IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 43

D. 43.5DE TABULIS EXHIBENDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisHulot

1 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum

pr.Praetor ait: ‘Quas tabulas Lucius Titius ad causam testamenti sui pertinentes reliquisse dicetur, si hae penes te sunt aut dolo malo tuo factum est, ut desinerent esse, ita eas illi exhibeas. item si libellus aliudue quid relictum esse dicetur, decreto comprehendam’.

1Si quis forte confiteatur penes se esse testamentum, iubendus est exhibere, et tempus ei dandum est, ut exhibeat, si non potest in praesentiarum exhibere. sed si neget se exhibere posse uel oportere, interdictum hoc competit.

2Hoc interdictum pertinet non tantum ad testamenti tabulas, uerum ad omnia, quae ad causam testamenti pertinent: ut puta et ad codicillos pertinet.

3Siue autem ualet testamentum siue non, uel quod ab initio inutiliter factum est, siue ruptum sit uel in quo alio uitio, sed etiam si falsum esse dicatur uel ab eo factum qui testamenti factionem non habuerit: dicendum est interdictum ualere.

4Siue supremae tabulae sint siue non sint, sed priores, dicendum interdictum hoc locum habere.

5Itaque dicendum est ad omnem omnino scripturam testamenti, siue perfectam siue imperfectam, interdictum hoc pertinere.

6Proinde et si plures tabulae sint testamenti, quia saepius fecerat, dicendum est interdicto locum fore: est enim quod ad causam testamenti pertineat, quidquid quoquo tempore factum exhiberi debeat.

7Sed et si de statu disceptetur, si testator filius familias uel seruus hoc fecisse dicatur, et hoc exhibebitur.

8Item si filius familias fecerit testamentum, qui de castrensi peculio testabatur, habet locum interdictum.

9Idem est et si is, qui testamentum fecit, apud hostes decessit.

10Hoc interdictum ad uiui tabulas non pertinet, quia uerba praetoris ‘reliquerit’ fecerunt mentionem.

11Sed et si deletum sine dolo sit testamentum

2 · Paulus libro sexagensimo quarto ad edictum

pr.uel totum uel pars eius,

3 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum

pr.locum habet hoc interdictum.

1Si tabulae in pluribus codicibus scriptae sint, omnes interdicto isto continentur, quia unum testamentum est.

2Si tabulae testamenti apud aliquem depositae sunt a Titio, hoc interdicto agendum est et cum eo qui detinet et cum eo qui deposuit.

3Proinde et si custodiam tabularum aedituus uel tabularius suscepit, dicendum est teneri eum interdicto.

4Si penes seruum tabulae fuerint, dominus interdicto tenebitur.

5Si ipse testator, dum uiuit, tabulas suas esse dicat et exhiberi desideret, interdictum hoc locum non habebit, sed ad exhibendum erit agendum, ut exhibitas uindicet. quod in omnibus, qui corpora sua esse dicunt instrumentorum, probandum est.

6Si quis dolo malo fecerit, quo minus penes eum tabulae essent, nihilo minus hoc interdicto tenebitur, nec praeiudicatur aliquid legi Corneliae testamentariae, quasi dolo malo testamentum suppresserit. nemo enim ideo impune retinet tabulas, quod maius facinus admisit, cum exhibitis tabulis admissum eius magis manifestetur. et posse aliquem dolo malo facere, ut in eam legem non incidat, ut puta si neque amouerit neque celauerit tabulas, sed idcirco alii tradiderit, ne eas interdicenti exhiberet, hoc est si non supprimendi animo uel consilio fecit, sed ne huic exhiberet.

7Hoc interdictum exhibitorium est.

8Quid sit exhibere, uideamus. exhibere hoc est materiae ipsius adprehendendae copiam facere.

9Exhibere autem apud praetorem oportet, ut ex auctoritate eius signatores admoniti uenirent ad recognoscenda signa: et si forte non optemperent testes, Labeo scribit coerceri eos a praetore debere.

10Solent autem exhiberi tabulas desiderare omnes omnino, qui quid in testamento adscriptum habent.

11Condemnatio autem huius iudicii quanti interfuit aestimari debet.

12Quare si heres scriptus hoc interdicto experiatur, ad hereditatem referenda est aestimatio:

13Et si legatum sit, tantum uenit in aestimationem, quantum sit in legato:

14Et si sub condicione legatum sit, quasi condicione existente sic aestimandum est, nec compelli debebit ad cauendum, ut se restituturum caueat, quidquid consecutus est, si condicio defecerit, quia poena contumaciae praestatur ab eo qui non exhibet.

15Inde quaeritur, si hinc consecutus aestimationem legatarius postea legatum petat, an sit audiendus. et putem, si heres idem praestitit, exceptione doli repellendum, si alius, repelli non oportere. et ideo et si heres sit, qui interdicto usus est aestimationem consecutus, eadem est distinctio.

16Interdictum hoc et post annum competere constat. sed et heredi ceterisque successoribus competit.

4 · Paulus libro sexagensimo nono ad edictum

pr.Si sint tabulae apud pupillum et dolo tutoris desierint esse, in ipsum tutorem competit interdictum: aequum enim est ipsum ex delicto suo teneri, non pupillum.

5 · Iauolenus libro tertio decimo ex Cassio

pr.De tabulis proferendis interdictum competere non oportet, si hereditatis controuersia ex his pendet aut si ad publicam quaestionem pertinet: itaque in aede sacra interim deponendae sunt aut apud uirum idoneum.