D. 44.3DE DIUERSIS TEMPORALIBUS PRAESCRITIONIBUS ET DE ACCESSIONIBUS POSSESSIONUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro septuagensimo quarto ad edictum
pr.Quia tractatus de utilibus diebus frequens est, uideamus, quid sit experiundi potestatem habere. et quidem in primis exigendum est, ut sit facultas agendi. neque sufficit reo experiundi secum facere potestatem, uel habere eum qui se idonee defendat, nisi actor quoque nulla idonea causa impediatur experiri. proinde siue apud hostes sit siue rei publicae causa absit siue in uinculis sit aut si tempestate in loco aliquo uel in regione detineatur, ut neque experiri neque mandare possit, experiundi potestatem non habet. plane is, qui ualetudine impeditur, ut mandare possit, in ea causa est, ut experiundi habeat potestatem. illud utique neminem fugit experiundi potestatem non habere eum, qui praetoris copiam non habuit: proinde hi dies cedunt, quibus ius praetor reddit.
2 · Marcellus libro sexto digestorum
pr.In tempore constituto iudicatis an intercalaris dies proficere iudicato nec ne debeat, quaeritur. item de tempore, quo lis perit, sic sine dubio existimandum est, ut auctum litis tempus intercalari die existimetur, ueluti si de usucapione sit quaestio, quae tempore constituto expleri solet, aut de actionibus, quae certo tempore finiuntur, ut aediliciae pleraeque actiones. et si quis fundum ea lege uendiderit, ut, nisi in diebus triginta pretium esset solutum, inemptus esset fundus, dies intercalaris proficiet emptori. mihi contra uidetur.
3 · Modestinus libro sexto differentiarum
pr.Longae possessionis praescriptionem tam in praediis quam in mancipiis locum habere manifestum est.
4 · Iauolenus libro septimo epistularum
pr.Si seruus hereditarius aut eius, qui in hostium potestate sit, satis acceperit, continuo dies satisdationis cedere incipiet: intueri enim debemus, an experiundi potestas fuerit aduersus eum, qui obligatus est, non an is agere potuerit, qui rem in obligationem deduxerit: alioquin erit iniquissimum ex condicione actorum obligationes reorum extendi, per quos nihil factum erit, quo minus cum his agi possit.
5 · Ulpianus libro tertio disputationum
pr.An uitium auctoris uel donatoris eiusue qui mihi rem legauit mihi noceat, si forte auctor meus iustum initium possidendi non habuit, uidendum est. et puto neque nocere neque prodesse: nam denique et usucapere possum, quod auctor meus usucapere non potuit.
1Ex facto propositum est quendam, cum rem pignori dedisset, eandem distraxisse heredemque eius redemisse: quaeritur, an heres aduersus pignoris persecutionem exceptione longae possessionis uti possit. dicebam hunc heredem, qui pignus ab extraneo redemit, posse exceptione uti, quia in extranei locum successit, non in eius qui pignori dederat, quemadmodum si ante redemisset, sic deinde heres exstitisset.
6 · Africanus libro nono quaestionum
pr.Si duobus eandem rem separatim uendiderim, ea possessio, quae utramque uenditionem praecesserit, soli priori emptori, cui et tradita sit, proficit. denique et si, quam rem tibi uendiderim, rursus a te emam et Titio uendam, et meam omnem et tuam possessionem Titio accessuram, uidelicet quod et tu mihi et ego ei possessionem praestare debeamus.
1Uendidi tibi seruum et conuenit, ut, nisi certa die pecunia soluta esset, inemptus esset: quod cum euenerit, quaesitum est, quid de accessione tui temporis putares. respondit id quod seruetur, cum redhibitio sit facta: hunc enim perinde haberi ac si retrorsus homo mihi uenisset, ut scilicet, si uenditor possessionem postea nactus sit, et hoc ipsum tempus et quod uenditionem praecesserit et amplius accessio haec ei detur cum eo, quod apud eum fuit, a quo homo redhibitus sit.
7 · Marcianus libro tertio institutionum
pr.Si quisquam in fluminis publici deuerticulo solus pluribus annis piscatus sit, alterum eodem iure uti prohibet.
8 · Ulpianus libro primo regularum
pr.In accessione temporis et id tempus, quo in fuga sit seruus, domino eius procedere uerum est.
9 · Marcianus libro quinto regularum
pr.Rescriptis quibusdam diui magni Antonini cauetur, ut in rebus mobilibus locus sit praescriptioni diutinae possessionis.
10 · Papinianus libro tertio decimo responsorum
pr.Intra quattuor annos uacantium bonorum delator facta denuntiatione destitit: post quattuor annos secundo delatori uenienti prior nuntiatio, quo minus praescriptione temporis summoueatur, non proderit, nisi prioris praeuaricatio detegetur: quo declarato praescriptio, sed et negotii quaestio peremetur.
1Quadriennii tempus, quod bonis uacantibus nuntiandis praescriptum est, non ex opinione hominum, sed de substantia uacantium bonorum dinumeratur. quattuor autem anni post irritum testamentum factum et intestati possessionem ab omnibus repudiatam, qui gradatim petere potuerunt, uel temporis finem, quod singulis praestitutum est, computabuntur.
11 · Papinianus libro secundo definitionum
pr.Cum heres in ius omne defuncti succedit, ignoratione sua defuncti uitia non excludit, ueluti cum sciens alienum illum illo uel precario possedit: quamuis enim precarium heredem ignorantem non teneat nec interdicto recte conueniatur, tamen usucapere non poterit, quod defunctus non potuit. idem iuris est, cum de longa possessione quaeritur: neque enim recte defendetur, cum exordium ei bonae fidei ratio non tueatur.
12 · Paulus libro sexto decimo responsorum
pr.Creditor, qui praescriptione longae possessionis a possessore pignoris summoueri possit, pignus distraxit: quaero, an possessori salua sit exceptio aduersus emptorem. Paulus respondit etiam aduersus emptorem eandem exceptionem competere.
13 · Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum
pr.In omnibus fisci quaestionibus exceptis causis, in quibus minora tempora seruari specialiter constitutum est, uiginti annorum praescriptio custoditur.
1Rei publicae rationes subscriptae et expunctae aduersus eum quidem, qui administrauit, ultra uiginti, aduersus heredem uero ultra decem annos retractari non possunt.
14 · Scaeuola libro singulari quaestionum publice tractatarum
pr.De accessionibus possessionum nihil in perpetuum neque generaliter definire possumus: consistunt enim in sola aequitate.
1Plane tribuuntur his, qui in locum aliorum succedunt siue ex contractu siue uoluntate: heredibus enim et his, qui successorum loco habentur, datur accessio testatoris.
2Itaque si mihi uendideris seruum, utar accessione tua.
3Et si mihi pignori dederis et ego eandem rem alii pigneraui, meus creditor utetur accessione tui temporis tam aduersus extraneum quam aduersus te ipsum, quamdiu pecuniam mihi non exsolueris: nam qui me potior est, cum ego te superaturus sim, multo magis aduersus te optinere debet. sed si pecuniam mihi solueris, hoc casu accessione tua non utetur.
4Item si absente te is, qui negotia tua uidebatur administrare, seruum mihi uendiderit tuque reuersus ratum habueris, omnimodo accessione utar.
5Item si mihi pignori dederis et conuenerit, nisi pecuniam soluisses, licere ex pacto pignus uendere idque uendiderim, emptori accessio tui temporis dari debebit, licet inuito te pignora distracta sint: iam enim illo in tempore, quo contrahebas, uideri concessisse uenditioni, si pecuniam non intulisses.
15 · Uenuleius libro quinto interdictorum
pr.In usucapione ita seruatur, ut, etiamsi minimo momento nouissimi diei possessa sit res, nihilo minus repleatur usucapio, nec totus dies exigitur ad explendum constitutum tempus.
1Accessio possessionis fit non solum temporis, quod apud eum fuit, unde is emit, sed et qui ei uendidit, unde tu emisti. sed si medius aliquis ex auctoribus non possederit, praecedentium auctorum possessio non proderit, quia coniuncta non est, sicut nec ei, qui non possidet, auctoris possessio accedere potest.
2Item adiciendum est, unde emisti, aut unde is emit, cui tu emendum mandaueras, et quod apud eum, qui uendendum mandauit. quod si is quoque, cui mandatum erat, alii uendendum mandauerit, non aliter huius, qui postea mandauerat, dandam accessionem Labeo ait, quam si id ipsum dominus ei permiserit.
3Sed et si a filio uel seruo rem emero, accessio temporis et quo apud patrem aut dominum fuit ita danda est mihi, si aut uoluntate patris dominiue aut cum administrationem peculii haberet uendidit.
4Item danda est accessio cum eo, quod apud pupillum fuit, a cuius tutore, cum is tutelam eius administraret, emisti. idemque in eo, qui a curatore pupilli furiosiue emerit, seruandum est: et si uentris nomine aut eius, quae rei seruandae causa in possessione esset dotis suae nomine, deminutio facta sit: nam id quoque temporis accedit.
5Hae autem accessiones non tam late accipiendae sunt quam uerba earum patent, ut etiam, si post uenditionem traditionemque rei traditae apud uenditorem res fuerit, proficiat id tempus emptori, sed illud solum quod ante fuit, licet uenditionis tempore eam rem uenditor non habuerat.
6Ei, cui heres rem hereditariam uendidit, et heredis tempus et defuncti debet accedere.
16 · Paulus libro tertio ad Sabinum
pr.Accessio sine nostro tempore nobis prodesse non potest.