D. 44.4DE DOLI MALI ET METUS EXCEPTIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Quo lucidius intellegi possit haec exceptio, prius de causa uideamus, quare proposita sit, deinde, quemadmodum dolo fiat, per quae intellegemus, quando obstet exceptio: deinde aduersus quas personas locum habeat. nouissime inspiciemus, intra quae tempora competit exceptio.
1Ideo autem hanc exceptionem praetor proposuit, ne cui dolus suus per occasionem iuris ciuilis contra naturalem aequitatem prosit.
2Sed an dolo quid factum sit, ex facto intellegitur.
3Et quidem dolo fit tam in contractibus quam in testamentis quam in legibus.
2 · Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum
pr.Palam est autem hanc exceptionem ex eadem causa propositam, ex qua causa proposita est de dolo malo actio.
1Sequitur, ut uideamus, in quibus causis locum habeat exceptio et quibus personis obiciatur. et quidem illud adnotandum est, quod specialiter exprimendum est, de cuius dolo quis queratur, non in rem ‘si in ea re nihil dolo malo factum est’, sed sic ‘si in ea re nihil dolo malo actoris factum est’. docere igitur debet is, qui obicit exceptionem, dolo malo actoris factum, nec sufficiet ei ostendere in re esse dolum: aut si alterius dicat dolo factum, eorum personas specialiter debebit enumerare, dummodo hae sint, quarum dolus noceat.
2Plane ex persona eius, qui exceptionem obicit, in rem opponitur exceptio: neque enim quaeritur, aduersus quem commissus sit dolus, sed an in ea re dolo malo factum sit a parte actoris.
3Circa primam speciem, quibus ex causis exceptio haec locum habeat, haec sunt, quae tractari possunt. si quis sine causa ab aliquo fuerit stipulatus, deinde ex ea stipulatione experiatur, exceptio utique doli mali ei nocebit: licet enim eo tempore, quo stipulabatur, nihil dolo malo admiserit, tamen dicendum est eum, cum litem contestatur, dolo facere, qui perseueret ex ea stipulatione petere: et si cum interponeretur, iustam causam habuit, tamen nunc nullam idoneam causam habere uidetur. proinde et si crediturus pecuniam stipulatus est nec credidit et si certa fuit causa stipulationis, quae tamen aut non est secuta aut finita est, dicendum erit nocere exceptionem.
4Item quaeritur, si quis pure stipulatus sit certam quantitatem, quia hoc actum sit, sed post stipulationem interpositam pactus sit, ne interim pecunia usque ad certum diem petatur, an noceat exceptio doli. et quidem et de pacto conuento excipi posse nequaquam ambigendum est: sed et si hac quis exceptione uti uelit, nihilo minus poterit: dolo enim facere eum, qui contra pactum petat, negari non potest.
5Et generaliter sciendum est ex omnibus in factum exceptionibus doli oriri exceptionem, quia dolo facit, quicumque id, quod quaqua exceptione elidi potest, petit: nam et si inter initia nihil dolo malo facit, attamen nunc petendo facit dolose, nisi si talis sit ignorantia in eo, ut dolo careat.
6Non male dictum est, si creditor usuras in futurum acceperit, deinde pecuniam nihilo minus petat, antequam id tempus praetereat, cuius temporis usuras accepit, an doli exceptione repellatur. et potest dici dolo eum facere: accipiendo enim usuras distulisse uidetur petitionem in id tempus, quod est post diem usurarum praestitarum, et tacite conuenisse interim se non petiturum.
7Item quaeritur: si statuliberum mercatus quis fuerit iussum decem dare, cum hoc ignoraret, et duplam stipulatus fuerit, deinde decem acceperit euicto eo in libertatem agere ex duplae stipulatione potest, sed nisi decem, quae implendae condicionis causa acceperit, deduxerit, exceptione summouendus erit: et haec ita Iulianus quoque scribsit. si tamen ex re emptoris uel ex peculio, quod ad emptorem pertinebat, pecuniam dederit statuliber, potest dici exceptionem non nocere, quia dolo non faceret.
3 · Paulus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Item si ob id, quod, antequam dominium ad me transferatur, uenditori dederit decem, agam ex empto, ut decem recipiam, ita puto competere mihi actionem, si paratus sim ex duplae stipulatione eum liberare.
4 · Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum
pr.Apud Celsum quaeritur, si, cum Titio mandassent creditores hereditarii, ut adiret hereditatem, unus non mandasset decipiendi eius causa, mandaturus alioquin, si non foret hic aditurus, deinde agat, an exceptione repellatur: et ait Celsus doli eum exceptione repellendum.
1Iulianus scribsit, si quis, cum aeger esset, centum aureos uxoris suae consobrino spopondisset, uolens scilicet eam pecuniam ad mulierem peruenire, deinde conualuerit, an exceptione uti possit, si conueniatur. et refert Labeoni placuisse doli mali uti eum posse.
2Si in arbitrum compromisserimus, deinde cum non stetissem ob aduersam ualitudinem, poena commissa est, an uti possim doli exceptione? et ait Pomponius prodesse mihi doli exceptionem.
3Item quaeritur, si cum eo, a quo tibi sexaginta deberentur, compromisseris, deinde per imprudentiam poenam centum stipulatus fueris. Labeo putat conuenire officio arbitri iubere tantum tibi dari, quantum re uera debeatur, et, si non fiat, non uetare, ne quid amplius petatur: sed etiamsi id omissum fuerit, peti posse quod debetur Labeo dicit, et si forte poena petatur, doli mali exceptionem profuturam.
4Si quis pupillo soluerit sine tutoris auctoritate id quod debuit exque ea solutione locupletior factus sit pupillus, rectissime dicitur exceptionem petentibus nocere: nam et si mutuam acceperit pecuniam uel ex quo alio contractu locupletior factus sit, dandam esse exceptionem. idemque et in ceteris erit dicendum, quibus non recte soluitur: nam si facti sint locupletiores, exceptio locum habebit.
5Item Labeo scribit, si quis fugitiuum esse sciens emerit seruum et si stipulatus fuerit fugitiuum non esse, deinde agat ex stipulatu, non esse eum exceptione repellendum, quoniam hoc conuenit (quamuis ex empto actionem non haberet): sed, si non conuenisset, exceptione repelletur.
6Quod si is, cui pecunia debeatur, cum debitore decidit et nomen eius uendidit Seio, cui debitor mandauerat, ut nomen emeret, deque ea re emptor stipulatus est, deinde creditor eam pecuniam retinet, quam per iudicem abstulit, an emptor ex stipulatu possit experiri? et Ofilius putat, si uenditor nominis paratus non sit reddere, quantum ab emptore acceperit, non nocituram exceptionem doli mali: et puto sententiam Ofilii ueram.
7Labeo ait, si de homine petito secundum actorem fuerit iudicatum et iussu iudicis satisdatum sit hominem intra certum diem tradi, et, si traditus non fuisset, poenam stipulatus sit, petitorem, qui et hominem uindicat et poenam petit, exceptione esse repellendum: iniquum enim esse et hominem possidere et poenam exigere.
8Item quaeritur, si uniones tibi pignori dedero et conuenerit, ut soluta pecunia redderentur, et hi uniones culpa tua perierint et pecuniam petas. exstat Neruae et Atilicini sententia dicentium ita esse excipiendum: ‘si inter me et te non conuenit, ut soluta pecunia uniones mihi reddantur’: sed est uerius exceptionem doli mali nocere debere.
9Si minor mihi infantem donauerit, deinde eum uindicet, exceptione doli mali repellendus est, nisi alimenta reddat et si quis alius sumptus probabilis in eum factus sit.
10Praeterea sciendum est, si quis quid ex testamento contra uoluntatem petat, exceptione eum doli mali repelli solere: et ideo heres, qui non habet uoluntatem, per exceptionem doli repellitur.
11Si quis ex uncia heres sit scriptus, ex qua ducenta consequi potuit, deinde propter hoc legatum, in quo centum erant, praetulit, ne molestiis hereditariis implicaretur: an, si legatum petat, exceptione doli mali summoueatur? et ait Iulianus non esse eum summouendum. quod si a substituto pretium accepit uel quod pretii loco haberi posset, ne adeat hereditatem, petens legatum dolo, inquit, facere intellegetur ac per hoc doli exceptione repelletur.
12Quaesitum est, si, cum fundi usum fructum haberem, eum fundum uolente me uendideris, an uindicanti mihi usum fructum exceptio sit obicienda. et hoc iure utimur, ut exceptio doli noceat.
13Marcellus ait aduersus doli exceptionem non dari replicationem doli. Labeo quoque in eadem opinione est: ait enim iniquum esse communem malitiam petitori quidem praemio esse, ei uero, cum quo ageretur, poenae esse, cum longe aequum sit ex eo, quod perfide gestum est, actorem nihil consequi.
14Contra senatus consulti quoque Macedoniani exceptionem de dolo dandam replicationem ambigendum non esse eamque nocere debere etiam constitutionibus et sententiis auctorum cauetur.
15Labeo et si ex stipulatu actio competat propter doli clausulam, tamen nocere doli exceptionem ait, si aduersus ea inquit, factum erit: posse enim petitorem, antequam stipulatio committatur, nihil dolo malo fecisse et tunc facere cum petat: propter quod exceptionem esse necessariam.
16Aduersus parentes patronosque neque doli exceptio neque alia quidem, quae patroni parentisue opinionem apud bonos mores suggillet, competere potest: in factum tamen erit excipiendum, ut, si forte pecunia non numerata dicatur, obiciatur exceptio pecuniae non numeratae. nihil autem interest, utrum patronus ex suo contractu an uero ex alieno conueniatur: semper enim reuerentia ei exhibenda est tam uiuo quam defuncto. si autem cum herede liberti patronus agat, puto excipere debere de dolo patroni heredem liberti. libertum autem de dolo patroni, etsi ab herede eius conueniatur, minime exceptionem obiecturum: namque conuenit tam uiuo quam mortuo patrono a liberto honorem exhiberi. in stipulatione plane doli clausula non erit detrahenda, quia ex doli clausula non de dolo actio intenditur, sed ex stipulatu.
17In hac exceptione et de dolo serui uel alterius personae iuri nostro subiectae excipere possumus et de eorum dolo, quibus adquiritur. sed de seruorum et filiorum dolo, si quidem ex peculiari eorum negotio actio intendatur, in infinitum exceptio obicienda est: si autem non ex peculiari causa, tum de eo dumtaxat excipi oportet, qui admissus sit in ipso negotio quod geritur, non etiam si postea aliquis dolus interuenisset: neque enim esse aequum serui dolum amplius domino nocere, quam in quo opera eius esset usus.
18Quaesitum est, an de procuratoris dolo, qui ad agendum tantum datus est, excipi possit. et puto recte defendi, si quidem in rem suam procurator datus sit, etiam de praeterito eius dolo, hoc est si ante acceptum iudicium dolo quid fecerit, esse excipiendum, si uero non in rem suam, dolum praesentem in exceptionem conferendum. si autem is procurator sit, cui omnium rerum administratio concessa est, tunc de omni dolo eius excipi posse Neratius scribit.
19Mandaui Titio, ut a te stipularetur, deinde Titius Seio, et stipulatus a te Seius est et iudicium edidit: ait Labeo excipiendum esse tam de meo quam et Seii dolo.
20Item quaeritur, si debitor meus te circumueniebat teque mihi reum dederit egoque abs te stipulatus fuero, deinde petam, an doli mali exceptio obstet. et magis est, ut non tibi permittatur de dolo debitoris mei aduersus me excipere, cum non ego te circumuenerim: aduersus ipsum autem debitorem meum poteris experiri.
21Sed et si mulier post admissum dolum debitorem suum marito in dotem delegauerit, idem probandum erit de dolo mulieris non esse permittendum excipere, ne indotata fiat.
22Apud Iulianum quaesitum est, si heres soceri, a quo dos peteretur, exciperet de dolo mariti et mulieris, cui pecunia quaereretur, an obstatura esset exceptio ex persona mulieris. et ait Iulianus, si maritus ex promissione dotis ab herede soceri petat et heres excipiat de dolo filiae, cui ea pecunia adquireretur, exceptionem obstare: dos enim, quam maritus ab herede soceri petit, intellegitur, inquit, filiae adquiri, cum per hoc dotem sit habitura. illud non explicat Iulianus, an et de dolo mariti excipi possit: puto autem eum hoc sentire, ut etiam de dolo mariti noceat exceptio, licet uideatur nulla dos filiae, ut ait, quaeri.
23Illa etiam quaestio uentilata est apud plerosque, an de dolo tutoris exceptio pupillo experienti nocere debeat. et ego puto utilius, etsi per eas personas pupillis fauetur, tamen dicendum esse, siue quis emerit a tutore rem pupilli siue contractum sit cum eo in rem pupilli, siue dolo quid tutor fecerit et ex eo pupillus locupletior factus est, pupillo nocere debere, nec illud esse distinguendum, cautum sit ei an non, soluendo sit an non tutor, dummodo rem administret: unde enim diuinat is, qui cum tutore contrahit? plane si mihi proponas collusisse aliquem cum tutore, factum suum ei nocebit.
24Si quis non tutor, sed pro tutore negotia gerat, an dolus ipsius noceat pupillo, uideamus. et putem non nocere: nam si is, qui pro tutore negotia gerebat, rem uendiderit et usucapta sit, exceptionem non nocere pupillo rem suam persequenti, etiamsi ei cautum sit, quia huic rerum pupilli administratio concessa non fuit.
24aSecundum haec magis opinor de dolo tutoris exceptionem pupillo esse obiciendam.
25Quae in tutore diximus, eadem in curatore quoque furiosi dicenda erunt, sed et in prodigi uel minoris uiginti quinque annis.
26De dolo autem ipsius minoris uiginti quinque annis exceptio utique locum habebit: nam et de pupilli dolo interdum esse excipiendum nequaquam ambigendum, est ex ea aetate, quae dolo non careat. denique Iulianus quoque saepissime scribsit doli pupillos, qui prope pubertatem sunt, capaces esse. quid enim, si debitor ex delegatu pupilli pecuniam creditori eius soluit? fingendus est, inquit, pubes esse, ne propter malitiae ignorantiam bis eandem pecuniam consequatur. idem seruandum in furioso ait, si, cum existimaretur compos mentis esse, iusserit debitorem creditori soluere, uel si quod exegit, domi habeat.
27De auctoris dolo exceptio emptori non obicitur. si autem accessione auctoris utitur, aequissimum uisum est ei, qui ex persona auctoris utitur accessione, pati dolum auctoris: et peraeque traditur rei quidem cohaerentem exceptionem etiam emptori nocere, eam autem, quae ex delicto personae oriatur, nocere non oportere.
28Si, cum legitima hereditas Gaii Seii ad te perueniret et ego essem heres institutus, persuaseris mihi per dolum malum, ne adeam hereditatem, et posteaquam ego repudiaui hereditatem, tu eam Sempronio cesseris pretio accepto isque a me petat hereditatem: exceptionem doli mali eius, qui ei cessit, non potest pati.
29Si quis autem ex causa legati uindicet aut is, cui ex causa donationis res praestita est, uindicet, an de dolo exceptionem patiatur ex causa eius, in cuius locum successerit? et magis putat Pomponius summouendum: et ego puto exceptione eos esse repellendos, cum lucratiuam causam sint nancti: aliud est enim emere, aliud ex his causis succedere.
30Idem tractat Pomponius et in eum, qui pigneri accepit, si Seruiana uel hypothecaria actione experiatur: nam et hunc putat Pomponius summouendum, quia res ad eum qui dolo fecit reuersura est.
31Auctoris autem dolus, sicut diximus, emptori non obicitur. sed hoc in emptore solo seruabimus: item in eo, qui permutauerit uel in solutum accepit: item in similibus, qui uicem emptorum continent. ceterum si noxae deditus quis sit, Pomponius putat passurum exceptionem, quam ille pateretur, qui noxae dedit. proinde ex quacumque alia causa, quae prope lucratiuam habet adquisitionem, quaesisse quis uideatur, patietur exceptionem doli ex persona eius, in cuius locum successit: sufficit enim, si is, qui pretium dedit uel uice pretii, cum sit bona fide emptor, ut non patiatur doli exceptionem ex persona auctoris, utique si ipse dolo caret. ceterum si ipse dolo non careat, peruenietur ad doli exceptionem et patietur de dolo suo exceptionem.
32Si a Titio fundum emeris qui Sempronii erat isque tibi traditus fuerit pretio soluto, deinde Titius Sempronio heres extiterit et eundem fundum Maeuio uendiderit et tradiderit: Iulianus ait aequius esse praetorem te tueri, quia et, si ipse Titius fundum a te peteret, exceptione in factum comparata uel doli mali summoueretur et, si ipse eum possideret et Publiciana peteres, aduersus excipientem ‘si non suus esset’ replicatione utereris, ac per hoc intellegeretur eum fundum rursum uendidisse, quem in bonis non haberet.
33Metus causa exceptionem Cassius non proposuerat contentus doli exceptione, quae est generalis: sed utilius uisum est etiam de metu opponere exceptionem. etenim distat aliquid doli exceptione, quod exceptio doli personam complectitur eius, qui dolo fecit: enimuero metus causa exceptio in rem scripta est ‘si in ea re nihil metus causa factum est’, ut non inspiciamus, an is qui agit metus causa fecit aliquid, sed an omnino metus causa factum est in hac re a quocumque, non tantum ab eo qui agit. et quamuis de dolo auctoris exceptio non obiciatur, uerumtamen hoc iure utimur, ut de metu non tantum ab auctore, uerum a quocumque adhibito exceptio obici possit.
34Illud sciendum est hanc exceptionem de metu eum obicere debere, qui metum non a parente passus est, in cuius fuit potestate: ceterum parenti licere deteriorem condicionem liberorum in rebus peculiariis facere. sed si se abstinuerit hereditate paterna, succurrendum ei erit, ut alioquin succurritur.
5 · Paulus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Pure mihi debes decem: ea tibi sub condicione legaui. interim heres si petat, doli exceptione non est summouendus, cum possit etiam deficere condicio: itaque legatorum stipulationem interponere debebit. sed si non caueat heres, doli exceptione summouebitur: expedit enim legatario retinere summam, quam mitti in possessionem rerum hereditariarum.
1Si cui legata sit uia et is lege Falcidia locum habente totam eam uindicet non oblata aestimatione quartae partis, summoueri eum doli exceptione Marcellus ait, quoniam suo commodo heres consulit.
2Si donaui alicui rem nec tradidero, et ille cui donaui non tradita possessione in eo loco aedificauerit me sciente, et cum aedificauerit, nanctus sim ego possessionem, et petat a me rem donatam, et ego excipiam, quod supra legitimum modum facta est: an de dolo replicandum est? dolo enim feci, qui passus sum eum aedificare et non reddo impensas.
3Actoris, qui exigendis pecuniis praepositus est, etiam posterior dolus domino nocet.
4Si seruus ueniit ab eo, cui hoc dominus permisit, et redhibitus sit domino: agenti uenditori de pretio exceptio opponitur redhibitionis, licet iam is qui uendidit domino pretium soluerit (etiam mercis non traditae exceptione summouetur et qui pecuniam domino iam soluit) et ideo is qui uendidit agit aduersus dominum. eandem causam esse Pedius ait eius, qui negotium nostrum gerens uendidit.
5Si eum, qui uolebat mihi donare supra legitimum modum, delegauero creditori meo, non poterit aduersus petentem uti exceptione, quoniam creditor suum petit. in eadem causa est maritus: nec hic enim debet exceptione summoueri, qui suo nomine agit. numquid ergo nec de dolo mulieris excipiendum sit aduersus maritum, qui dotem petit, non ducturus uxorem, nisi dotem accepisset ? nisi iam diuertit. itaque condictione tenetur debitor qui delegauit uel mulier, ut uel liberet debitorem uel, si soluit, ut pecunia ei reddatur.
6Non sicut de dolo actio certo tempore finitur, ita etiam exceptio eodem tempore danda est: nam haec perpetuo competit, cum actor quidem in sua potestate habeat, quando utatur suo iure, is autem cum quo agitur non habeat potestatem, quando conueniatur.
6 · Gaius libro trigensimo ad edictum prouinciale
pr.Si opera creditoris acciderit, ut debitor pecuniam, quam soluturus erat, perderet, exceptione doli mali creditor remouebitur. idem est et si creditori eius numeratam pecuniam ratam creditor non habeat.
7 · Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum
pr.Iulianus ait: si pecuniam, quam me tibi debere existimabam, iussu tuo spoponderim ei cui donare uolebas, exceptione doli mali potero me tueri et praeterea condictio mihi aduersus stipulatorem competit, ut me liberet.
1Idem Iulianus ait, si ei, quem creditorem tuum putabas, iussu tuo pecuniam, quam me tibi debere existimabam, promisero, petentem doli mali exceptione summoueri debere, et amplius agendo cum stipulatore consequar, ut mihi acceptam faciat stipulationem. et habet haec sententia Iuliani humanitatem, ut etiam aduersus hunc utar exceptione et condictione, cui sum obligatus.
8 · Paulus libro sexto ad Plautium
pr.Dolo facit, qui petit quod redditurus est.
1Sic, si heres damnatus sit non petere a debitore, potest uti exceptione doli mali debitor et agere ex testamento.
9 · Paulus libro trigensimo secundo ad edictum
pr.Si procurator rei pecunia accepta damnari se passus sit et cum domino iudicati agatur, tuebitur se doli mali exceptione. nec hoc, quod acceperit procurator, auferri ab eo potest: nam turpiter accepta pecunia iustius penes eum est qui deceptus sit quam qui decepit.
10 · Marcianus libro tertio regularum
pr.Cum uir aut uxor in area sibi donata aliquid aedificasset, plerisque placet doli mali exceptione posita rem seruari posse.
11 · Neratius libro quarto membranarum
pr.Si procurator agit, de dolo eius excipi non debet, quia aliena lis est isque rei extraneus, neque alienus dolus nocere alteri debet. si post litem contestatam dolo quid fecerit, an exceptio eo nomine in iudicium obicienda sit, dubitari potest, quia litis contestatione res procuratoris fit eamque suo iam quodammodo nomine exequitur. et placet de procuratoris dolo excipiendum esse. idem de tutore, qui pupilli nomine aget, dicendum est.
1In uniuersum autem haec in ea re regula sequenda est, ut dolus omnimodo puniatur, etsi non ali cui, sed ipsi, qui eum admisit, damnosus futurus erit.
12 · Papinianus libro tertio quaestionum
pr.Qui aequitate defensionis infringere actionem potest, doli exceptione tutus est.
13 · Paulus libro quarto decimo quaestionum
pr.Liberis exheredatis, qui nihil ex patris iudicio meruerunt, rupto testamento ius suum conseruandum est, nec opponetur doli mali exceptio. quod non solum in persona eorum, sed in heredibus in persona liberorum quoque eorum optinendum est.
14 · Paulus libro tertio responsorum
pr.Paulus respondit eum, qui in alieno solo aedificium extruxerit, non alias sumptus consequi posse, quam possideat et ab eo dominus soli rem uindicet, scilicet opposita doli mali exceptione.
15 · Scaeuola libro quinto responsorum
pr.Fideiussor euictionis nomine condemnatus id praedium, quod euictum est, et omnia praestare paratus est, quae iure empti continentur: quaero, an agentem emptorem exceptione ex causa iudicati doli mali summouere potest. respondit exceptionem quidem opponi posse, iudicem autem aestimaturum, ut pro damnis emptori satisfiat.
16 · Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum
pr.Si debitor a furioso delegatus creditori eius soluat, quem compotem mentis esse existimabat, et ita cum eo agatur: exceptione doli in id, quod in rem furiosi processit, defenditur.
17 · Scaeuola libro uicensimo septimo digestorum
pr.Pater pro filia dotem promiserat et pactus erat, ut ipse aleret filiam suam eiusque omnes: idem homo rusticanus genero scripsit quasi usuras praeteritas ex dotis promissione: quaesitum est, cum ipse filiam suam exhibuerit et maritus nullam impensam fecerit, an ex chirographo ex stipulatu agenti genero exceptio obstare debeat. respondit, si, ut proponatur, pater, cum exhiberet, per errorem promississet, locum fore doli mali exceptioni.
1Auus nepotibus ex filia legauit singulis centena et adiecit haec uerba: ‘ignoscite, nam potueram uobis amplius relinquere, nisi me Fronto pater uester male accepisset, cui dederam mutua quindecim, quae ab eo recipere non potui: postremo hostes, qui mihi fere omnem substantiam abstulerunt’. quaesitum est, an, si aui heres ab his nepotibus patris sui heredibus petat quindecim, contra uoluntatem defuncti facere uideatur et doli mali exceptione summoueatur. respondit exceptionem obstaturam.
2Ex quadrante heres scriptus a coherede ex dodrante instituto emit portionem certa quantitate, ex qua aliquam summam in nominibus ex kalendario uti daret, stipulanti spopondit: defuncto uenditore hereditatis falsum testamentum Septicius accusare coepit et hereditatem ab emptore petit et ne quid ex ea minueret, impetrauit: quaesitum est, cognitione falsi pendente an heredes ex stipulatu petentes doli exceptione summouentur. respondit heredes uenditoris, si ante euentum cognitionis pergant petere, exceptione doli mali posse summoueri.
3Marito et filio communi ex parte dimidia scriptis heredibus filiam suam ex priore matrimonio ita heredem instituit: ‘Maeuia filia mea ex sex unciis heres mihi esto, si cum coheredibus tuis parem rationem feceris pro mea portione in diem mortis meae eius actus, qui pendet ex tutela tua, quam Titius pater meus, auus tuus administrauit’. quaesitum est, an, quia sub condicione instituta filia esset, si omitteret hereditatem, uti saluam tutelae actionem haberet, legata sibi a matre data consequi possit. respondit secundum ea quae proponerentur eam, de qua quaereretur, contra uoluntatem petere et ideo exceptionem doli obstaturam.