D. 46.7IUDICATUM SOLUI
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro uicensimo quarto ad edictum
pr.In stipulatione iudicatum solui post rem iudicatam statim dies cedit, sed exactio in tempus reo principali indultum differtur.
2 · Paulus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Cum lite mortua nulla res sit, ideo constat fideiussores ex stipulatu iudicatum solui non teneri.
3 · Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum
pr.Si quis apud aliquem iudicem iturus stipulatus est iudicatum solui et agit apud alterum, non committitur stipulatio, quia non huius iudicis sententiae fideiussores se subdiderunt.
1Stipulationem iudicatum solui et procurator et tutor et curator stipulari possunt.
2Procuratorem eum accipere debemus, cui mandatum est, siue huius rei tantum mandatum susceperit siue etiam uniuersorum bonorum. sed et si ratum fuerit habitum, procurator uidetur.
3Sed et si forte ex liberis uel parentibus aliquis interueniat uel uir uxoris nomine, a quibus mandatum non exigitur, an committatur stipulatio, quaeritur: magisque erit, ne committi debeat, nisi fuerit ei mandatum uel ratum habitum: quod enim eis agere permittitur edicto praetoris, non facit eos procuratores. itaque si talis persona interueniat, ex integro erit cauendum.
4Sed et quod de tutore diximus, ita accipiendum est, ut, si is fuerit, qui tutelam administrabat, cum tutor non esset, tutoris appellatione eum non contineri.
5Sed et si quidem tutor sit, non tamen quasi tutor negotia administret ( uel dum ignorat uel alia ex causa), dicendum erit non committi stipulationem: nam edicto praetoris illi tutori agendi facultas datur, cui a parente maioreue parte tutorum eorumue, cuius ea iurisdictio fuit, tutela permissa erit.
6Sed et curatorem accipiemus furiosi furiosae, item pupilli pupillae, ceterorum quoque curatores, puta adulescentis: uel si alterius cuius curator sit, committi puto stipulationem.
7Si tutor esse proponatur regionis alicuius uel prouinciae uel rerum Italicarum, consequens erit dicere, stipulationem ita demum committi, si ex ea causa egerint, quae ad administrationem eorum pertinebat.
8Si reus, postquam iudicatum solui promisit, demens factus sit, an stipulatio committatur ob rem non defensam, quaeritur: magisque est, ut committatur, si nemo eum defendat.
9Ob rem non defensam stipulatio non committitur, quamdiu potest existere qui defendat.
10Si plures fuerint fideiussores, posteaquam cum uno lis contestata est ex clausula ob rem non defensam, ipse reus potest suscipere defensionem:
4 · Iulianus libro quinquagensimo quinto digestorum
pr.is autem, cum quo actum fuit, absolui debet.
5 · Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum
pr.Iam tamen fideiussore, qui iudicium acceperat, damnato frustra defensionem reus suscipit: ceterum et si solutum fuerit, posteaquam iudicatum est, repetitionem constituerimus eius quod solutum est.
1Unus ex fideiussoribus uel heredibus pluribus alio cessante suscipere defensionem potest.
2In hac stipulatione quia plures causae sunt una quantitate conclusae, si committeretur statim stipulatio ex uno casu, amplius ex alio committi non potest.
3Nunc uideamus, qualis defensio exigatur, ne committatur stipulatio, et quarum personarum. et si quidem ex personis enumeratis in defensionem quis succedat, palam est recte rem defendi nec committi stipulationem. si uero exstrinsecus persona defensoris interueniat, aeque stipulatio non committetur, si modo ille paratus sit rem boni uiri arbitratu defendere, hoc est satisdare: sic enim uidetur defendere, si satisdet: ceterum si simpliciter paratus sit interuenire nec admittatur, committetur ista stipulatio ob rem non defensam. quod si quis eum uel cum satisdatione uel sine satisdatione admiserit, consequens erit dicere, stipulationis istius nullam partem committi, quia sibi imputare debet, qui talem defensorem admisit.
4Si ex fideiussoribus, qui iudicatum solui cauerant, existat defensor, placuit ob rem iudicatam stipulationem non committi ceteraque eadem esse, atque si extraneus defensor existat.
5In hac stipulatione hoc tractatur, an hi qui fideiusserint, si defensionem omiserint, mandati iudicio teneantur. et est uerius non teneri: hi enim in quantitatem interuenerunt et hoc illis fuit mandatum, non in defensione.
6Quid tamen, si et hoc sibi adsumpserint, ut defendant, an mandati possint agere? et si quidem uicti sunt, utique quod ob rem iudicatam praestiterunt consequentur: sumptus tamen litis minime petent. si autem optinuerunt, poterunt sumptus litis consequi, quasi iuxta mandatum, etsi non mandatum fecerint.
7Si tamen plures fideiussores defendere fuerint parati, uideamus, utrum unum defensorem debent dare, an uero sufficiat, ut unusquisque eorum pro parte sua defendat uel defensorem substituat. et magis est, ut, nisi unum dent procuratorem, desiderante scilicet hoc actore, committatur stipulatio ob rem non defensam: nam et plures heredes rei necesse habebunt unum dare procuratorem, ne defensio per plures scissa incommodo aliquo adficiat actorem. aliud est in heredibus actoris, quibus necessitas non imponitur, ut per unum litigent.
8Illud sciendum est ibi rem esse defendendam, ut recte defendatur, ubi debet agi.
6 · Ulpianus libro septuagensimo octauo ad edictum
pr.Iudicatum solui stipulatio tres clausulas in unum collatas habet: de re iudicata, de re defendenda, de dolo malo.
7 · Gaius libro uicensimo septimo ad edictum prouinciale
pr.Si ante acceptum iudicium prohibitus fuerit procurator a domino et actor ignorans prohibitum eum esse egerit, an stipulatio committatur? et nihil aliud dici potest quam committi. quod si quis sciens prohibitum esse egerit, Iulianus non putat stipulationem committi: nam ut committatur, non sufficere ait cum ea persona acceptum esse iudicium, quae stipulationi comprehensa est, sed oportere etiam causam personae eandem esse, quae stipulationis interponendae tempore fuit. et ideo si is, qui procurator datus est, heres exstiterit domino atque ita acceperit iudicium siue etiam prohibitus acceperit, non committitur stipulatio: nam et alias responsum esse, si quis absentem defendens satisdederit, deinde, uel procurator ab eo datus uel postquam heres ei extitit, iudicium acceperit, fideiussores non teneri.
8 · Paulus libro septuagensimo quarto ad edictum
pr.Si petitor post satisdationem ante iudicium acceptum heres possessori exstiterit, extinguitur stipulatio.
9 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Iudicatum solui stipulatio expeditam habet quantitatem: in tantum enim committitur, in quantum iudex pronuntiauerit.
10 · Modestinus libro quarto pandectarum
pr.Si ad defendendum procurator datus fuerit, satisdare iubetur iudicatum solui stipulatione, quae non ab ipso procuratore, sed a domino litis interponitur. quod si procurator aliquem defendat, ipse cogitur satisdare iudicatum solui stipulatione.
11 · Paulus libro septuagensimo quarto ad edictum
pr.Si seruus, qui in rem actione petebatur, lite contestata decesserit, deinde possessor litem deseruerit, quidam fideiussores eius pro lite datos non teneri putant, quia mortuo homine nulla iam res sit: quod falsum est, quoniam expedit de euictione actionis conseruandae causa, item fructuum nomine rem iudicari.
12 · Pomponius libro uicensimo sexto ad Sabinum
pr.Si reus post iudicatum solui ab eo datum in magistratu sit nec inuitus in ius uocari possit, tamen, nisi res boni uiri arbitratu defendatur, fideiussores tenentur.
13 · Ulpianus libro septimo disputationum
pr.Cum quaerebatur, si interposita iudicatum solui stipulatione, cum quis rem non defenderet, postea ex eremodicio sententiam esset passus, an ob rem iudicatam clausula committatur: dicebam unam clausulam in stipulatione iudicatum solui et ob rem non defensam et ob rem iudicatam in se habere: cum igitur iudicatum solui stipulatio una cludatur clausula, siue res iudicetur siue res non defendatur, merito quaeritur, si altera causa committatur, an ex altera rursum committi possit. ecce enim si quis stipuletur: ‘si nauis ex Asia uenerit, aut si Titius consul fuerit’, constat, siue nauis prior uenerit siue Titius consul ante factus sit, committi stipulationem: sed ubi commissa est ex priore causa, ex altera, licet existat condicio, amplius non committitur: altera causa enim, non utraque inerat stipulationi. proinde uidendum, stipulatio ob rem non defensam utrum commissa est re non defensa an non prius creditur commissa, nisi ex stipulatione lis fuerit contestata? quod magis est: et ideo nec fideiussoribus uidetur statim dies cedere, ubi res coeperat non defendi. proinde si forte lis finita fuerit, ad quam defensio erat necessaria, uel solutione uel transactione uel acceptilatione uel quo alio modo, consequenter placuit euanescere ob rem non defensam clausulam.
1Si fuero a fideiussore procuratoris stipulatus iudicatum solui quasi in rem acturus et postea in personam egero, uel alia actione acturus, aliam autem dictauero actionem, non committitur stipulatio, quia de alia actum uidetur, de alia stipulatio interposita.
14 · Iulianus libro quinquagensimo quinto digestorum
pr.Si ex duobus fideiussoribus, qui iudicatum solui spoponderant, alter ob rem non defensam partem suam soluerit, nihilo minus res defendi poterit. nec tamen is, qui soluerit, repetet: stipulatio enim pro parte eius perempta est, perinde ac si acceptum ei factum fuisset.
1Quotiens ex stipulatione iudicatum solui ob rem non defensam agitur cum fideiussoribus, non est iniquum caueri dominum priore iudicio absolui, quia omissa cautione fideiussores mandati iudicio non consequentur aut certe cogantur dominum priore iudicio defendere.
15 · Africanus libro sexto quaestionum
pr.Haec stipulatio ‘quamdiu res non defendatur’, simul atque defendi coeperit aut defendi debere desierit, resoluitur.
16 · Neratius libro tertio membranarum
pr.Ex iudicatum solui stipulatione ob rem non defensam cum uno ex fideiussoribus agere uolo: is, quod pro parte eius fit, soluere mihi paratus est: non debet mihi in eum dari iudicium. neque enim aequum est aut iudicio destringi aut ad infitiationem compelli eum, qui sine iudice dare paratus est, quo non amplius aduersarius eius per iudicem ab eo consecuturus est.
17 · Uenuleius libro sexto stipulationum
pr.Ex clausula re iudicata, dolo malo, ob rem non defensam in solidum committitur stipulatio: non enim uidebitur defensa res boni uiri arbitratu, quae non in solidum defensa sit.
18 · Uenuleius libro septimo disputationum
pr.Uir bonus non arbitratur indefensam esse rem, de qua praetor iudicium accipere non cogat.
19 · Uenuleius libro nono stipulationum
pr.Nouissima clausula iudicatum solui stipulationis ‘dolum malum abesse afuturumque esse’ et in futurum tempus permanens factum demonstrat. itaque et si forte decesserit is, qui dolo fecerit, tenebitur heres eius: uerbum enim ‘afuturumque esse’ plenissimum est et ad omne tempus refertur, ut, si aliquo tempore non afuerit dolus, quoniam uerum sit non afuisse, committatur haec clausula.
1Si autem adiectum sit: ‘si huius rei dolus malus non aberit, quanti ea res est, dari spondes?’, et ob extranei dolum promissor poena tenebitur.
2Doli autem mali clausula, sicut reliquae stipulationes, in quibus tempus nominatim adiectum non est, ad principium stipulationis refertur.
20 · Scaeuola libro uicensimo digestorum
pr.Cum apud Sempronium iudicem datum reus defenderetur, stipulatione cautum est, ut, quod Sempronius iudex iudicasset, praestaretur: a cuius sententia petitor appellauit et, cum apud competentem appellationi iudicem res ageretur, defensore condemnato quaesitum est, an stipulatio commissa esset. respondit secundum ea quae proponerentur non esse iure commissam. Claudius: ideo stipulatione adicitur: ‘quiue in eius locum substitutus erit’.
21 · Scaeuola libro singulari quaestionum publice tractatarum
pr.Si unus ex fideiussoribus ob rem non defensam conuentus sit, deinde postea res defendatur, alter fideiussorum ob rem iudicatam conueniri potest. et si reus promittendi duobus heredibus relictis decesserit, alter rem non defendat, alter defendat: is qui non defendat ob rem non defensam conueniri potest, ille qui defendat ob rem iudicatam, quoniam in unius eiusdemque persona non posse committi has duas clausulas creditur et nos dicimus semper praeualere rei iudicatae clausulam eamque solam committi.