IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 45

D. 45.3DE STIPULATIONE SERUORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Iulianus libro quinquagensimo secundo digestorum

pr.Cum seruus stipuletur, nihil interest sibi an domino an uero sine alterutra eorum adiectione dari stipuletur.

1Si seruus tuus, qui mihi bona fide seruiebat, peculium habuerit, quod ad te pertineat, et ego ex eo pecuniam Titio credidero, nummi tui manebunt, stipulando autem mihi seruus eandem pecuniam nihil aget: uindicando ergo eam pecuniam tu consequi poteris.

2Si seruus communis meus et tuus ex peculio, quod ad te solum pertinebat, mutuam pecuniam dederit, obligationem tibi adquiret et, si eandem mihi nominatim stipulatus fuerit, debitorem a te non liberabit, sed uterque nostrum habebit actionem, ego ex stipulatu, tu quod pecunia tua numerata sit: debitor tamen me doli mali exceptione summouere poterit.

3Quod seruus meus meo seruo dari stipulatur, id perinde haberi debet, ac si mihi stipuletur: item quod tuo seruo stipulatur, perinde ac si tibi stipulatus esset, ut altera stipulatio obligationem pariat, altera nullius momenti sit.

4Communis seruus duorum seruorum personam sustinet. idcirco si proprius meus seruus communi meo et tuo seruo stipulatus fuerit, idem iuris erit in hac una conceptione uerborum, quod futurum esset, si separatim duae stipulationes conceptae fuissent, altera in personam mei serui, altera in personam tui serui: neque existimare debemus partem dimidiam tantum mihi adquiri, partem nullius esse momenti, quia persona serui communis eius condicionis est, ut in eo, quod alter ex dominis potest adquirere, alter non potest, perinde habeatur, ac si eius solius esset, cui adquirendi facultatem habeat.

5Si fructuarius seruus stipulatus esset fructuario aut proprietario, si quidem ex re fructuarii stipulatus esset, inutilis est stipulatio, quia utrique ex re fructuarii actionem adquirere potuisset: sed si aliud stipulatus fuisset, proprietarium petere posse, et, si promissor fructuario soluisset, liberatur.

6Cum seruus communis Titii et Maeuii stipulatur in hunc modum: ‘decem kalendis Titio dare spondes? si decem kalendis Titio non dederis, tunc Maeuio uiginti dare spondes?’ duae stipulationes esse uidentur, sed si kalendis decem data non fuerint, uterque dominus ex stipulatu agere poterit, sed in secunda obligatione Maeuio commissa Titius exceptione doli summouebitur.

2 · Ulpianus libro quarto ad Sabinum

pr.Seruus communis ipse sibi stipulari non potest, quamuis constaret eum se stipulari domino posse: non enim se domino adquirit, sed de se obligationem.

3 · Ulpianus libro quinto ad Sabinum

pr.Si seruus rei publicae uel municipii uel coloniae stipuletur, puto ualere stipulationem.

4 · Ulpianus libro uicensimo primo ad Sabinum

pr.Si seruus communis sibi et uni ex dominis stipuletur, perinde est, ac si omnibus dominis et uni ex his stipuletur, ueluti Titio et Maeuio, et Titio: et probabile est, ut Titio dodrans, Maeuio quadrans debeatur.

5 · Ulpianus libro quadragensimo octauo ad Sabinum

pr.Seruus communis sic omnium est non quasi singulorum totus, sed pro partibus utique indiuisis, ut intellectu magis partes habeant quam corpore: et ideo si quid stipulatur uel quaqua alia ratione adquirit, omnibus adquirit pro parte, qua dominium in eo habent. licet autem ei et nominatim alicui ex dominis stipulari uel traditam rem accipere, ut ei soli adquirat. sed si non nominatim domino stipuletur, sed iussu unius dominorum, hoc iure utimur, ut soli ei adquirat, cuius iussu stipulatus est.

6 · Pomponius libro uicensimo sexto ad Sabinum

pr.Ofilius recte dicebat et per traditionem accipiendo uel deponendo commodandoque posse soli ei adquiri, qui iussit: quae sententia et Cassii et Sabini dicitur.

7 · Ulpianus libro quadragesimo octauo ad Sabinum

pr.Proinde et si quattuor forte dominos habuerit et duorum iussu stipulatus sit, his solis adquiret qui iusserunt, magisque est, ut non aequaliter, sed pro portione dominica totum eis adquiratur. idem puto et si nominatim eis stipulatus esse proponatur: nam et si omnium iussu stipulatus sit uel omnibus nominatim, non dubitaremus omnibus pro dominicis eum portionibus, non pro uirilibus adquirere.

1Si seruus communis ab uno ex sociis stipulatus sit, si quidem nominatim alteri socio, ei soli debetur: sin autem sine ulla adiectione pure stipulatus sit, reliquas partes is seruus ceteris sociis praeter eam partem, ex qua promissor dominus esset, adquiret. sed si iussu unius socii stipulatus est, idem iuris est, quod esset, si eidem illi socio nominatim dari stipulatus esset. interdum etiamsi neque iussu neque nominatim alteri ex dominis stipularetur, ei tamen soli adquirere eum Iuliano placuit: ut puta si quid forte stipuletur, quod utrique adquiri non potest. ueluti seruitutem ad fundum Cornelianum stipulatus est, qui fundus Sempronii erat alterius ex dominis: ei soli adquirit.

8 · Gaius libro singulari de casibus

pr.Item si alter ex dominis uxorem ducturus sit et huic seruo dos promittatur.

9 · Ulpianus libro quadragesimo octauo ad Sabinum

pr.Item si seruus duorum Titii et Maeuii hominem, qui Titii erat, stipulatus fuerit, ei soli adquirit, cuius non fuit. sed si stipulatus sit Stichum sibi et ‘Maeuio et Titio dari spondes?’, totum eum Maeuio adquirit: quod enim alteri ex dominis adquirere non potest, id ad eum, qui ad obligationem admittitur, pertinet.

1Si, cum duos dominos seruus haberet, stipulatus fuerit illi aut illi dominis suis, quaesitum est, an consistat stipulatio. Cassius inutilem esse stipulationem scripsit et Iulianus Cassii sententiam probat eoque iure utimur.

10 · Iulianus libro quinquagensimo secundo digestorum

pr.Sed et si ita stipuletur: ‘Titio decem aut Maeuio fundum dare spondes?’, quia incertum est, utri eorum adquisierit actionem, idcirco inutilis stipulatio existimanda est.

11 · Ulpianus libro quadragensimo octauo ad Sabinum

pr.Sed si sibi aut primo aut secundo dominis suis stipulatus sit, et hic tantundem erit probandum, quod Iulianus, inutilem esse stipulationem. sed utrum adiectio inutilis est aut tota stipulatio utilis non est? puto adiectionem solam esse inutilem: eo enim quod ait ‘mihi’ omnibus adquisiit ex stipulatu actionem. an ergo in ceterorum persona solutio locum habeat exemplo extraneae personae? et puto uel solui eis posse, quemadmodum cum ego mihi aut Titio stipuler. cur ergo cum primo aut secundo dominis stipulatio non constitit nec solutio est? illa ratio est, quia non inuenimus, in cuius persona stipulatio constitit, in cuius solutio.

12 · Paulus libro decimo quaestionum

pr.Nam cum uterque obligationis capax sit, non inuenimus, quis adiectus sit, quia non est, qui petere possit.

13 · Ulpianus libro quadragensimo octauo ad Sabinum

pr.Cum enim stipulatur domino aut extraneo seruus, utrumque consistet et in domini persona stipulatio et in extranei solutio: at hic τὸ ἰσάζον corrumpit stipulationem et solutionem.

14 · Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem

pr.Seruus meus cum apud furem esset, furi dari stipulatus est: negat furi deberi Sabinus, quia eo tempore, quo stipulatus est, ei non seruiret: sed nec ego ex ea stipulatione agere potero. sed si detracta furis persona stipulatus est, mihi quidem adquiritur actio, sed furi nec mandati nec alia actio aduersus me dari debet.

15 · Florentinus libro octauo institutionum

pr.Siue mihi siue sibi siue conseruo suo siue inpersonaliter dari seruus meus stipuletur, mihi adquiret.

16 · Paulus libro quarto regularum

pr.Seruus hereditarius futuro heredi nominatim dari stipulatus nihil agit, quia stipulationis tempore heres dominus eius non fuit.

17 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Si communis seruus meus et tuus uiam uel iter uel actum stipuletur sine adiectione nominis nostri, cum ego solus fundum uicinum habeam, soli mihi eam adquirit: quod et si tu fundum habeas, mihi quoque in solidum seruitus adquiritur.

18 · Papinianus libro uicensimo septimo quaestionum

pr.Si seruus communis Maeuii et castrensis peculii defuncto filio familias milite, antequam adeat institutus hereditatem, stipuletur, socio, qui solus interim dominus inuenitur, tota stipulatio quaeretur, quoniam partem non facit hereditas eius quae nondum est. non enim, si quis heredem existere filio familias dixerit, statim et hereditatem eius iam esse consequens erit, cum beneficium principalium constitutionum in eo locum habet, ut filius familias de peculio testari possit: quod priuilegium cessat, priusquam testamentum aditione fuerit confirmatum.

1Si seruus Titii et Maeuii partem, quae Maeuii est, sibi dari stipuletur, nulla stipulatio est, cum, si Titio dari stipulatus fuisset, Titio adquireretur. quod si simpliciter concepta est stipulatio, ueluti: ‘partem eam, quae Maeuii est, dare spondes?’ non adiecto ‘mihi’, prope est, ut, quia sine uitio concepta est stipulatio, sequatur eius personam, cuius potest.

2Seruus capto domino ab hostibus domino dari stipulatus est. quamuis quae simpliciter stipulatur uel ab alio accepit, etiam ad heredem captiui pertinent aliudque sit iuris in persona filii, quia nec tunc fuit in potestate, cum stipularetur, nec postea deprehenditur (ut seruus) in hereditate, tamen in proposito potest quaeri, num ex hac stipulatione nihil adquisitum heredi uidetur, quomodo si seruus hereditarius defuncto aut etiam heredi futuro stipulatus fuisset. sed in hac specie seruus filio exaequabitur: nam et si filius captiui patri suo stipulatus fuerit dari, res in pendenti erit et si pater apud hostes decesserit, nullius momenti uidebitur fuisse stipulatio, quoniam alii, non sibi stipulatus est.

3Cum seruus fructuarius operas suas locasset et eo nomine pecuniam in annos singulos dari stipulatus esset, finito fructu domino residui temporis adquiri stipulationem Iulianus scriptum reliquit. quae sententia mihi uidetur firmissima ratione subnixa: nam si in annos forte quinque locatio facta sit, quoniam incertum est, fructus in quem diem duraturus sit, singulorum annorum initio cuiusque anni pecunia fructuario quaereretur: secundum quae non transit ad alterum stipulatio, sed unicuique tantum adquiritur, quantum ratio iuris permittit. nam et cum idem seruus ita stipuletur: ‘quantam pecuniam tibi intra illum diem dedero, tantam dari spondes?’ in pendenti est, quis ex stipulatu sit habiturus actionem: si enim ex re fructuarii uel operis suis pecuniam dedero, fructuario, si uero aliunde, domino stipulatio quaeretur.

19 · Scaeuola libro tertio decimo quaestionum

pr.Si alienus seruus duobus bonae fidei seruiens ex unius eorum re adquirat, ratio facit, ut ei ex cuius re adquisiit id totum ei adquirat, siue ei soli siue quasi duobus seruiat: nam et in ueris dominis quotiens utrique adquiritur, totiens partes adquiri: ceterum si alii non adquiratur, alium solidum habiturum. igitur eadem ratio erit et in proposito, ut hic seruus alienus, qui mihi et tibi bona fide seruit, mihi solidum ex re mea adquirat, quia tibi non potest adquiri, quia non sit ex re tua.

20 · Paulus libro quinto decimo quaestionum

pr.Liber homo bona fide mihi seruit: stipulatur ex re mea uel ex operis suis Stichum, qui ipsius est: magis est, ut mihi adquirat, quia et si seruus esset meus, adquireret mihi: nec enim illud dici debet, quasi ille quoque in peculio eius esset. sed si ex re mea Stichum, qui meus est, stipulatur, sibi adquiret.

1Apud Labeonem ita scriptum est: filium et filiam in sua potestate pater intestatus reliquit: filia eo animo fuit semper, ut existimaret nihil ad se ex hereditate patris pertinere: deinde frater eius filiam procreauit et eam infantem reliquit: tutores seruo auito eius imperauerunt, ut ab eo, cui res aui hereditatis uendiderunt, stipularetur, quanta pecunia ad eum peruenisset: ex ea stipulatione quid pupillae adquisitum sit, peto rescribas. Paulus: est quidem uerum bona fide possessum seruum ex re eius cui seruit stipulantem possessori adquirere: sed si res, quae ex hereditate aui communes fuerunt, in uenditionem hereditatis uenerunt, non uidetur ex re pupillae totum pretium stipulari ideoque utrisque adquirit.

21 · Uenuleius libro primo stipulationum

pr.Si seruus communis ita stipuletur: ‘kalendis Ianuariis decem Titio aut Maeuio dominis, uter eorum tunc uiuet, dare spondes?’, inutilem esse stipulationem Iulianus scribit, quia non possit in pendenti esse stipulatio nec apparere, utri eorum sit adquisitum.

22 · Neratius libro secundo responsorum

pr.Seruum fructuarium ex re domini inutiliter fructuario stipulari, domino ex re fructuarii utiliter stipulari.

23 · Paulus libro nono ad Plautium

pr.Eadem de eo dicenda sunt, cui usus legatus est.

24 · Neratius libro secundo responsorum

pr.Et si duorum usus fructus sit, quod ex operis suis alteri eorum stipulatus sit, pro ea dumtaxat parte, ex qua usus fructus eius sit, adquiri.

25 · Uenuleius libro duodecimo stipulationum

pr.Si seruus hereditarius stipulatus fuerit et fideiussores acceperit posteaque adita fuerit hereditas, dubitatur, utrum ex die interpositae stipulationis tempus cedat an ex adita hereditate: item si seruus eius, qui apud hostes sit, fideiussores acceperit. et Cassius existimat tempus ex eo computandum, ex quo agi cum eis potuerit, id est ex quo adeatur hereditas aut postliminio dominus reuertatur.

26 · Paulus libro primo manualium

pr.Usus fructus sine persona esse non potest et ideo seruus hereditarius inutiliter usum fructum stipulatur. legari autem ei posse usum fructum dicitur, quia dies eius non cedit statim: stipulatio autem pura suspendi non potest. quid ergo, si sub condicione stipuletur? nec hoc casu ualeat stipulatio, quia ex praesenti uires accipit stipulatio, quamuis petitio ex ea suspensa sit.

27 · Paulus libro secundo manualium

pr.Seruus communis siue emat siue stipuletur, quamuis pecunia ex peculio detur, quod alterum ex dominis sequitur, utrique tamen adquirit. diuersa causa est fructuarii serui.

28 · Gaius libro tertio de uerborum obligationibus

pr.Si ex re domini domino aut fructuario seruus stipulatus fuerit, domino quidem adquiri obligationem Iulianus scripsit, solui autem fructuario posse, quasi quolibet adiecto.

1Si seruus communis ex re unius stipulatus erit, magis placuit utrique adquiri, sed eum, cuius ex re facta est stipulatio, cum socio communi diuidundo aut societatis iudicium de parte reciperanda recte acturum: idemque esse dicendum et si ex operis suis alteri ex dominis seruus adquirit.

2Si ipsi domini singuli eadem decem seruo communi dari fuerint stipulati et semel responsum secutum fuerit, duo rei stipulandi erunt, cum placeat dominum seruo dari stipulari posse.

3Sicuti uni nominatim stipulando ei soli adquirit, ita placet et si rem emat nomine unius ex dominis, ei soli seruum adquirere. item si credat pecuniam, ut uni ex dominis solueretur, uel quodlibet aliud negotium gerat, posse eum nominatim exprimere, ut uni ex dominis restituatur aut soluatur.

4Illud quaesitum est, an heredi futuro seruus hereditarius stipulari possit. Proculus negauit, quia is eo tempore extraneus est. Cassius respondit posse, quia qui postea heres extiterit, uideretur ex mortis tempore defuncto successisse: quae ratio illo argumento commendatur, quod heredis familia ex mortis tempore funesta facta intellegitur, licet post aliquod tempus heres extiterit: manifestum igitur est serui stipulationem ei adquiri.

29 · Paulus libro septuagensimo secundo ad edictum

pr.Si communis seruus sic stipulatus sit: ‘decem illi domino, eadem decem alteri dare spondes?’, dicemus duos reos esse stipulandi.

30 · Paulus libro primo ad Plautium

pr.Seruus alienus alii nominatim stipulando non adquirit domino.

31 · Paulus libro octauo ad Plautium

pr.Si iussu fructuarii aut bonae fidei possessoris seruus stipuletur, ex quibus causis non solet iis adquiri, domino adquirit. non idem dicetur, si nomen ipsorum in stipulatione positum sit.

32 · Paulus libro nono ad Plautium

pr.Si, cum duorum usus fructus esset in seruo, et is seruus uni nominatim stipulatus sit ex ea re, quae ad utrosque pertinet, Sabinus ait, quoniam soli obligatus esset, uidendum esse, quemadmodum alter usuarius partem suam recipere possit, quoniam inter eos nulla communio iuris esset. sed uerius est utili communi diuidundo iudicio inter eos agi posse.

33 · Paulus libro quarto decimo ad Plautium

pr.Si liber homo uel alienus qui bona fide seruit ex re alterius iussu possessoris stipuletur, Iulianus ait liberum quidem sibi adquirere, seruum uero domino, quia iussum domino cohaereat.

1Si duo rei stipulandi usum fructum in seruo habeant uel quibus bona fide seruiebat et iussu unius a debitore stipuletur, ei soli adquirit.

34 · Iauolenus libro secundo ad Plautium

pr.Si seruus testamento manumissus, cum se liberum esse ignoraret et in causa hereditaria maneret, pecuniam heredi stipulatus est, nihil debebitur heredibus, si modo scierint eum testamento manumissum, quia non potest uideri iustam seruitutem seruisse iis, qui illum liberum esse non ignorabant. distat ista causa eius, qui liber emptus bona fide seruit, quia in eo et ipsius et emptoris existimatio consentit: ceterum is, qui scit hominem liberum esse, quamuis ille condicionem suam ignoret, ne possidere quidem eum potest uideri.

35 · Modestinus libro septimo regularum

pr.Seruus hereditarius et heredi futuro et hereditati recte stipulatur.

36 · Iauolenus libro quarto decimo epistularum

pr.Quod seruus stipulatus est, quem dominus pro derelicto habebat, nullius est momenti, quia qui pro derelicto rem habet, omnimodo a se reiecit nec potest eius operibus uti, quem eo iure ad se pertinere noluit. quod si ab alio adprehensus est, stipulatione ei adquirere poterit: nam et haec genere quodam donatio est. inter hereditarium enim seruum et eum, qui pro derelicto habetur, plurimum interest, quoniam alter hereditatis iure retinetur, nec potest relictus uideri qui uniuerso hereditatis iure continetur, alter uoluntate domini derelictus non potest uideri ad usum eius pertinere, a quo relictus est.

37 · Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium

pr.Si communis seruus ita stipularetur: ‘Lucio Titio et Gaio Seio dari spondes?’, qui sunt domini illius, pro uirilibus partibus eis ex stipulatione debetur: si uero ita: ‘dominis meis dare spondes?’, pro parte, qua domini essent: si uero ita: ‘Lucio Titio et Gaio Seio dominis meis dare spondes?’, dubitaretur, utrumne uiriles partes an pro dominica portione eis deberetur. et interesset, quid cuius demonstrandi gratia esset adiectum et quae pars eius stipulationis principalem causam haberet: sed cum ad nomina prius decursum est, rationabilius esse uidetur pro uirili parte stipulationem eis adquiri, quod dominorum uocabula pro demonstratione habeantur.

38 · Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium

pr.Si seruus meus a liberto meo ‘operas sibi dari’ stipuletur, inutilem stipulationem esse Celsus scribit: aliter atque si non adiecto hoc uerbo ‘sibi’ stipulatus fuerit.

39 · Pomponius libro uicensimo secundo ad Quintum Mucium

pr.Cum seruus, in quo usum fructum habemus, proprietatis domino ex re fructuarii uel ex operis eius nominatim stipuletur, adquiritur domino proprietatis: sed qua actione fructuarius reciperare possit a domino proprietatis, requirendum est. item si seruus bona fide nobis seruiat et id, quod nobis adquirere poterit, nominatim domino suo stipulatus fuerit, ei adquiret: sed qua actione id reciperare possumus, quaeremus. et non sine ratione est, quod Gaius noster dixit, condici id in utroque casu posse domino.

40 · Pomponius libro trigensimo tertio ad Quintum Mucium

pr.Quidquid contraxit seruus, dum nobis seruit, etiam si stipulationem contulit in alienationem uel manumissionem suam, tamen nobis id adquisitum erit, quia potestas eius tunc, cum id contraheret, nostra fuit. idque est, si filius familias contrahat: namque etiam quod in emancipationis suae tempus contulerit, nobis debebitur, si tamen dolo malo id fecerit.