D. 43.4NE UIS FIAT EI, QUI IN POSSESSIONEM MISSUS ERIT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro septuagensimo secundo ad edictum
pr.Ait praetor: ‘si quis dolo malo fecerit, quo minus quis permissu meo eiusue, cuius ea iurisdictio fuit, in possessionem bonorum sit, in eum in factum iudicium, quanti ea res fuit, ob quam in possessionem missus erit, dabo’.
1Hoc edictum summa prouidentia praetor proposuit: frustra enim in possessionem mitteret rei seruandae causa, nisi missos tueretur et prohibentes uenire in possessionem coerceret.
2Est autem generale hoc edictum: pertinet enim ad omnes, qui in possessionem a praetore missi sunt: conuenit enim praetori omnes, quos ipse in possessionem misit, tueri. sed siue rei seruandae causa siue legatorum aut uentris nomine in possessionem missi fuerint, habent ex hoc edicto in factum actionem, siue doli siue aliter prohibuerint.
3Haec actio non tantum eum tenet, qui prohibuit quem uenire in possessionem, sed etiam eum, qui possessione pulsus est, cum uenisset in possessionem: nec exigitur, ut ui fecerit qui prohibuit.
4Si quis ideo possessione arcuerit, quia rem suam putabat uel sibi nexam uel certe non esse debitoris, consequens est, ut hoc edicto non teneatur.
5Haec uerba ‘quanti ea res erit, ob quam in possessionem missus erit’ continent utilitatem creditoris, ut quantum eius interest possessionem habere, tantum ei qui prohibuit condemnetur. proinde si ob falsum creditum uel ob falsam petitionem missus est in possessionem uel si exceptione summoueri potuit, nihil ei debet prodesse hoc edictum, quia propter nullam causam in possessionem missus est.
6Hoc edicto neque pupillum neque furiosum teneri constat, quia affectu carent. sed pupillum eum debemus accipere, qui doli capax non est: ceterum si iam doli capax sit, contra erit dicendum. ergo et si tutor dolo fecerit, in pupillum dabimus actionem, si modo soluendo sit tutor: sed et ipsum tutorem posse conueniri Iulianus scribit.
7Si domini uel patris uoluntate prohibitus quis sit a possessione, in ipsos dabitur actio, quasi per alios hoc fecerint.
8Hanc actionem excepta legatorum missione intra annum competere et non postea sciendum est, cum sit poenalis, nec in heredes similesque personas dabitur, nisi in id quod ad eas peruenit: sed heredi similibusque personis dabitur. nam cum prohibitus quis est legatorum uel fideicommissorum causa possessionem adipisci, tunc actio et perpetua est et in heredem dabitur, quia est in potestate successorum euitare interdictum satisdatione oblata.
2 · Paulus libro quinquagensimo nono ad edictum
pr.Suo quis an alieno nomine prohibitus sit, nihil interest: haec enim uerba ‘quanti ea res est’ referenda sunt ad personam domini.
1Item tam is tenetur, qui suo nomine, quam qui alieno nomine prohibuit.
3 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum
pr.Si quis missus fuerit in possessionem fideicommissi seruandi causa et non admittatur, potestate eius inducendus est in possessionem, qui eum misit, aut si quis uolet uti interdicto, consequens erit dicere interdictum locum habere. sed melius erit dicere extra ordinem ipsos iure suae potestatis exsequi oportere decretum suum, nonnumquam etiam per manum militarem.
1Constitutum est ab Antonino, ut etiam in bona heredis quis admittatur certis modis. si quis igitur in his bonis non admittatur, dicendum est actionem hanc utilem competere: ceterum poterit uti et extraordinaria exsecutione.
2Praetor uentrem in possessionem mittit, et hoc interdictum prohibitorium et restitutorium est. sed si mulier uelit in factum actione uti ad exemplum creditorum magis quam interdicto, posse eam experiri sciendum est.
3Si mulier dicatur calumniae causa in possessionem uenisse, quod non sit praegnas uel non ex eo praegnas, uel si de statu mulieris aliquid dicatur: ex epistula diui Hadriani ad exemplum praesumptionis Carboniani edicti uentri praetor pollicetur possessionem.
4 · Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum
pr.Per interdictum etiam ei subuenit praetor, qui damni infecti ab eo in possessionem missus est, ne ei uis fiat.
1Poena autem eius, qui non promittit uel satis non dat, haec est, ut in possessionem mittatur aduersarius. siue ergo promittat, siue per eum non fiat, quo minus promittat, non tenebit interdictum repulso per exceptionem eo qui experitur.
2Praetor in eum, qui neque cauit neque possidere passus est eum qui missus est, iudicium pollicetur in tantum, quantum praestare eum oporteret, si de ea re cautum fuerat.
3Sed et ex alia causa hoc iudicium proposuit, si eo tempore, quo in possessionem mitti desiderabat, praetoris adeundi potestas non fuerit, scilicet ut, si, cum potestas praetoris adeundi non esset, damnum interim datum est, haberet iudicium qui damnum passus est.
4Item subiectum, si ex alia causa in possessionem missus prohibitus esse dicetur, habere in factum actionem.