D. 46.1DE FIDEIUSSORIBUS ET MANDATORIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro trigensimo nono ad Sabinum
pr.Omni obligationi fideiussor accedere potest.
2 · Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum
pr.Et commodati et depositi fideiussor accipi potest et tenetur, etiamsi apud seruum uel pupillum depositum commodatumue fuerit, sed ita demum, si aut dolo malo aut culpa hi fecerunt, pro quibus fideiussum est.
3 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum
pr.Qui satisdare promisit, ita demum implesse stipulationem satisdationis uidetur, si eum dederit accessionis loco, qui obligari potest et conueniri: ceterum si dederit seruum aut filium familias, ex quibus causis de peculio actio non datur, uel mulierem, quae auxilio senatus consulti utitur, dicendum est non esse impletam satisdationis stipulationem. plane si non idoneum fideiussorem dederit, magis est, ut satisfactum sit, quia qui admisit eum fideiubentem, idoneum esse comprobauit.
4 · Ulpianus libro quadragensimo quinto ad Sabinum
pr.Potest accipi fideiussor eius actionis, quam habiturus sum aduersus eum, pro quo fideiussi, uel mandati uel negotiorum gestorum.
1Fideiussor et ipse obligatur et heredem obligatum relinquit, cum rei locum optineat.
5 · Ulpianus libro quadragensimo sexto ad Sabinum
pr.Generaliter Iulianus ait eum, qui heres exstitit ei, pro quo interuenerat, liberari ex causa accessionis et solummodo quasi heredem rei teneri. denique scripsit, si fideiussor heres extiterit ei, pro quo fideiussit, quasi reum esse obligatum, ex causa fideiussionis liberari: reum uero reo succedentem ex duabus causis esse obligatum. nec enim potest repperiri, quae obligatio quam peremat: at in fideiussore et reo repperitur, quia rei obligatio plenior est. nam ubi aliqua differentia est obligationum, potest constitui alteram per alteram peremi: cum uero duae eiusdem sint potestatis, non potest repperiri, cur altera potius quam altera consumeretur. refert autem haec ad speciem, in qua uult ostendere non esse nouum, ut duae obligationes in unius persona concurrant. est autem species talis. si reus promittendi reo promittendi heres exstiterit, duas obligationes sustinet: item si reus stipulandi exstiterit heres rei stipulandi, duas species obligationis sustinebit. plane si ex altera earum egerit, utramque consumet, uidelicet quia natura obligationum duarum, quas haberet, ea esset, ut, cum altera earum in iudicium deduceretur, altera consumeretur.
6 · Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum
pr.Stipulatus sum a reo nec accepi fideiussorem: postea uolo adicere fideiussorem: si adiecero, fideiussor obligatur.
1Et parui refert, utrum pure fideiussorem obligem an ex die an sub condicione.
2Adhiberi autem fideiussor tam futurae quam praecedenti obligationi potest, dummodo sit aliqua uel naturalis futura obligatio.
7 · Iulianus libro quinquagensimo tertio digestorum
pr.Quod enim solutum repeti non potest, conueniens est huius naturalis obligationis fideiussorem accipi posse.
8 · Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum
pr.Graece fideiussor et ita accipitur: τῇ ἐμῇ πίστει κελεύω λέγω θέλω siue βούλομαι: sed et si φημί dixerit, pro eo erit atque si dixerit λέγω.
1Praeterea sciendum est fideiussorem adhiberi omni obligationi posse, siue re siue uerbis siue consensu.
2Pro eo etiam, qui iure honorario obligatus est, posse fideiussorem accipi sciendum est.
3Et post litem contestatam fideiussor accipi potest, quia et ciuilis et naturalis subest obligatio: et hoc et Iulianus admittit eoque iure utimur. an ergo condemnato reo exceptione uti possit, quaeritur: nam ipso iure non liberatur. et si quidem iudicati actionis acceptus non est, sed tantum litis exercitationis, rectissime dicetur uti eum exceptione posse: si uero acceptus fuerit etiam totius causae, cessabit exceptio.
4A tutore, qui testamento datus est, si fuerit fideiussor datus, tenetur.
5Sed et si ex delicto oriatur actio, magis putamus teneri fideiussorem.
6Et generaliter omnium obligationum fideiussorem accipi posse nemini dubium est.
7Illud commune est in uniuersis, qui pro aliis obligantur, quod, si fuerint in duriorem causam adhibiti, placuit eos omnino non obligari: in leuiorem plane causam accipi possunt, propter quod in minorem summam recte fideiussor accipietur. item accepto reo pure ipse ex die uel sub condicione accipi potest: enimuero si reus sub condicione sit acceptus, fideiussor pure, non obligabitur.
8Si qui Stichum stipulatus fuerit, fideiussorem ita acceperit: ‘Stichum aut decem fide tua iubes?’, non obligari fideiussorem Iulianus ait, quia durior eius fit condicio, utpote cum futurum sit, ut mortuo Sticho teneatur. Marcellus autem notat non ideo tantum non obligari, quia in duriorem condicionem acceptus est, sed quia et in aliam potius obligationem acceptus est: denique pro eo, qui decem promiserit, non poterit fideiussor ita accipi, ut decem aut Stichum promittat, quamuis eo casu non fit eius durior condicio.
9Idem Iulianus ait: si is, qui hominem aut decem dari stipulatus fuerat, fideiussorem ita acceperit: ‘hominem aut decem, utrum ego uelim?’, non obligauit eum, quia durior eius condicio facta est.
10Contra autem si is, qui hominem aut decem, utrum ipse stipulator uolet, stipulatus est, recte fideiussorem ita accipiet: ‘decem aut hominem, utrum tu uoles?’ fit enim, inquit, hoc modo fideiussoris condicio melior.
11Sed et si reum sic interrogauero ‘Stichum et Pamphilum?’, fideiussorem ‘Stichum aut Pamphilum?’, recte interrogem, quia leuior fideiussoris condicio est.
12Pro fideiussore fideiussorem accipi nequaquam dubium est.
9 · Pomponius libro uicensimo sexto ad Sabinum
pr.Fideiussores et in partem pecuniae et in partem rei recte accipi possunt.
10 · Ulpianus libro septimo disputationum
pr.Si dubitet creditor, an fideiussores soluendo sint, et unus ab eo electus paratus sit offerre cautionem, ut suo periculo confideiussores conueniantur, in parte dico audiendum eum esse, ita tamen, et si satisdationes offerat et omnes confideiussores, qui idonei esse dicuntur, praesto sint: nec enim semper facilis est nominis emptio, cum numeratio totius debiti non sit in expedito.
1Ita demum inter fideiussores diuiditur actio, si non infitientur: nam infitiantibus auxilium diuisionis non est indulgendum.
2Filius familias pro patre poterit fideiubere nec erit sine effectu haec fideiussio, primo quidem, quod sui iuris effectus poterit teneri in id quod facere potest, dein quod et, dum in potestate manet, condemnari potest. sed an pater ex hac causa quod iussu teneatur, uideamus: et puto ad omnes contractus quod iussu etiam referri. sed si ignorante patre pro eo fideiusserit, cessat ista actio: tamen quasi in rem patris uersum sit, potest agi cum patre. plane si emancipatus soluerit, utilis ei actio debebit competere: in potestate etiam manenti eadem actio competit, si de peculio castrensi pro patre soluerit.
11 · Iulianus libro duodecimo digestorum
pr.Qui contra senatus consultum filio familias crediderit, mortuo eo fideiussorem a patre accipere non potest, quia neque ciuilem neque honorariam aduersus patrem actionem habet nec est ulla hereditas, cuius nomine fideiussores obligari possent.
12 · Iulianus libro quadragensimo tertio digestorum
pr.Plane eius actionis nomine, quae de peculio aduersus eum competit, fideiussor recte accipitur.
13 · Iulianus libro quarto decimo digestorum
pr.Si mandatu meo Titio decem credideris et mecum mandati egeris, non liberabitur Titius: sed ego tibi non aliter condemnari debebo, quam si actiones, quas aduersus Titium habes, mihi praestiteris. item si cum Titio egeris, ego non liberabor, sed in id dumtaxat tibi obligatus ero, quod a Titio seruare non potueris.
14 · Iulianus libro quadragensimo septimo digestorum
pr.Cum reus promittendi fideiussori suo heres exstitit, obligatio fideiussoria peremitur. quid ergo est? tamquam a reo debitum petatur et, si exceptione fideiussori competente usus fuerit, in factum replicatio dari debebit aut doli mali proderit.
15 · Iulianus libro quinquagensimo primo digestorum
pr.Si stipulatus esses a me sine causa et fideiussorem dedissem et nollem eum exceptione uti, sed potius soluere, ut mecum mandati iudicio ageret, fideiussori etiam inuito me exceptio dari debet: interest enim eius pecuniam retinere potius quam solutam stipulatori a reo repetere.
1Si ex duobus, qui apud te fideiusserant in uiginti, alter, ne ab eo peteres, quinque tibi dederit uel promiserit, nec alter liberabitur et, si ab altero quindecim petere institueris, nulla exceptione summoueris: reliqua autem quinque si a priore fideiussore petere institueris, doli mali exceptione submoueris.
16 · Iulianus libro quinquagensimo tertio digestorum
pr.Fideiussor obligari non potest ei, apud quem reus promittendi obligatus non est. quare si seruus communis Titii et Sempronii nominatim Titio dari stipulatus fuerit et fideiussorem ita interrogauerit: ‘Titio aut Sempronio id dare spondes?’, Titius quidem petere a fideiussore poterit, Sempronii uero persona in hoc solum interposita uidebitur, ut solui ei ante litem contestatam et ignorante uel inuito Titio possit.
1Qui certo loco dari promisit, aliquatenus duriori condicioni obligatur, quam si pure interrogatus fuisset: nullo enim loco alio, quam in quem promisit, soluere inuito stipulatore potest. quare si reum pure interrogauero et fideiussorem cum adiectione loci accepero, non obligabitur fideiussor.
2Sed et si reus, Romae constitutus, Capuae dari promiserit, fideiussor Ephesi, perinde non obligabitur fideiussor, ac si reus sub condicione promisisset, fideiussor autem in diem certam uel pure promisisset.
3Fideiussor accipi potest, quotiens est aliqua obligatio ciuilis uel naturalis, cui applicetur.
4Naturales obligationes non eo solo aestimantur, si actio aliqua eorum nomine competit, uerum etiam cum soluta pecunia repeti non potest: nam licet minus proprie debere dicantur naturales debitores, per abusionem intellegi possunt debitores et, qui ab his pecuniam recipiunt, debitum sibi recepisse.
5Stipulatione in diem concepta fideiussor si sub condicione acceptus fuerit, ius eius in pendenti erit, ut, si ante diem condicio impleta fuerit, non obligetur, si concurreret dies et condicio uel etiam diem condicio secuta fuerit, obligetur.
6Cum fideiussor hoc modo acceptus esset: ‘si reus quadraginta, quae ei credidi, non soluerit, fide tua esse iubes?’, uerisimile est id actum, ut, cum appellatus reus non soluisset, fideiussor teneretur. sed et si reus, antequam appellaretur, decessisset, fideiussor obligatus erit, quia hoc quoque casu uerum est reum non soluisse.
17 · Iulianus libro octagensimo nono digestorum
pr.Fideiussoribus succurri solet, ut stipulator compellatur ei, qui solidum soluere paratus est, uendere ceterorum nomina.
18 · Iulianus libro nonagensimo digestorum
pr.Qui debitorem suum delegat, pecuniam dare intellegitur, quanta ei debetur: et ideo si fideiussor debitorem suum delegauerit, quamuis eum, qui soluendo non erat, confestim mandati agere potest.
19 · Iulianus libro quarto ex Minicio
pr.Seruus inscio domino pro quodam fideiusserat et eo nomine pecuniam soluerat: quaerebatur, dominus possetne ab eo, cui soluta esset, repetere. respondit: interest, quo nomine fideiusserit: nam si ex causa peculiari fideiussit, tunc id, quod ex peculio soluerit, repetere dominus non poterit, quod ex dominica causa soluerit, uindicabitur: si uero extra causam peculii fideiusserit, quod ex pecunia dominica soluerit, aeque uindicabitur, quod ex peculio, condici poterit.
20 · Iauolenus libro tertio decimo epistularum
pr.Sed et si serui dominus pecuniam soluerit, repetere eam non ab eo pro quo fideiussit, sed ab eo cui numerauit poterit, cum seruus fideiussionis nomine obligari non possit. sequitur ergo, ut ab eo, pro quo fideiusserat, repeti non possit, cum ipse aere alieno obligatus sit nec solutione liberari eius pecuniae nomine potuerit, cuius obligatio ad seruum non pertinuit.
21 · Africanus libro septimo quaestionum
pr.Heres a debitore hereditario fideiussorem accepit, deinde hereditatem ex Trebelliano restituit: fideiussoris obligationem in suo statu manere ait idemque in hac causa seruandum, quod seruaretur, cum heres, contra quem emancipatus filius bonorum possessionem accepit, fideiussorem accepit. ideoque in utraque specie transeunt actiones.
1Non est nouum, ut fideiussor duabus obligationibus eiusdem pecuniae nomine teneatur: nam si in diem acceptus mox pure accipiatur, ex utraque obligatur, et si fideiussor confideiussori heres exstiterit, idem erit.
2Seruo tuo pecuniam credidi: eum tu manumisisti: deinde eundem fideiussorem accepi. si quidem in eam obligationem fideiubeat, quae aduersus te intra annum sit, obligari eum ait: sin uero in naturalem suam, potius ut nihil agatur: non enim intellegi posse, ut quis pro se fideiubendo obligetur. quod si hic seruus manumissus fideiussori suo heres existat, durare causam fideiussionis putauit et tamen nihilo minus naturalem obligationem mansuram, ut, si obligatio ciuilis pereat, solutum repetere non possit. nec his contrarium esse, quod, cum reus fideiussori heres existat, fideiussoria obligatio tollatur, quia tunc duplex obligatio ciuilis cum eodem esse non potest. retro quoque si fideiussor seruo manumisso heres exstiterit, eadem aduersus eum obligatio manet, quamuis et naturaliter teneatur nec pro se quis fideiubere possit.
3Quod si stipulator reum heredem instituerit, omnimodo fideiussoris obligationem peremit, siue ciuilis siue tantum naturalis in reum fuisset, quoniam quidem nemo potest apud eundem pro ipso obligatus esse. quod si idem stipulator fideiussorem heredem scripserit, procul dubio solam fideiussoris obligationem peremit. argumentum rei, quod, si possessio rerum debitoris data sit creditori, aeque dicendum est fideiussorem manere obligatum.
4Cum et tu et Titius eiusdem pecuniae rei essetis, eum, qui pro te fideiussit, posse et pro Titio fideiubere respondit, quamuis eandem pecuniam eidem debiturus sit: nec tamen inanem eam creditori futuram: nonnullis enim casibus emolumentum habituram, ueluti si ei, pro quo ante fideiussisset, heres existat: tunc enim confusa prima obligatione posteriorem duraturam.
5Cum fideiussor reo stipulandi heres exstiterit, quaeritur, an, quasi ipse a se exegerit, habeat aduersus reum mandati actionem. respondit, cum reus obligatus maneat, non posse intellegi ipsum a se fideiussorem pecuniam exegisse: itaque ex stipulatu potius quam mandati agere debebit.
22 · Florentinus libro octauo institutionum
pr.Mortuo reo promittendi et ante aditam hereditatem fideiussor accipi potest, quia hereditas personae uice fungitur, sicuti municipium et decuria et societas.
23 · Marcianus libro quarto regularum
pr.Si ‘mihi aut Titio decem ?’ stipulatus fuerim, Titius fideiussorem accipere non potest, quia solutionis tantum causa adiectus est.
24 · Marcellus libro singulari responsorum
pr.Lucius Titius cum pro Seio fratre suo apud Septicium interuenire uellet, epistulam ita emisit: ‘si petierit a te frater meus, peto des ei nummos fide et periculo meo’: post quam epistulam Septicius Seio pecuniam numerauit: deinde Titius inter reliquos et Seium fratrem pro tertia parte reliquit heredem. quaero, an, quia aduersus Seium debitorem Septicii confusa sit actio pro tertia parte, qua Titio fratri suo heres exstitit, cum coheredibus eius agere in solidum possit. Marcellus respondit cum coherede Seii non pro maiore quam hereditaria parte mandati agi posse.
25 · Ulpianus libro undecimo ad edictum
pr.Marcellus scribit, si quis pro pupillo sine tutoris auctoritate obligato prodigoue uel furioso fideiusserit, magis esse, ut ei non subueniatur, quoniam his mandati actio non competit.
26 · Gaius libro octauo ad edictum prouinciale
pr.Inter fideiussores non ipso iure diuiditur obligatio ex epistula diui Hadriani: et ideo si quis eorum ante exactam a se partem sine herede decesserit uel ad inopiam peruenerit, pars eius ad ceterorum onus respicit.
27 · Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum
pr.Si plures sint fideiussores, unus pure, alius in diem uel sub condicione acceptus, succurri oportet ei, qui pure acceptus est, dum existere condicio potest, scilicet ut interim in uirilem conueniatur. sed si, cum condicio exstitit, non est soluendo qui sub condicione acceptus est, restituendam actionem in pure acceptum Pomponius scribit.
1Praeterea si fideiussor exstiterit fideiussori siue plures, aeque hic quoque pertinebit ad eandem causam: in quorum persona aeque locum habebunt ea, quae sunt a diuo Hadriano constituta.
2Praeterea si quaeratur, an soluendo sit principalis fideiussor, etiam uires sequentis fideiussoris ei adgregandae sunt.
3Sicut ipsi fideiussori, ita heredibus quoque eorum succurrendum Pomponius scribit.
4Si fideiussor fuerit principalis et fideiussor fideiussoris, non poterit desiderare fideiussor, ut inter se et eum fideiussorem, pro quo fideiussit, diuidatur obligatio: ille enim loco rei est nec potest reus desiderare, ut inter se et fideiussorem diuidatur obligatio. proinde si ex duobus alter fideiussorem dederit, aduersus eum quidem non diuiditur obligatio, pro quo interuenit: aduersus confideiussorem magis est ut diuidatur.
28 · Paulus libro uicensimo quinto ad edictum
pr.Si contendat fideiussor ceteros soluendo esse, etiam exceptionem ei dandam ‘si non et illi soluendo sint’.
29 · Paulus libro octauo decimo ad edictum
pr.Si sub impossibili condicione stipulatus sim, fideiussor adhiberi non potest.
30 · Gaius libro quinto ad edictum prouinciale
pr.Fideiubere pro alio potest quisque, etiamsi promissor ignoret.
31 · Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum
pr.Si fideiussor uel quis alius pro reo ante diem creditori soluerit, exspectare debebit diem, quo eum soluere oportuit.
32 · Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum
pr.Ex persona rei et quidem inuito reo exceptio (et cetera rei commoda) fideiussori ceterisque accessionibus competere potest.
33 · Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum
pr.Si eum hominem, quem a Titio petieram, pro quo satis de lite acceperam, Titius liberum heredemque reliquerit: si quidem re uera ipsius fuit, dicendum est iudicium in eum transferri et, si non patiatur id fieri, committi stipulationem: si autem meus petitoris fuit neque iussu meo hereditatem adierit, fideiussores tenebuntur ob rem non defensam: si autem adierit me iubente, stipulatio euanescit. plane si meus fuerit et idcirco differam aditionem, ut, cum uicero, tunc eum iubeam adire et interim ob rem non defensam agere uelim, non committitur stipulatio, quia uir bonus non arbitraretur.
34 · Paulus libro septuagensimo secundo ad edictum
pr.Hi, qui accessionis loco promittunt, in leuiorem causam accipi possunt, in deteriorem non possunt. ideo, si a reo mihi stipulatus sim, a fideiussore mihi aut Titio, meliorem causam esse fideiussoris Iulianus putat, quia potest uel Titio soluere. quod si a reo mihi aut Titio stipulatus, a fideiussore mihi tantum interrogem, in deteriorem causam acceptum fideiussorem Iulianus ait. quid ergo, si a reo Stichum aut Pamphilum, a fideiussore Stichum interrogem? utrum in deteriorem causam acceptus est sublata electione? an in meliorem, quod et uerum est, quia mortuo eo liberari potest?
35 · Paulus libro secundo ad Plautium
pr.Cum fideiubeat aliquis pro seruo, in solidum tenetur, etiamsi nihil in peculio sit. plane si pro domino fideiubeat, cum quo de peculio est, dumtaxat de peculio tenebitur, quod tunc erit, cum res iudicatur.
36 · Paulus libro quarto decimo ad Plautium
pr.Cum is qui et reum et fideiussores habens ab uno ex fideiussoribus accepta pecunia praestat actiones, poterit quidem dici nullas iam esse, cum suum perceperit et perceptione omnes liberati sunt. sed non ita est: non enim in solutum accipit, sed quodammodo nomen debitoris uendidit, et ideo habet actiones, quia tenetur ad id ipsum, ut praestet actiones.
37 · Paulus libro septimo decimo ad Plautium
pr.Si quis, postquam tempore transacto liberatus est, fideiussorem dederit, fideiussor non tenetur, quoniam erroris fideiussio nulla est.
38 · Marcellus libro uicensimo digestorum
pr.Si Stichum aut Pamphilum stipulatus essem, utrum promissor uoluisset, non possum fideiussorem ita accipere Stichum aut Pamphilum, utrum fideiussor uellet, quia futurum esset in eius potestate alium uelle, quam reus uoluisset.
1A Titio, qui mihi ex testamento sub condicione decem debuit, fideiussorem accepi et ei heres extiti: deinde condicio legati exstitit: quaero, an fideiussor mihi teneatur. respondit, si ei, a quo tibi erat sub condicione legatum, cum ab eo fideiussorem accepisses, heres exstiteris, non poteris habere fideiussorem obligatum, quia nec reus est, pro quo debeat, sed nec res ulla, quae possit deberi.
39 · Modestinus libro secundo regularum
pr.Ut fideiussor aduersus confideiussorem suum agat, danda actio non est. ideoque si ex duobus fideiussoribus eiusdem quantitatis cum alter electus a creditore totum exsoluit nec ei cessae sint actiones, alter nec a creditore nec a confideiussore conuenietur.
40 · Modestinus libro tertio regularum
pr.Cum duo rei constituti sunt, siue ab utroque siue ab alterutro fideiussor datus fuerit, in solidum recte accipietur.
41 · Modestinus libro tertio decimo responsorum
pr.Respondit, si fideiussores in id accepti sunt, quod a curatore seruari non possit, et post impletam legitimam aetatem tam ab ipso curatore quam ab heredibus eius solidum seruari potuit et cessante eo, qui pupillus fuit, soluendo esse desierit: non temere utilem in fideiussores actionem competere.
1Idem respondit, si in solidum condemnatus est unus ex mandatoribus, cum iudicati conueniri coeperit, posse eum desiderare, ut aduersus eos, qui idem mandauerunt, actiones sibi mandentur.
42 · Iauolenus libro decimo epistularum
pr.Si ita fideiussorem accepero: ‘quod ego decem credidi, de ea pecunia mille modios tritici fide tua esse iubes?’, non obligatur fideiussor, quia in aliam rem, quam quae credita est, fideiussor obligari non potest, quia non, ut aestimatio rerum quae mercis numero habentur in pecunia numerata fieri potest, ita pecunia quoque merce aestimanda est.
43 · Pomponius libro septimo ex uariis lectionibus
pr.Si a Titio stipulatus fideiussorem te acceperim, deinde eandem pecuniam ab alio stipulatus alium fideiussorem accipiam, confideiussores non erunt, quia diuersarum stipulationum fideiussores sunt.
44 · Iauolenus libro undecimo epistularum
pr.Stipulatus es opus arbitratu tuo ante certam diem fieri, quod si effectum non esset, quanti ut efficiatur opus locasses, tanti fideiussores cepisti: et quia opus effectum non erat, alii locasti et, cum posterior conductor satis non daret, ipse opus fecisti: quaero, an fideiussor teneatur. respondit: secundum ea uerba stipulationis, quae a te proposita sunt, fideiussores non tenentur. non enim id fecisti, quod in stipulatione conuenerat, id est opus alii non locasti, tametsi postea locasti: ea enim locatio, quam secutus es, perinde est, ac si interposita non esset et si statim tu opus facere coepisses.
45 · Scaeuola libro sexto digestorum
pr.Fideiussor pro uenditore fundorum duorum altero euicto conuentus ab emptore condemnatus est certam quantitatem: quaesitum est, an cum herede uenditoris ante diem, quo iudicatum facere compelleretur, agere possit. respondit agere quidem posse, sed ex iusta causa ad officium iudicis pertinere quo fideiussor aut defendatur aut liberaretur.
46 · Iauolenus libro decimo ex posterioribus Labeonis
pr.Cum lex uenditionibus occurrere uoluerit, fideiussor quoque liberatur, eo magis quod per eiusmodi actionem ad reum peruenitur.
47 · Papinianus libro nono quaestionum
pr.Si debitori deportatio irrogata est, non posse pro eo fideiussorem accipi scribit Iulianus, quasi tota obligatio contra eum extincta sit.
1Si filius in causa peculiari ita fideiussorem acceperit: ‘quantam pecuniam credidero, fide tua esse iubes?’ et emancipatus credat, patri quidem, si non est reus obligatus, non tenebitur, filio uero humanitatis intuitu obnoxius esse debet.
48 · Papinianus libro decimo quaestionum
pr.Si Titius et Seia pro Maeuio fideiusserint, subducta muliere dabimus in solidum aduersus Titium actionem, cum scire potuerit aut ignorare non debuerit mulierem frustra intercedere.
1Huic similis et illa quaestio uideri potest, ob aetatem si restituatur in integrum unus fideiussor, an alter onus obligationis integrum excipere debeat. sed ita demum alteri totum irrogandum est, si postea minor intercessit, propter incertum aetatis ac restitutionis. quod si dolo creditoris inductus sit minor, ut fideiubeat, non magis creditori succurrendum erit aduersus confideiussorem, quam si facta nouatione circumuento minore desideraret in ueterem debitorem utilem actionem sibi dari.
49 · Papinianus libro uicensimo septimo quaestionum
pr.Si testamento liberatum debitorem heres omittat, fideiussorem autem eius conueniat, proderit exceptio doli fideiussori propter improbitatem heredis, quae prodesse reo debuerat, si conueniretur.
1Ex duobus fideiussoris heredibus si per errorem alter solidum exsoluat, quidam putant habere eum condictionem et ideo manere obligatum coheredem: cessante quoque condictione durare obligationem coheredis probant propterea, quod creditor, qui, dum se putat obligatum, partem ei, qui totum dedit, exsoluerit, nullam habebit condictionem. quod si duo fideiussores accepti fuerint uerbi gratia in uiginti et alter ex duobus heredibus alterius fideiussoris totum creditori exsoluerit, habebit quidem decem, quae ipso iure non debuit, condictionem: an autem et alia quinque milia repetere possit, si fideiussor alter soluendo est, uidendum est: ab initio enim heres fideiussoris siue heredes ut ipse fideiussor audiendi sunt, ut scilicet pro parte singuli fideiussores qui sunt conueniantur. seuerior et utilior est in utroque casu illa sententia solutionem non indebitae quantitatis non debere reuocari, quod etiam epistula diui Pii significatur in persona fideiussoris, qui totum exsoluerat.
2Quaesitum est, an fideiussor, qui ‘Capuae pecuniam se daturum’ Romae promisit, si reus promittendi Capuae esset, statim conueniri possit. dixi non magis fideiussorem confestim teneri, quam si ipse Capuae spopondisset, cum reus adhuc Capuam peruenire non potuisset: nec ad rem pertinere, quod hoc latere nemo dubitet nondum fideiussorem teneri, quia nec ipse reus promittendi teneretur. nam e contrario quoque si quis responderit, quoniam debitor Capuae sit, fideiussorem confestim teneri non habita ratione taciti proprii temporis, euenturum, ut eo casu fideiussor conueniatur, quo debitor ipse, si Romae fuisset, non conueniretur. itaque nobis placet fideiussoriam obligationem condicionem taciti temporis ex utriusque persona reciperare tam rei promittendi quam ipsius fideiussoris, quoniam aliud respondentibus contra iuris formam in duriorem condicionem acceptus intellegetur.
50 · Papinianus libro trigensimo septimo quaestionum
pr.Debitori creditor pro parte heres extitit accepto coherede fideiussore: quod ad ipsius quidem portionem attinet, obligatio ratione confusionis intercidit aut (quod est uerius) solutionis potestate: sed pro parte coheredis obligatio salua est non fideiussoria, sed hereditaria, quoniam maior tollit minorem.
51 · Papinianus libro tertio responsorum
pr.Inter eos fideiussores actio diuidenda est, qui solidum et partes uiriles fide sua esse iusserunt. diuersum erit uerbis ita conceptis: ‘solidum aut partem uirilem fide tua esse iubes?’ tunc enim ab initio non nisi uiriles partes singulos debere conueniet.
1Fideiussor, qui partem pecuniae suo nomine uel rei promittendi soluit, quo minus residui diuisione facta portionis iudicium accipiat, recusare non debet: eam enim quantitatem inter eos qui soluendo sunt diuidi conuenit, quam litis tempore singuli debent. sed humanius est, si et alter soluendo sit litis contestationis tempore, per exceptionem ei qui soluit succurri.
2Duo rei promittendi separatim fideiussores dederunt: inuitus creditor inter omnes fideiussores actiones diuidere non cogitur, sed inter eos dumtaxat, qui pro singulis interuenerunt. plane si uelit actionem suam inter omnes diuidere, non erit prohibendus, non magis quam si duos reos pro partibus conueniret.
3Creditor pignus distrahere non cogitur, si fideiussorem simpliciter acceptum omisso pignore uelit conuenire.
4Cum inter fideiussores actione diuisa quidam post litem contestatam soluendo esse desierunt, ea res ad onus eius qui soluendo est non pertinet, nec auxilio defendetur aetatis actor: non enim deceptus uidetur iure communi usus.
5Bonis damnati fideiussoris fisco uindicatis inter fideiussores actio postea si diuidi coeperit, ut heredis, ita fisci rationem haberi oportet.
52 · Papinianus libro undecimo responsorum
pr.Amissi ruina pignoris damnum tam fideiussoris quam rei promittendi periculum spectat, nec ad rem pertinebit, si fideiussor ita sit acceptus: ‘quanto minus ex pretio pignoris distracti seruari potuerit’: istis enim uerbis etiam totum contineri conuenit.
1Inter fideiussores actione diuisa condemnatus si desierit esse soluendo, fraus uel segnitia tutoribus, qui iudicatum persequi potuerunt, damnum dabit: quod si diuisam actionem inter eos, qui non erant soluendo, constabit, pupilli nomine restitutionis auxilium implorabitur.
2Fideiussores a colonis datos etiam ob pecuniam dotis praediorum teneri conuenit, cum ea quoque species locationis uinculum ad se trahat: nec mutat, confestim an interiecto tempore fidem suam adstrinxerunt.
3Plures eiusdem pecuniae credendae mandatores, si unus iudicio eligatur, absolutione quoque secuta non liberantur, sed omnes liberantur pecunia soluta.
53 · Papinianus libro quinto decimo responsorum
pr.Capitis postulati fideiussores ex contractu citra ullam praescriptionem a creditore, qui reum postulauit, recte conueniuntur.
54 · Paulus libro tertio quaestionum
pr.Si in pignore contrahendo deceptus sit creditor, qui fideiussorem pro mutuo accepit, agit contraria pigneraticia actione, in quam actionem ueniet quod interest creditoris. sed ea actio fideiussorem onerare non poterit: non enim pro pignore, sed pro pecunia mutua fidem suam obligat.
55 · Paulus libro undecimo quaestionum
pr.Si ita stipulatus a Seio fuero: ‘quantam pecuniam Titio quandoque credidero, dare spondes?’ et fideiussores accepero, deinde Titio saepius credidero: nempe Seius in omnes summas obligatus est et per hoc fideiussores quoque, et id, quod ex bonis eius seruari potest, omnibus aequo iure proficere debet.
56 · Paulus libro quinto decimo quaestionum
pr.Si quis pro eo, qui libertus non esset et operas praestaturum se iurasset, fideiussor erit, non tenebitur.
1Item si filius a patre uel seruus a domino stipuletur, nec fideiussor acceptus tenetur, quia non potest pro eodem et eidem esse obligatus. ex diuerso ergo patre a filio uel domino a seruo stipulato fideiussor acceptus tenetur.
2Si nummos alienos quasi tuos mutuos dederis sine stipulatione, nec fideiussorem teneri Pomponius ait. quid ergo, si consumptis nummis nascatur condictio? puto fideiussorem obligatum fore: in omnem enim causam acceptus uidetur, quae ex ea numeratione nasci potest.
3Pro furti actione fideiussor accipi potest: item pro eo qui in legem Aquiliam commisit. diuersa causa est popularium actionum.
57 · Scaeuola libro octauo decimo quaestionum
pr.Fideiussor, antequam reus debeat, conueniri non potest.
58 · Paulus libro uicensimo secundo quaestionum
pr.Si a colono stipulatus fideiussorem accepi, una stipulatio est plurium pensionum, et ideo in uniuersis pensionibus fideiussor tenetur.
1Cum facto suo reus principalis obligationem perpetuat, etiam fideiussoris durat obligatio, ueluti si moram fecit in Sticho soluendo et is decessit.
59 · Paulus libro quarto responsorum
pr.Paulus respondit fideiussorem, in quem pignora a confideiussoribus data translata sunt, non emptoris loco substitutum uideri, sed eius qui pignora accepit, et ideo rationem fructuum et usurarum haberi oportere.
60 · Scaeuola libro primo responsorum
pr.Ubicumque reus ita liberatur a creditore, ut natura debitum maneat, teneri fideiussorem respondit: cum uero genere nouationis transeat obligatio, fideiussorem aut iure aut exceptione liberandum.
61 · Paulus libro quinto decimo responsorum
pr.Si, ut proponitur, cum pecunia mutua daretur, ita conuenit, ut in Italia solueretur, intellegendum mandatorem quoque simili modo contraxisse.
62 · Scaeuola libro quinto responsorum
pr.Si fideiussor creditori denuntiauerit, ut debitorem ad soluendam pecuniam compelleret uel pignus distraheret, isque cessauerit, an possit eum fideiussor doli mali exceptione summouere? respondit non posse.
63 · Scaeuola libro sexto responsorum
pr.Inter creditricem et debitorem pactum intercesserat, ut, si centum, quae mutua dederit, ubi primum petita fuissent, non soluerentur, ornamenta pignori data intra certum tempus liceret ei uendere et si quo minoris uenissent, quodque sortis uel usurarum nomine deberetur, id creditrici redderetur, et fideiussor acceptus est: quaesitum est, an fideiussor in uniuersam summam obligari potuerit. respondit secundum ea quae proponerentur teneri fideiussorem in id, quod minus ex pignoribus uenditis redactum esset.
64 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum
pr.Fideiussor, qui minori uiginti quinque annis pecuniam optulit et in publico loco metu in integrum restitutionis consignatam deposuit, confestim experiri mandati poterit.
65 · Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum
pr.Sicut reus principalis non alias, quam si de sua persona promittat, obligatur, ita fideiussores non alias tenentur, quam si se quid daturos uel facturos promittant: nam reum principalem daturum uel facturum aliquid frustra promittunt, quia factum alienum inutiliter promittitur.
66 · Paulus libro primo ad Neratium
pr.Si seruus alienus pro Titio fideiussit et soluit, liberatur Titius, si dominus mandati contra eum agere instituit: nam qui mandati agit, ratam habere solutionem uidetur.
67 · Paulus libro tertio ad Neratium
pr.Exceptione, quae tibi prodesse debebat, usus iniuria iudicis damnatus es: nihil tibi praestabitur iure mandati, quia iniuriam, quae tibi facta est, penes te manere quam ad alium transferri aequius est, scilicet si culpa tua iniustae damnationis causam praebuisti.
68 · Paulus libro tertio decretorum
pr.Fideiussores magistratuum in poenam uel multam, quam non spopondissent, non debere conueniri decreuit.
1Pro Aurelio Romulo conductore uectigalis centum annua Petronius Thallus et alii fideiusserant: bona Romuli fiscus ut obligata sibi occupauerat et conueniebat fideiussores tam in sortem quam in usuras: qui deprecabantur. lecta subscriptione fideiussionis, quoniam in sola centum annua se obligauerant, non in omnem conductionem, decreuit fideiussores in usuras non teneri, sed quidquid ex bonis fuisset redactum, prius in usuras cedere, reliquum in sortem, et ita in id quod defuisset fideiussores conueniendos exemplo pignorum a creditore distractorum.
2Non possunt conueniri fideiussores liberato reo transactione.
69 · Tryphoninus libro nono disputationum
pr.Tutor datus eius filio, cui ex fideiussoria causa obligatus erat, a semet ipso exigere debet, et quamuis tempore liberatus erit, tamen tutelae iudicio eo nomine tenebitur, item heres eius, quia cum eo ob tutelam, non ex fideiussione agitur. et quamuis non quasi fideiussor, sed quasi tutor soluerit, etiamsi tempore liberatus est, mandati actionem eum habere aduersus reum promittendi dixi. haeret enim in utraque causa adhuc illius debiti persecutio, nam eius solutione liberauit reum promittendi obligatione, in quam pro eo fideiusserat, et non titulus actionis, sed debiti causa respicienda est. licet enim is tutor, qui fideiussor apud pupillum pro reo est obligatus, soluit se auctore pupillo, quia reo promittendi liberato et ipse tutor idemque fideiussor liberabitur, quod sua auctoritate efficere non potest, tamen et si non pro se soluendi animo, sed pro Titio fecit, ut maxime eum liberet, habebit cum eo mandati actionem.
70 · Gaius libro primo de uerborum obligationibus
pr.Si a reo sub condicione fuero stipulatus, potero fideiussorem et in hanc et in aliam condicionem obligare, si modo eas coniungam: nisi enim utraque exstiterit, non tenebitur, cum reus ex una condicione teneatur. quod si eas disiungam, durior fit condicio fideiussoris nec ob id obligatur: quippe siue communis utriusque condicio extiterit siue alterutra, uideatur adprehendi, cum reus non aliter teneatur, quam si communis exstiterit: aut igitur nullo modo tenebitur fideiussor, aut, quod magis est, tenebitur, si prius extiterit communis.
1Sub diuersis quoque condicionibus si fuerint interrogati, interest, utra eorum prior extiterit. si reo iniuncta, tenebitur etiam fideiussor, cum condicio eius exstiterit, tamquam si statim ab initio reus pure, fideiussor sub condicione acceptus esset. ex diuerso autem, si fideiussoris condicio prior extiterit, non tenetur, perinde ac si statim ab initio pure acceptus esset reo sub condicione obligato.
2Si reo in fundum obligato fideiussor in usum fructum accipiatur, quaesitum est, utrum obligetur fideiussor quasi in minus, an non obligetur quasi in aliud. nobis in eo uidetur dubitatio esse, usus fructus pars rei sit an proprium quiddam: sed cum usus fructus fundi ius est, inciuile est fideiussorem ex sua promissione non teneri.
3Adeo a seruo potest fideiussor accipi, ut ipse quoque dominus in id, quod sibi debetur, fideiussorem ab eo recte accipiat: quem fideiussorem etiam ab eo ipso seruo interrogari nihil impedit.
4Si a furioso stipulatus fueris, non posse te fideiussorem accipere certum est, quia non solum ipsa stipulatio nulla intercessisset, sed ne negotium quidem ullum gestum intellegitur. quod si pro furioso iure obligato fideiussorem accepero, tenetur fideiussor.
5Id quod uolgo dictum est maleficiorum fideiussorem accipi non posse non sic intellegi debet, ut in poenam furti is, cui furtum factum est, fideiussorem accipere non possit (nam poenas ob maleficia solui magna ratio suadet), sed ita potius, ut qui cum alio cum quo furtum admisit, in partem, quam ex furto sibi restitui desiderat, fideiussorem obligare non possit, et qui alieno hortatu ad furtum faciendum prouectus est, ne in furti poena ab eo qui hortatus est fideiussorem accipere possit. in quibus casibus illa ratio impedit fideiussorem obligari, quia scilicet in nullam rationem adhibetur fideiussor, cum flagitiosae rei societas coita nullam uim habet.
71 · Paulus libro quarto quaestionum
pr.Granius Antoninus pro Iulio Pollione et Iulio Rufo pecuniam mutuam accipientibus, ita ut duo rei eiusdem debiti fuerint, apud Aurelium palmam mandator exstitit: Iulii bona ad fiscum uenerunt: similiter et creditori fiscus successerat. mandator allegabat se liberatum iure confusionis, quia fiscus tam creditori quam debitori successerat. et quidem si unus debitor fuisset, non dubitabam sicut fideiussorem, ita et mandatorem liberatum esse: quamuis enim iudicio conuento principali debitore mandator non liberetur, tamen ubi successit creditor debitori, ueluti solutionis iure sublata obligatione etiam mandator liberatur, uel quia non potest pro eodem apud eundem quis mandator esse. sed cum duo rei promittendi sint et alteri heres extitit creditor, iusta dubitatio est, utrum alter quoque liberatus est, ac si soluta fuisset pecunia, an persona tantum exempta confusa obligatione. et puto aditione hereditatis confusione obligationis eximi personam: sed et accessiones ex eius persona liberari propter illam rationem, quia non possunt pro eodem apud eundem obligati esse, ut quemadmodum incipere alias non possunt, ita nec remaneant. igitur alterum reum eiusdem pecuniae non liberari et per hoc nec fideiussorem uel mandatorem eius. plane quia is mandati iudicio eligere potest uel creditorem, competituram ei exceptionem doli mali, si coeperit conueniri. cum altero autem reo uel in solidum, si non fuerit societas, uel in partem, si socii fuerunt, posse creditorem agere. quod si creditor fideiussori heres fuerit uel fideiussor creditori, puto conuenire confusione obligationis non liberari reum.
1Si ponamus unum ex reis promittendi pactum esse, ne a se peteretur, deinde mandatorem soluisse: mandati iudicio conuenire potuit etiam eum, cum quo pactum est: non enim pactum creditoris tollit alienam actionem.
2Placet mandatorem teneri etiam si faeneraturo creditori mandet pecuniam credere.
72 · Gaius libro tertio de uerborum obligationibus
pr.Si fideiussori sub condicione obligato ‘si nauis ex Asia uenerit’, quem sub hoc modo accepi, ut usque ad tempus uitae suae dumtaxat obligaretur, pendente condicione acceptum latum fuerit et is fideiussor adhuc pendente condicione mortuus fuerit: confestim a reo petere possum, quia existens condicio neque obligationem in personam iam mortui efficere neque acceptilationem confirmare possit.
73 · Paulus libro septuagensimo sexto ad edictum
pr.Cum procurator in rem agebat, cautionem dederat ratam rem dominum habiturum: postea uicto eo dominus reuersus iterum de eadem re agitabat, et cum reus haberet possessionem, et noluit eam restituere et ideo magno condemnatus est: in amplius fideiussores non tenentur: hoc enim non debet imputari fideiussoribus, quod ille propter suam poenam praestitit.