IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 44

D. 44.7DE OBLIGATIONIBUS ET ACTIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Gaius libro secundo aureorum

pr.Obligationes aut ex contractu nascuntur aut ex maleficio aut proprio quodam iure ex uariis causarum figuris.

1Obligationes ex contractu aut re contrahuntur aut uerbis aut consensu.

2Re contrahitur obligatio mutui datione. mutui autem datio consistit in his rebus, quae pondere numero mensuraue constant, ueluti uino oleo frumento pecunia numerata, quas res in hoc damus, ut fiant accipientis, postea alias recepturi eiusdem generis et qualitatis.

3Is quoque, cui rem aliquam commodamus, re nobis obligatur, sed is de ea ipsa re quam acceperit restituenda tenetur.

4Et ille quidem qui mutuum accepit, si quolibet casu quod accepit amiserit, nihilo minus obligatus permanet: is uero qui utendum accepit, si maiore casu, cui humana infirmitas resistere non potest, ueluti incendio ruina naufragio, rem quam accepit amiserit, securus est. alias tamen exactissimam diligentiam custodiendae rei praestare compellitur, nec sufficit ei eandem diligentiam adhibere, quam suis rebus adhibet, si alius diligentior custodire poterit. sed et in maioribus casibus, si culpa eius interueniat, tenetur, ueluti si quasi amicos ad cenam inuitaturus argentum, quod in eam rem utendum acceperit, peregre proficiscens secum portare uoluerit et id aut naufragio aut praedonum hostiumue incursu amiserit.

5Is quoque, apud quem rem aliquam deponimus, re nobis tenetur: qui et ipse de ea re quam acceperit restituenda tenetur. sed is etiamsi neglegenter rem custoditam amiserit, securus est: quia enim non sua gratia accipit, sed eius a quo accipit, in eo solo tenetur, si quid dolo perierit: neglegentiae uero nomine ideo non tenetur, quia qui neglegenti amico rem custodiendam committit, de se queri debet. magnam tamen neglegentiam placuit in doli crimine cadere.

6Creditor quoque, qui pignus accepit, re tenetur: qui et ipse de ea ipsa re quam accepit restituenda tenetur.

7Uerbis obligatio contrahitur ex interrogatione et responsu, cum quid dari fieriue nobis stipulemur.

8Sed aut proprio nomine quisque obligatur aut alieno: qui autem alieno nomine obligatur, fideiussor uocatur. et plerumque ab eo, quem proprio nomine obligamus, alios accipimus, qui eadem obligatione teneantur, dum curamus, ut quod in obligationem deduximus, tutius nobis debeatur.

9Si id, quod dari stipulemur, tale sit, ut dari non possit, palam est naturali ratione inutilem esse stipulationem, ueluti si de homine libero uel iam mortuo uel aedibus deustis facta sit stipulatio inter eos, qui ignorauerint eum hominem liberum esse uel mortuum esse uel aedes deustas esse. idem iuris est, si quis locum sacrum aut religiosum dari sibi stipulatus fuerit.

10Nec minus inutilis est stipulatio, si quis rem suam ignorans suam esse stipulatus fuerit.

11Item sub impossibili condicione factam stipulationem constat inutilem esse.

12Furiosum, siue stipulatur siue promittat, nihil agere natura manifestum est.

13Huic proximus est, qui eius aetatis est, ut nondum intellegat, quid agatur: sed quod ad hunc benignius acceptum est: nam qui loqui potest, creditur et stipulari et promittere recte posse.

14Mutum nihil pertinere ad obligationem uerborum natura manifestum est.

15Sed et de surdo idem dicitur, quia, etiamsi loqui possit, siue promittit, uerba stipulantis exaudire debet, siue stipuletur. debet exaudire uerba promittentis. unde apparet non de eo nos loqui, qui tardius exaudit, sed qui omnino non exaudit.

2 · Gaius libro tertio institutionum

pr.Consensu fiunt obligationes in emptionibus uenditionibus, locationibus conductionibus, societatibus, mandatis.

1Ideo autem istis modis consensu dicimus obligationem contrahi, quia neque uerborum neque scripturae ulla proprietas desideratur, sed sufficit eos, qui negotia gerunt, consentire.

2Unde inter absentes quoque talia negotia contrahuntur, ueluti per epistulam uel per nuntium.

3Item in his contractibus alter alteri obligatur de eo, quod alterum alteri ex bono et aequo praestare oportet.

3 · Paulus libro secundo institutionum

pr.Obligationum substantia non in eo consistit, ut aliquod corpus nostrum aut seruitutem nostram faciat, sed ut alium nobis obstringat ad dandum aliquid uel faciendum uel praestandum.

1Non satis autem est dantis esse nummos et fieri accipientis, ut obligatio nascatur, sed etiam hoc animo dari et accipi, ut obligatio constituatur. itaque si quis pecuniam suam donandi causa dederit mihi, quamquam et donantis fuerit et mea fiat, tamen non obligabor ei, quia non hoc inter nos actum est.

2Uerborum quoque obligatio constat, si inter contrahentes id agatur: nec enim si per iocum puta uel demonstrandi intellectus causa ego tibi dixero ‘spondes ?’ et tu responderis ‘spondeo’, nascetur obligatio.

4 · Gaius libro tertio aureorum

pr.Ex maleficio nascuntur obligationes, ueluti ex furto, ex damno, ex rapina, ex iniuria. quae omnia unius generis sunt: nam hae re tantum consistunt, id est ipso maleficio, cum alioquin ex contractu obligationes non tantum re consistant, sed etiam uerbis et consensu.

5 · Gaius libro tertio aureorum

pr.Si quis absentis negotia gesserit, si quidem ex mandatu, palam est ex contractu nasci inter eos actiones mandati, quibus inuicem experiri possunt de eo, quod alterum alteri ex bona fide praestare oportet: si uero sine mandatu, placuit quidem sane eos inuicem obligari eoque nomine proditae sunt actiones, quas appellamus negotiorum gestorum, quibus aeque inuicem experiri possunt de eo, quod ex bona fide alterum alteri praestare oportet. sed neque ex contractu neque ex maleficio actiones nascuntur: neque enim is qui gessit cum absente creditur ante contraxisse, neque ullum maleficium est sine mandatu suscipere negotiorum administrationem: longe magis is, cuius negotia gesta sunt, ignorans aut contraxisse aut deliquisse intellegi potest: sed utilitatis causa receptum est inuicem eos obligari. ideo autem id ita receptum est, quia plerumque homines eo animo peregre proficiscuntur quasi statim redituri nec ob id ulli curam negotiorum suorum mandant, deinde nouis causis interuenientibus ex necessitate diutius absunt: quorum negotia disperire iniquum erat, quae sane disperirent, si uel is, qui obtulisset se negotiis gerundis, nullam habiturus esset actionem de eo, quod utiliter de suo impendisset, uel is, cuius gesta essent, aduersus eum, qui inuasisset negotia eius, nullo iure agere posset.

1Tutelae quoque iudicio qui tenentur, non proprie ex contractu obligati intelleguntur (nullum enim negotium inter tutorem et pupillum contrahitur): sed quia sane non ex maleficio tenentur, quasi ex contractu teneri uidentur. et hoc autem casu mutuae sunt actiones: non tantum enim pupillus cum tutore, sed et contra tutor cum pupillo habet actionem, si uel impenderit aliquid in rem pupilli uel pro eo fuerit obligatus aut rem suam creditori eius obligauerit.

2Heres quoque, qui legatum debet, neque ex contractu neque ex maleficio obligatus esse intellegitur: nam neque cum defuncto neque cum herede contraxisse quicquam legatarius intellegitur: maleficium autem nullum in ea re esse plus quam manifestum est.

3Is quoque, qui non debitum accipit per errorem soluentis, obligatur quidem quasi ex mutui datione et eadem actione tenetur, qua debitores creditoribus: sed non potest intellegi is, qui ex ea causa tenetur, ex contractu obligatus esse: qui enim soluit per errorem, magis distrahendae obligationis animo quam contrahendae dare uidetur.

4Si iudex litem suam fecerit, non proprie ex maleficio obligatus uidetur, sed quia neque ex contractu obligatus est utique peccasse aliquid intellegitur, licet per imprudentiam, ideo uidetur quasi ex maleficio teneri.

5Is quoque, ex cuius cenaculo (uel proprio ipsius uel conducto uel in quo gratis habitabat) deiectum effusumue aliquid est ita, ut alicui noceret, quasi ex maleficio teneri uidetur: ideo autem non proprie ex maleficio obligatus intellegitur, quia plerumque ob alterius culpam tenetur aut serui aut liberi. cui similis est is, qui ea parte, qua uolgo iter fieri solet, id positum aut suspensum habet, quod potest, si ceciderit, alicui nocere. ideo si filius familias seorsum a patre habitauerit et quid ex cenaculo eius deiectum effusumue sit siue quid positum suspensumue habuerit, cuius casus periculosus est, Iuliano placuit in patrem neque de peculio neque noxalem dandam esse actionem, sed cum ipso filio agendum.

6Item exercitor nauis aut cauponae aut stabuli de damno aut furto, quod in naue aut caupona aut stabulo factum sit, quasi ex maleficio teneri uidetur, si modo ipsius nullum est maleficium, sed alicuius eorum, quorum opera nauem aut cauponam aut stabulum exerceret: cum enim neque ex contractu sit aduersus eum constituta haec actio et aliquatenus culpae reus est, quod opera malorum hominum uteretur, ideo quasi ex maleficio teneri uidetur.

6 · Paulus libro quarto ad Sabinum

pr.In omnibus temporalibus actionibus nisi nouissimus totus dies compleatur, non finit obligationem.

7 · Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Actiones aduersus patrem filio praestari non possunt, dum in potestate eius est filius.

8 · Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum

pr.Sub hac condicione ‘si uolam’ nulla fit obligatio: pro non dicto enim est, quod dare nisi uelis cogi non possis: nam nec heres promissoris eius, qui numquam dare uoluerit, tenetur, quia haec condicio in ipsum promissorem numquam exstitit.

9 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Filius familias suo nomine nullam actionem habet, nisi iniuriarum et quod ui aut clam et depositi et commodati, ut Iulianus putat.

10 · Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum

pr.Naturales obligationes non eo solo aestimantur, si actio aliqua eorum nomine competit, uerum etiam eo, si soluta pecunia repeti non possit.

11 · Paulus libro duodecimo ad Sabinum

pr.Quaecumque gerimus, cum ex nostro contractu originem trahunt, nisi ex nostra persona obligationis initium sumant, inanem actum nostrum efficiunt: et ideo neque stipulari neque emere uendere contrahere, ut alter suo nomine recte agat, possumus.

12 · Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum

pr.Ex depositi et commodati et mandati et tutelae et negotiorum gestorum ob dolum malum defuncti heres in solidum tenetur.

13 · Ulpianus libro primo disputationum

pr.In factum actiones etiam filii familiarum possunt exercere.

14 · Ulpianus libro septimo disputationum

pr.Serui ex delictis quidem obligantur et, si manumittantur, obligati remanent: ex contractibus autem ciuiliter quidem non obligantur, sed naturaliter et obligantur et obligant. denique si seruo, qui mihi mutuam pecuniam dederat, manumisso soluam, liberor.

15 · Iulianus libro quarto digestorum

pr.Qui cum herede egit, exceptione summotus est hac: ‘si non in ea causa tabulae testamenti sint, ut contra eas emancipato bonorum possessio dari possit’. emancipato omittente bonorum possessionem non inique postulabit creditor restitui sibi actionem aduersus scriptum heredem: nam quamdiu bonorum possessio contra tabulas filio dari potest, heres quodammodo debitor non est.

16 · Iulianus libro tertio decimo digestorum

pr.Qui a seruo hereditario mutuam pecuniam accepit et fundum uel hominem pignoris causa ei tradiderat et precario rogauit, precario possidet: nam seruus hereditarius sicuti per traditionem accipiendo proprietatem hereditati adquirit, ita precario dando efficit, ne res usucapi possit. nam et si commodauerit uel deposuerit rem peculiarem, commodati et depositi actionem hereditati adquiret. haec ita, si peculiare negotium contractum est: nam ex hac causa etiam possessio adquisita intellegi debet.

17 · Iulianus libro trigensimo tertio digestorum

pr.Omnes debitores, qui speciem ex causa lucratiua debent, liberantur, cum ea species ex causa lucratiua ad creditores peruenisset.

18 · Iulianus libro quinquagensimo quarto digestorum

pr.Si is, qui Stichum dari stipulatus fuerat, heres exstiterit ei, cui ex testamento idem Stichus debebatur: si ex testamento Stichum petierit, non consumet stipulationem, et contra si ex stipulatu Stichum petierit, actionem ex testamento saluam habebit, quia initio ita constiterint hae duae obligationes, ut altera in iudicium deducta altera nihilo minus integra remaneret.

19 · Iulianus libro septuagensimo tertio digestorum

pr.Ex promissione dotis: non uidetur lucratiua causa esse, sed quodammodo creditor aut emptor intellegitur, qui dotem petit. porro cum creditor uel emptor ex lucratiua causa rem habere coeperit, nihilo minus integras actiones retinent, sicut ex contrario qui non ex causa lucratiua rem habere coepit, eandem non prohibetur ex lucratiua causa petere.

20 · Alfenus libro secundo digestorum

pr.Seruus non in omnibus rebus sine poena domino dicto audiens esse solet, sicuti si dominus hominem occidere aut furtum alicui facere seruum iussisset. quare quamuis domini iussu seruus piraticam fecisset, iudicium in eum post libertatem reddi oportet. et quodcumque ui fecisset, quae uis a maleficio non abesset, ita oportet poenas eum pendere. sed si aliqua rixa ex litibus et contentione nata esset aut aliqua uis iuris retinendi causa facta esset et ab his rebus facinus abesset, tum non conuenit praetorem, quod seruus iussu domini fecisset, de ea re in liberum iudicium dare.

21 · Iulianus libro tertio ex Minicio

pr.Contraxisse unusquisque in eo loco intellegitur, in quo ut solueret se obligauit.

22 · Africanus libro tertio quaestionum

pr.Cum quis in diem mercem stipulatus fideiussorem accepit, eius temporis aestimatio spectanda est, quo satis acceperit.

23 · Africanus libro septimo quaestionum

pr.Traiecticiae pecuniae nomine, si ad diem soluta non esset, poena (uti adsolet) ob operas eius qui eam pecuniam peteret in stipulationem erat deducta: is qui eam pecuniam petebat parte exacta petere desierat, deinde interposito tempore interpellare instituerat. consultus respondit eius quoque temporis, quo interpellatus non esset, poenam peti posse: amplius etiamsi omnino interpellatus non esset: nec aliter non committi stipulationem, quam si per debitorem non stetisset, quo minus solueret: alioquin dicendum et si is, qui interpellare coepisset, ualetudine impeditus interpellare desisset, poenam non committi. de illo sane potest dubitari, si interpellatus ipse moram fecerit, an, quamuis pecuniam postea offerat, nihilo minus poena committatur: et hoc rectius dicitur. nam et si arbiter ex compromisso pecuniam certo die dare iusserit neque per eum, qui dare iussus sit, steterit, non committi poenam respondit: adeo ut et illud Seruius rectissime existimauerit, si quando dies, qua pecunia daretur, sententia arbitri conprehensa non esset, modicum spatium datum uideri. hoc idem dicendum et cum quid ea lege uenierit, ut, nisi ad diem pretium solutum fuerit, inempta res fiat.

24 · Pomponius libro singulari regularum

pr.Si a furioso, cum eum compotem mentis esse putarem, pecuniam quasi mutuam acceperim eaque in rem meam uersa fuerit, condictio furioso adquiritur: nam ex quibus causis ignorantibus nobis actiones adquiruntur, ex isdem etiam furiosi nomine incipit agi posse: ueluti cum seruus eius stipulatur, cum furtum ei fit, aut damnum ei dando in legem Aquiliam committitur, aut si forte, cum creditor fuerat, fraudandi eius causa debitor alicui rem tradiderit. idemque erit, si legetur ei uel fideicommissum ei relinquatur.

1Item si is, qui seruo alieno crediderat, furere coeperit, deinde seruus in rem domini id quod mutuum acceperat uerterit, furioso condictio adquiritur.

2Item si alienam pecuniam credendi causa quis dederit, deinde compos mentis esse desierit, postea consumpta ea furioso condictio adquiritur.

3Et qui negotia furiosi gesserit, negotiorum gestorum ei obligatur.

25 · Ulpianus libro singulari regularum

pr.Actionum genera sunt duo, in rem, quae dicitur uindicatio, et in personam, quae condictio appellatur. in rem actio est, per quam rem nostram, quae ab alio possidetur, petimus: et semper aduersus eum est qui rem possidet. in personam actio est, qua cum eo agimus, qui obligatus est nobis ad faciendum aliquid uel dandum: et semper aduersus eundem locum habet.

1Actionum autem quaedam ex contractu, quaedam ex facto, quaedam in factum sunt. ex contractu actio est, quotiens quis sui lucri causa cum aliquo contrahit, ueluti emendo uendendo locando conducendo et ceteris similibus. ex facto actio est, quotiens ex eo teneri quis incipit, quod ipse admisit, ueluti furtum uel iniuriam commisit uel damnum dedit. in factum actio dicitur, qualis est exempli gratia actio, quae datur patrono aduersus libertum, a quo contra edictum praetoris in ius uocatus est.

2Omnes autem actiones aut ciuiles dicuntur aut honorariae.

26 · Ulpianus libro quinto de censibus

pr.Omnes poenales actiones post litem inchoatam et ad heredes transeunt.

27 · Papinianus libro uicensimo septimo quaestionum

pr.Obligationes, quae non propriis uiribus consistunt, neque officio iudicis neque praetoris imperio neque legis potestate confirmantur.

28 · Papinianus libro primo definitionum

pr.Actio in personam infertur: petitio in rem: persecutio in rem uel in personam rei persequendae gratia.

29 · Paulus libro quarto responsorum

pr.Lucio Titio cum ex causa iudicati pecunia deberetur et eidem debitori aliam pecuniam crederet, in cautione pecuniae creditae non adiecit sibi praeter eam pecuniam debitam sibi ex causa iudicati: quaero, an integrae sint utraeque Lucio Titio petitiones. Paulus respondit nihil proponi, cur non sint integrae.

30 · Scaeuola libro primo responsorum

pr.Seruus effectus non idcirco, quod postea indulgentia principali libertatem consecutus est, redisse dicitur in obligationem creditorum.

31 · Maecianus libro secundo fideicommissorum

pr.Non solum stipulationes impossibili condicioni adplicatae nullius momenti sunt, sed etiam ceteri quoque contractus, ueluti emptiones locationes, impossibili condicione interposita aeque nullius momenti sunt, quia in ea re, quae ex duorum pluriumue consensu agitur, omnium uoluntas spectetur, quorum procul dubio in huiusmodi actu talis cogitatio est, ut nihil agi existiment adposita ea condicione, quam sciant esse impossibilem.

32 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.Cum ex uno delicto plures nascuntur actiones, sicut euenit, cum arbores furtim caesae dicuntur, omnibus experiri permitti post magnas uarietates optinuit.

33 · Paulus libro tertio decretorum

pr.Constitutionibus, quibus ostenditur heredes poena non teneri, placuit, si uiuus conuentus fuerat, etiam poenae persecutionem transmissam uideri, quasi lite contestata cum mortuo.

34 · Paulus libro singulari de concurrentibus actionibus

pr.Qui seruum alienum iniuriose uerberat, ex uno facto incidit et in Aquiliam et in actionem iniuriarum: iniuria enim ex affectu fit, damnum ex culpa et ideo possunt utraeque competere. sed quidam altera electa alteram consumi. alii per legis Aquiliae actionem iniuriarum consumi, quoniam desiit bonum et aequum esse condemnari eum, qui aestimationem praestitit: sed si ante iniuriarum actum esset, teneri eum ex lege Aquilia. sed et haec sententia per praetorem inhibenda est, nisi in id, quod amplius ex lege Aquilia competit, agatur. rationabilius itaque est eam admitti sententiam, ut liceat ei quam uoluerit actionem prius exercere, quod autem amplius in altera est, etiam hoc exsequi.

1Si is, cui rem commodauero, eam subripuerit, tenebitur quidem et commodati actione et condictione, sed altera actio alteram peremit aut ipso iure aut per exceptionem, quod est tutius.

2Hinc de colono responsum est, si aliquid ex fundo subtraxerit, teneri eum condictione et furti, quin etiam ex locato: et poena quidem furti non confunditur, illae autem inter se miscentur. et hoc in legis Aquiliae actione dicitur, si tibi commodauero uestimenta et tu ea ruperis: utraeque enim actiones rei persecutionem continent. et quidem post legis Aquiliae actionem utique commodati finietur: post commodati an Aquiliae remaneat in eo, quod in repetitione triginta dierum amplius est, dubitatur: sed uerius est remanere, quia simplo accedit: et simplo subducto locum non habet.

35 · Paulus libro primo ad edictum praetoris

pr.In honorariis actionibus sic esse definiendum Cassius ait, ut quae rei persecutionem habeant, hae etiam post annum darentur, ceterae intra annum. honorariae autem, quae post annum non dantur, nec in heredem dandae sunt, ut tamen lucrum ei extorqueatur, sicut fit in actione doli mali et interdicto unde ui et similibus. illae autem rei persecutionem continent, quibus persequimur quod ex patrimonio nobis abest, ut cum agimus cum bonorum possessore debitoris nostri, item Publiciana, quae ad exemplum uindicationis datur. sed cum rescissa usucapione redditur, anno finitur, quia contra ius ciuile datur.

1In duumuiros et rem publicam etiam post annum actio datur ex contractu magistratuum municipalium.

36 · Ulpianus libro secundo ad edictum

pr.Cessat ignominia in condictionibus, quamuis ex famosis causis pendeant.

37 · Ulpianus libro quarto ad edictum praetoris

pr.Actionis uerbo continetur in rem, in personam: directa, utilis: praeiudicium, sicut ait Pomponius: stipulationes etiam, quae praetoriae sunt, quia actionum instar obtinent, ut damni infecti, legatorum et si quae similes sunt. interdicta quoque actionis uerbo continentur.

1Mixtae sunt actiones, in quibus uterque actor est, ut puta finium regundorum, familiae erciscundae, communi diuidundo, interdictum uti possidetis, utrubi.

38 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.Non figura litterarum, sed oratione, quam exprimunt litterae, obligamur, quatenus placuit non minus ualere, quod scriptura, quam quod uocibus lingua figuratis significaretur.

39 · Gaius libro tertio ad edictum prouinciale

pr.Filius familias ex omnibus causis tamquam pater familias obligatur et ob id agi cum eo tamquam cum patre familias potest.

40 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.Hereditariarum actionum loco habentur et legata, quamuis ab herede coeperint.

41 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum

pr.Quotiens lex obligationem introducit, nisi si nominatim cauerit, ut sola ea actione utamur, etiam ueteres eo nomine actiones competere.

1Si ex eodem facto duae competant actiones, postea iudicis potius partes esse, ut quo plus sit in reliqua actione, id actor ferat, si tantundem aut minus, id consequatur.

42 · Ulpianus libro uicesimo primo ad edictum

pr.Is, cui sub condicione legatum est, pendente condicione non est creditor, sed tunc, cum exstiterit condicio, quamuis eum, qui stipulatus est sub condicione, placet etiam pendente condicione creditorem esse.

1Creditores eos accipere debemus, qui aliquam actionem uel ciuilem habent, sic tamen, ne exceptione submoueantur, uel honorariam actionem, uel in factum.

43 · Paulus libro septuagensimo secundo ad edictum

pr.Obligari potest pater familias suae potestatis pubes compos mentis: pupillus sine tutoris auctoritate non obligatur iure ciuili: seruus autem ex contractibus non obligatur.

44 · Paulus libro septuagensimo quarto ad edictum praetoris

pr.Obligationum fere quattuor causae sunt: aut enim dies in iis est aut condicio aut modus aut accessio.

1Circa diem duplex inspectio est: nam uel ex die incipit obligatio aut confertur in diem. ex die ueluti ‘kalendis Martiis dare spondes?’ cuius natura haec est, ut ante diem non exigatur. ad diem autem ‘usque ad kalendas dare spondes?’ placet autem ad tempus obligationem constitui non posse non magis quam legatum: nam quod alicui deberi coepit, certis modis desinit deberi. plane post tempus stipulator uel pacti conuenti uel doli mali exceptione summoueri poterit. sic et in tradendo si quis dixerit se solum sine superficie tradere, nihil proficit, quo minus et superficies transeat, quae natura solo cohaeret.

2Condicio uero efficax est, quae in constituenda obligatione inseritur, non quae post perfectam eam ponitur, ueluti ‘centum dare spondes, nisi nauis ex Asia uenerit?’ sed hoc casu existente condicione locus erit exceptioni pacti conuenti uel doli mali.

3Modus obligationis est, cum stipulamur decem aut hominem: nam alterius solutio totam obligationem interemit nec alter peti potest, utique quamdiu utrumque est.

4Accessio uero in obligatione aut personae aut rei fit. personae, cum mihi aut Titio stipulor. rei, cum mihi decem aut Titio hominem stipulor: ubi quaeritur, an ipso iure fiat liberatio homine soluto Titio.

5Si ita stipulatus sim: ‘si fundum non dederis, centum dare spondes?’ sola centum in stipulatione sunt, in exsolutione fundus.

6Sed si nauem fieri stipulatus sum et, si non feceris, centum, uidendum, utrum duae stipulationes sint, pura et condicionalis, et existens sequentis condicio non tollat priorem? an uero transferat in se et quasi nouatio prioris fiat? quod magis uerum est.

45 · Paulus libro quinto ad Plautium

pr.Is, qui ex stipulatu Stichum debeat, si eum ante moram manumiserit et is, priusquam super eo promissor conueniretur, decesserit, non tenetur: non enim per eum stetisse uidetur, quo minus eum praestaret.

46 · Paulus libro septimo ad Plautium

pr.Furiosus et pupillus, ubi ex re actio uenit, obligantur etiam sine curatore uel tutoris auctoritate, ueluti si communem fundum habeo cum his et aliquid in eum impendero uel damnum in eo pupillus dederit: nam iudicio communi diuidundo obligabuntur.

47 · Paulus ex libro quarto decimo ad Plautium

pr.Arrianus ait multum interesse, quaeras, utrum aliquis obligetur an aliquis liberetur: ubi de obligando quaeritur, propensiores esse debere nos, si habeamus occasionem, ad negandum: ubi de liberando, ex diuerso, ut facilior sis ad liberationem.

48 · Paulus libro sexto decimo ad Plautium

pr.In quibuscumque negotiis sermone opus non est sufficiente consensu, iis etiam surdus interuenire potest, quia potest intellegere et consentire, ueluti in locationibus conductionibus, emptionibus et ceteris.

49 · Paulus libro octauo decimo ad Plautium

pr.Ex contractibus uenientes actiones in heredes dantur, licet delictum quoque uersetur, ueluti cum tutor in tutela gerenda dolo fecerit aut is apud quem depositum est: quo casu etiam cum filius familias aut seruus quid tale commisit, de peculio actio datur, non noxalis.

50 · Pomponius libro septimo ex Plautio

pr.Quod quis aliquo anno dare promittit aut dare damnatur, ei potestas est quolibet eius anni die dandi.

51 · Celsus libro tertio digestorum

pr.Nihil aliud est actio quam ius quod sibi debeatur, iudicio persequendi.

52 · Modestinus libro secundo regularum

pr.Obligamur aut re aut uerbis aut simul utroque aut consensu aut lege aut iure honorario aut necessitate aut ex peccato.

1Re obligamur, cum res ipsa intercedit.

2Uerbis, cum praecedit interrogatio et sequitur congruens responsio.

3Re et uerbis pariter obligamur, cum et res interrogationi intercedit, consentientes in aliquam rem.

4Ex consensu obligari necessario ex uoluntate nostra uidemur.

5Lege obligamur, cum obtemperantes legibus aliquid secundum praeceptum legis aut contra facimus.

6Iure honorario obligamur ex his, quae edicto perpetuo uel magistratu fieri praecipiuntur uel fieri prohibentur.

7Necessitate obligantur, quibus non licet aliud facere quam quod praeceptum est: quod euenit in necessario herede.

8Ex peccato obligamur, cum in facto quaestionis summa constitit.

9Etiam nudus consensus sufficit obligationi, quamuis uerbis hoc exprimi possit.

10Sed et nutu solo pleraque consistunt.

53 · Modestinus libro tertio regularum

pr.Plura delicta in una re plures admittunt actiones, sed non posse omnibus uti probatum est: nam si ex una obligatione plures actiones nascantur, una tantummodo, non omnibus utendum est.

1Cum generaliter adicimus ‘eiue, ad quem ea res pertinebit’, et adrogantis et eorum, qui iure nobis succedunt, personas comprehendimus.

54 · Modestinus libro quinto regularum

pr.Contractus imaginarii etiam in emptionibus iuris uinculum non optinent, cum fides facti simulatur non intercedente ueritate.

55 · Iauolenus libro duodecimo epistularum

pr.In omnibus rebus, quae dominium transferunt, concurrat oportet affectus ex utraque parte contrahentium: nam siue ea uenditio siue donatio siue conductio siue quaelibet alia causa contrahendi fuit, nisi animus utriusque consentit, perduci ad effectum id quod inchoatur non potest.

56 · Pomponius libro uicesimo ad Quintum Mucium

pr.Quaecumque actiones serui mei nomine mihi coeperunt competere uel ex duodecim tabulis uel ex lege Aquilia uel iniuriarum uel furti, eaedem durant, etiamsi seruus postea uel manumissus uel alienatus uel mortuus fuerit. sed et condictio ex furtiua causa competit, nisi si nactus possessionem serui aut alienauero aut manumissero eum.

57 · Pomponius libro trigesimo sexto ad Quintum Mucium

pr.In omnibus negotiis contrahendis, siue bona fide sint siue non sint, si error aliquis interuenit, ut aliud sentiat puta qui emit aut qui conducit, aliud qui cum his contrahit, nihil ualet quod acti sit. et idem in societate quoque coeunda respondendum est, ut, si dissentiant aliud alio existimante, nihil ualet ea societas, quae in consensu consistit.

58 · Licinnius Rufinus libro octauo regularum

pr.Pupillus mutuam pecuniam accipiendo ne quidem iure naturali obligatur.

59 · Callistratus libro primo edicti monitorii

pr.Sciendum est ex omnibus causis lites contestatas et in heredem similesque personas transire.

60 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum

pr.Numquam actiones poenales de eadem pecunia concurrentes alia aliam consumit.

61 · Scaeuola libro uicensimo octauo digestorum

pr.Procurator Seii admisit subscriptionem ad argentarium uascularium in uerba infra scripta: Λούκιος Καλάνδιος ἐπέγνων, καθὼς προγέγραπται· ἐστὶν λοιπὰ παρ’ ἡμῖν, ὀφειλόμενα τῷ δεῖνι, τόσα: quaero, an Gaium Seium obligare potuit. respondit Seium, si alioquin obligatus non esset, non propter quod ea scriptura quae proponeretur interposita sit, obligatum esse.

1Seia, cum salarium constituere uellet, ita epistulam emisit: ‘Lucio Titio salutem. si in eodem animo et eadem affectione circa me es, quo semper fuisti, ex continenti acceptis litteris meis distracta re tua ueni hoc: tibi quamdiu uiuam praestabo annuos decem. scio enim quia ualde me bene ames’. quaero, cum et rem suam distraxerit Lucius Titius et ad eam profectus sit et ex eo cum ea sit, an ei ex his epistulis salarium annuum debeatur. respondit ex personis causisque eum cuius notio sit aestimaturum, an actio danda sit.