IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 44

D. 44.6DE LITIGIOSIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum

pr.Litigiosam rem non facit denuntiatio, quae impediendae uenditionis causa fit.

1Si inter Primum et Secundum sit lis contestata et ego a Tertio emero, qui nullam controuersiam patiebatur, uideamus, an exceptioni locus sit. et putem subueniendum mihi, quia is, qui mihi uendidit, nullam litem habuit et quod fieri potest, ut duo in necem eius litem inter se iungant, qui cum ipso litigare non poterant. si tamen cum procuratore tutore curatoreue alicuius iudicium acceptum sit, consequens erit dicere, quasi cum ipso litigetur, ita eum ad exceptionem pertinere.

2 · Ulpianus libro sexto fideicommissorum

pr.Si seruus cum emerit scit, ignorauit autem dominus, uel contra, uidendum est, cuius potius spectanda sit scientia. et magis est, ut scientia inspicienda sit eius qui comparauit, non eius, cui adquiretur, et ideo poena litigiosi competit, sic tamen, si non mandatu domini emit: nam si mandatu, etiamsi scit seruus, dominus autem ignorauit, scientia non nocet: et ita Iulianus in re litigiosa scribit.

3 · Gaius libro sexto ad legem duodecim tabularum

pr.Rem de qua controuersia est prohibemur in sacrum dedicare: alioquin dupli poenam patimur, nec immerito, ne liceat eo modo duriorem aduersarii condicionem facere. sed duplum utrum fisco an aduersario praestandum sit, nihil exprimitur: fortassis autem magis aduersario, ut id ueluti solacium habeat pro eo, quod potentiori aduersario traditus est.