IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 45

D. 45.2DE DUOBUS REIS CONSTITUENDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Modestinus libro secundo regularum

pr.Qui stipulatur, reus stipulandi dicitur: qui promittit, reus promittendi habetur.

2 · Iauolenus libro tertio ex Plautio

pr.Cum duo eandem pecuniam aut promiserint aut stipulati sunt, ipso iure et singuli in solidum debentur et singuli debent: ideoque petitione acceptilatione unius tota soluitur obligatio.

3 · Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum

pr.In duobus reis promittendi frustra timetur nouatio: nam licet ante prior responderit posterior etsi ex interuallo accipiatur, consequens est dicere pristinam obligationem durare et sequentem accedere: et parui refert, simul spondeant an separatim promittant, cum hoc actum inter eos sit, ut duo rei constituantur: neque ulla nouatio fiet.

1Ubi duo rei facti sunt, potest uel ab uno eorum solidum peti: hoc est enim duorum reorum, ut unusquisque eorum in solidum sit obligatus possitque ab alterutro peti. et partes autem a singulis peti posse nequaquam dubium est, quemadmodum et a reo et fideiussore petere possumus. utique enim cum una sit obligatio, una et summa est, ut, siue unus soluat, omnes liberentur, siue soluatur, ab altero liberatio contingat.

4 · Pomponius libro uicensimo quarto ad Sabinum

pr.Duo rei promittendi siue ita interrogati ‘spondetis?’ respondeant ‘spondeo’ aut ‘spondemus’, siue ita interrogati ‘spondes?’ respondissent ‘spondemus’, recte obligantur.

5 · Iulianus libro uicensimo secundo digestorum

pr.Nemo est qui nesciat alienas operas promitti posse et fideiussorem adhiberi in ea obligatione. et ideo nihil prohibet duos reos stipulandi constitui uel promittendi, sicuti si ab eodem fabro duo rei stipulandi easdem operas stipulentur: et ex contrario duo fabri eiusdem peritiae easdem operas promittere intelleguntur et duo rei promittendi fieri.

6 · Iulianus libro quinquagensimo secundo digestorum

pr.Duos reos promittendi facturus si utrumque interrogauero, sed alter dumtaxat responderit, uerius puto eum qui responderit obligari: neque enim sub condicione interrogatio in utriusque persona fit, ut ita demum obligetur, si alter quoque responderit.

1Duobus autem reis constitutis quin liberum sit stipulatori uel ab utroque uel ab altero dumtaxat fideiussorem accipere, non dubito.

2Sed si a duobus reis stipulandi interrogatus respondisset uni se spondere, ei soli tenetur.

3Duo rei sine dubio ita constitui possunt, ut et temporis ratio habeatur, intra quod uterque respondeat: modicum tamen interuallum temporis, item modicus actus, qui modo contrarius obligationi non sit, nihil impedit, quo minus duo rei sunt. fideiussor quoque interrogatus inter duorum reorum responsa si responderit, potest uideri non impedire obligationem reorum, quia nec longum spatium interponitur nec is actus, qui contrarius sit obligationi.

7 · Florentinus libro octauo institutionum

pr.Ex duobus reis promittendi alius in diem uel sub condicione obligari potest: nec enim impedimento erit dies aut condicio, quo minus ab eo, qui pure obligatus est, petatur.

8 · Ulpianus libro primo responsorum

pr.His uerbis: ‘eaque praestari stipulanti tibi spopondimus’ interesse, quid inter contrahentes actum sit: nam si duo rei facti sint, eum qui absens fuit non teneri, praesentem autem in solidum esse obligatum, aut si minus, in partem fore obstrictum.

9 · Papinianus libro uicensimo septimo quaestionum

pr.Eandem rem apud duos pariter deposui utriusque fidem in solidum secutus, uel eandem rem duobus similiter commodaui: fiunt duo rei promittendi, quia non tantum uerbis stipulationis, sed et ceteris contractibus, ueluti emptione uenditione, locatione conductione, deposito, commodato testamento, ut puta si pluribus heredibus institutis testator dixit: ‘Titius et Maeuius Sempronio decem dato’.

1Sed si quis in deponendo penes duos paciscatur, ut ab altero culpa quoque praestaretur, uerius est non esse duos reos, a quibus inpar suscepta est obligatio. non idem probandum est, cum duo quoque culpam promisissent, si alteri postea pacto culpa remissa sit, quia posterior conuentio, quae in alterius persona intercessit, statum et naturam obligationis, quae duos initio reos fecit, mutare non potest. quare si socii sint et communis culpa intercessit, etiam alteri pactum cum altero factum proderit.

2Cum duos reos promittendi facerem ex diuersis locis, Capuae pecuniam dari stipulatus sim, ex persona cuiusque ratio proprii temporis habebitur: nam etsi maxime parem causam suscipiunt, nihilo minus in cuiusque persona propria singulorum consistit obligatio.

10 · Papinianus libro trigensimo septimo quaestionum

pr.Si duo rei promittendi socii non sint, non proderit alteri, quod stipulator alteri reo pecuniam debet.

11 · Papinianus libro undecimo responsorum

pr.Reos promittendi uice mutua fideiussores non inutiliter accipi conuenit. reus itaque stipulandi actionem suam diuidere si uelit (neque enim diuidere cogendus est), poterit eundem ut principalem reum, item qui fideiussor pro altero exstitit, in partes conuenire, non secus ac si duos promittendi reos diuisis actionibus conueniret.

1Cum tabulis esset comprehensum ‘illum et illum centum aureos stipulatos’ neque adiectum ‘ita ut duo rei stipulandi essent’, uirilem partem singuli stipulati uidebantur.

2Et e contrario cum ita cautum inueniretur: ‘tot aureos recte dari stipulatus est Iulius Carpus, spopondimus ego Antoninus Achilleus et Cornelius Dius’, partes uiriles deberi, quia non fuerat adiectum singulos in solidum spopondisse, ita ut duo rei promittendi fierent.

12 · Uenuleius libro secundo stipulationum

pr.Si ex duobus, qui promissuri sint, hodie alter, alter postera die responderit, Proculus non esse duos reos ac ne obligatum quidem intellegi eum, qui postera die responderat, cum actor ad alia negotia discesserit uel promissor, licet peractis illis rebus responderit.

1Si a Titio et pupillo sine tutoris auctoritate stipulatus fuero eadem decem, uel a seruo, et quasi duos reos promittendi constitui, obligatum Titium solum Iulianus scribit, quamquam, si seruus spoponderit, in actione de peculio eadem obseruari debent, ac si liber fuisset.

13 · Uenuleius libro tertio stipulationum

pr.Si reus promittendi altero reo heres extiterit, duas obligationes eum sustinere dicendum est. nam ubi quidem altera differentia obligationum esse possit, ut in fideiussore et reo principali, constitit alteram ab altera perimi: cum uero eiusdem duae potestatis sint, non potest repperiri qua altera potius quam alteram consummari. ideoque et si reus stipulandi heres exstiterit, duas species obligationis eum sustinere.

14 · Paulus libro secundo manualium

pr.Et stipulationum praetoriarum duo rei fieri possunt.

15 · Gaius libro secundo de uerborum obligationibus

pr.Si id, quod ego et Titius stipulamur, in singulis personis proprium intellegatur, non poterimus duo rei stipulandi constitui, ueluti cum usum fructum aut dotis nomine dari stipulemur: idque et Iulianus scribit. idem ait, et si Titius et Seius decem aut Stichum, qui Titii sit, stipulati fuerint, non uideri eos duos reos stipulandi, cum Titio decem tantum, Seio Stichus aut decem debeantur: quae sententia eo pertinet, ut, quamuis uel huic uel illi decem soluerit uel Seio Stichum, nihilo minus alteri obligatus manet. sed dicendum est, ut, si decem alteri soluerit, ab altero liberetur.

16 · Gaius libro tertio de uerborum obligationibus

pr.Ex duobus reis stipulandi si semel unus egerit, alteri promissor offerendo pecuniam nihil agit.

17 · Paulus libro octauo ad Plautium

pr.Siue a certis personis heredum nominatim legatum esset, siue ab omnibus excepto aliquo, Atilicinus Sabinus Cassius pro hereditariis partibus totum eos legatum debituros aiunt, quia hereditas eos obligat. idem est, cum omnes heredes nominantur.

18 · Pomponius libro quinto ex Plautio

pr.Ex duobus reis eiusdem Stichi promittendi factis alterius factum alteri quoque nocet.

19 · Pomponius libro trigensimo septimo ad Quintum Mucium

pr.Cum duo eandem pecuniam debent, si unus capitis deminutione exemptus est obligatione, alter non liberatur. multum enim interest, utrum res ipsa soluatur an persona liberetur. cum persona liberatur manente obligatione, alter durat obligatus: et ideo si aqua et igni interdictum est alicuius fideiussor postea ab eo datus tenetur.