio
pr.Si debitorem meum iussero tibi soluere, non statim tu etiam stipulando id nouare possis, quamuis debitor soluendo tibi liberaretur.
22 · Paulus libro quarto decimo ad Plautium
pr.Si quis absente me a debitore meo stipulatus est nouandi animo, ego postea ratum habuero, nouo obligationem.
23 · Pomponius libro tertio ex Plautio
pr.Filius patris actionem ignorante eo nouare non potest.
24 · Pomponius libro quinto ex Plautio
pr.Nouatio non potest contingere ea stipulatione, quae non committitur. nec huic contrarium est, quod, si stipulatus a Titio fuero nouandi animo sub condicione, quod mihi Sempronius debet, et pendente condicione Titius decesserit, quamuis ante aditam hereditatem condicio exstiterit, nouatio fieret: hic enim morte promissoris non extinguitur stipulatio, sed transit ad heredem cuius personam interim hereditas sustinet.
25 · Celsus libro primo digestorum
pr.Non ideo nouare ueterem obligationem quisquam recte potest, quod interdum recte ei soluitur: nam et his, qui in nostra potestate sunt, quod ab his creditum est recte interdum soluitur, cum nemo eorum per se nouare priorem obligationem iure possit.
26 · Celsus libro tertio digestorum
pr.Si is, cui decem Titius, quindecim Seius debebat, ab Attio stipulatus est quod ille aut quod ille debeat, dari sibi, nouatum utrumque non est, sed in potestate Attii est, pro quo uelit soluere et eum liberare. fingamus autem ita actum, ut alterutrum daret: nam alioquin utrumque stipulatus uidetur et utrumque nouatum, si nouandi animo hoc fiat.
27 · Papinianus libro tertio responsorum
pr.Emptor cum delegante uenditore pecuniam ita promittit: ‘quidquid ex uendito dare facere oportet’, nouatione secuta usuras neutri post insecuti temporis debet.
28 · Papinianus libro secundo definitionum
pr.Fundum Cornelianum stipulatus quanti fundus est postea stipulor: si non nouandi animo secunda stipulatio facta est, cessat nouatio: secunda uero stipulatio tenet, ex qua non fundus, sed pecunia debetur. itaque si reus promittendi fundum soluat, secunda stipulatio iure non tollitur, nec si litem actor ex prima contestetur. denique meliore uel deteriore facto sine culpa debitoris postea fundo praesens aestimatio fundo petito recte consideretur, in altera uero ea aestimatio uenit, quae secundae stipulationis tempore fuit.
29 · Paulus libro uicesimo quarto quaestionum
pr.Aliam causam esse nouationis uoluntariae, aliam iudicii accepti multa exempla ostendunt. perit priuilegium dotis et tutelae, si post diuortium dos in stipulationem deducatur uel post pubertatem tutelae actio nouetur, si id specialiter actum est: quod nemo dixit lite contestata: neque enim deteriorem causam nostram facimus actionem exercentes, sed meliorem, ut solet dici in his actionibus, quae tempore uel morte finiri possunt.
30 · Paulus libro quinto responsorum
pr.Paulus respondit, si creditor a Sempronio nouandi animo stipulatus esset ita, ut a prima obligatione in uniuersum discederetur, rursum easdem res a posteriore debitore sine consensu prioris obligari non posse.
31 · Uenuleius libro tertio stipulationum
pr.Si rem aliquam dari stipulatus sum, deinde eandem sub condicione nouandi animo ab eodem stipuler, manere oportet rem in rebus humanis, ut nouationi locus sit, nisi si per promissorem steterit, quo minus daret. ideoque si hominem mihi dare te oporteat et in mora fueris, quo minus dares, etiam defuncto eo teneris: et si, priusquam decederet, cum iam mora facta sit, eundem a te sub condicione stipulatus fuero et seruus postea decesserit, deinde condicio exstiterit, cum iam ex stipulatu obligatus es mihi, nouatio quoque fiet.
1Si duo rei stipulandi sint, an alter ius nouandi habeat, quaeritur et quid iuris unusquisque sibi adquisierit. fere autem conuenit et uni recte solui et unum iudicium petentem totam rem in litem deducere, item unius acceptilatione peremi utrisque obligationem: ex quibus colligitur unumquemque perinde sibi adquisisse, ac si solus stipulatus esset, excepto eo quod etiam facto eius, cum quo commune ius stipulantis est, amittere debitorem potest. secundum quae si unus ab aliquo stipuletur, nouatione quoque liberare eum ab altero poterit, cum id specialiter agit, eo magis cum eam stipulationem similem esse solutioni existimemus. alioquin quid dicemus, si unus delegauerit creditori suo communem debitorem isque ab eo stipulatus fuerit? aut mulier fundum iusserit doti promittere uiro, uel nuptura ipsi doti eum promiserit? nam debitor ab utroque liberabitur.
32 · Paulus libro primo ad Neratium
pr.Te hominem et Seium decem mihi dare oportet: stipulor ab altero nouandi causa ita: ‘quod te aut Seium dare oportet’: utrumque nouatur. Paulus: merito, quia utrumque in posteriorem deducitur stipulationem.
33 · Tryphoninus libro septimo disputationum
pr.Si Titius donare mihi uolens delegatus a me creditori meo stipulanti spopondit, non habebit aduersus eum illam exceptionem, ut quatenus facere potest condemnetur: nam aduersus me tali defensione merito utebatur, quia donatum ab eo petebam, creditor autem debitum persequitur.
34 · Gaius libro tertio de uerborum obligationibus
pr.Dubitari non debet, quin filius seruusue, cui administratio peculii permissa est, nouandi quoque peculiaria debita ius habeat, utique si ipsi stipulentur, maxime si etiam meliorem suam condicionem eo modo faciunt. nam si alium iubeant stipulari, interest, utrum donandi animo alium iubeant stipulari an ut ipsi filio seruoue negotium gerat: quo nomine etiam mandati actio peculio adquiritur.
1Adgnatum furiosi aut prodigi curatorem nouandi ius habere minime dubitandum est, si hoc furioso uel prodigo expediat.
2In summa admonendi sumus nihil uetare una stipulatione plures obligationes nouari, ueluti si ita stipulemur: ‘quod Titium et Seium mihi dare oportet, id dari spondes?’ licet enim ex diuersis causis singuli fuerant obligati, utrique tamen nouationis iure liberantur, cum utriusque obligatio in huius personam, a quo nunc stipulemur, confluat.