D. 44.5QUARUM RERUM ACTIO NON DATUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum
pr.Iusiurandum uicem rei iudicatae optinet non immerito, cum ipse quis iudicem aduersarium suum de causa sua fecerit deferendo ei iusiurandum.
1Si pupillus sine tutoris auctoritate detulerit iusiurandum, dicemus non obstare exceptionem istam, nisi tutore auctore in iudicio delatio facta sit.
2Si petitor fundi iusiurandum detulerit aduersario, ut, si auctor eius iurasset suum fundum se tradidisse, ab ea controuersia discessurum se, exceptio possessori fundi dabitur.
3Si fideiussor iurauit, si quidem de sua persona tantum iurauit, quasi se non esse obligatum, nihil reo proderit: si uero in rem iurauit, dabitur exceptio reo quoque.
4Si manumisero eum seruum, qui negotia mea gesserat in seruitute, deinde stipulatus ab eo fuero, quod negotia mea gesserit, quidquid ob eam rem, si tunc liber fuisset, eum mihi dare oporteret, id dari, deinde ex stipulatu agam, non summoueri me exceptione: neque enim oneratum se hoc nomine potest queri libertus, si lucrum abruptum ex re patroni non faciat.
5Quae onerandae libertatis causa stipulatus sum, a liberto exigere non possum. onerandae autem libertatis causa facta bellissime ita definiuntur, quae ita imponuntur, ut, si patronum libertus offenderit, petantur ab eo semperque sit metu exactionis ei subiectus, propter quem metum quoduis sustineat patrono praecipiente.
6In summa si in continenti impositum quid sit liberto, quod ἐπαιωρούμενον oneret eius libertatem, dicendum est exceptioni locum facere. sed si post interuallum, habet quidem dubitationem, quia nemo eum cogebat hoc promittere: sed idem erit probandum et hic, tamen causa cognita, si liquido appareat libertum metu solo uel nimia patrono reuerentia ita se subiecisse, ut uel poenali quadam stipulatione se subiceret.
7Si libertatis causa societatem libertus cum patrono coierit et patronus cum liberto pro socio agat, an haec exceptio sit necessaria? et puto ipso iure tutum esse libertum aduersus exactionem patroni.
8Exceptionem onerandae libertatis causa, sicut et ceteras fideiussori non esse denegandas sciendum est, nec ei quidem, qui rogatu liberti reus factus est: sed et ipsi liberto, siue procurator ad defendendum a reo datus fuerit siue heres ei exstiterit. cum enim propositum sit praetori in huiusmodi obligationibus reo succurrere, non seruaturum propositum suum, nisi fideiussorem quoque et eum, qui rogatu liberti reus factus fuerit, aduersus patronum defenderit: etenim parui refert, protinus libertus patrono cogatur dare an per interpositam fideiussoris uel rei personam.
9Siue autem ipsi patrono sit promissum siue alii uoluntate patroni, onerandae libertatis causa uidetur factum et ideo haec exceptio locum habebit.
10Quod si patronus libertum suum delegauerit creditori, an aduersus creditorem, cui delegatus promisit libertatis causa onerandae, exceptione ista uti possit, uideamus. et Cassius existimasse Urseium refert creditorem quidem minime esse submouendum exceptione, quia suum recepit: uerumtamen libertum patrono posse condicere, si non transigendae controuersiae gratia id fecit.
11Item si libertus debitorem suum patrono delegauerit, nulla exceptione summouendus est patronus, sed libertus a patrono per condictionem hoc repetet.
12Haec exceptio non tantum ipsi liberto, uerum successoribus quoque liberti danda est: et uersa uice heredem patroni summouendum, si haec persequatur, sciendum est.
2 · Paulus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Si filio familias delatum sit iusiurandum et iurauerit patrem suum dare non oportere, danda est patri exceptio.
1Si in alea rem uendam, ut ludam, et euicta re conueniar, exceptione summouebitur emptor.
2Si seruus promittat domino pecuniam, ut manumittatur, cum alias non esset manumissurus dominus, eamque liber factus spondeat: dicitur non obstare exceptionem patrono, si eam petat: non enim onerandae libertatis causa haec pecunia promissa est. alioquin iniquum est, dominum et seruo carere et pretio eius. totiens ergo onerandae libertatis causa pecunia uidetur promitti, quotiens sua sponte dominus manumisit et propterea uelit libertum pecuniam promittere, ut non exigat eam, sed ut libertus eum timeat et obtemperet ei.