D. 43.3QUOD LEGATORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro sexagensimo septimo ad edictum
1Hoc interdictum uolgo ‘quod legatorum’ appellatur.
2Est autem et ipsum apiscendae possessionis et continet hanc causam, ut, quod quis legatorum nomine non ex uoluntate heredis occupauit, id restituat heredi. etenim aequissimum praetori uisum est unumquemque non sibi ipsum ius dicere occupatis legatis, sed ab herede petere: redigit igitur ad heredes per hoc interdictum ea, quae legatorum nomine possidentur, ut perinde legatarii possint eum conuenire.
3Hoc interdictum et heredem heredis bonorumque possessoris habere propter utilitatem huius dicendum est, nec non ceteros quoque successores.
4Quia autem nonnumquam incertum est, utrum quis pro legato an pro herede uel pro possessore possideat, bellissime Arrianus scribit hereditatis petitionem instituendam et hoc interdictum reddendum, ut, siue quis pro herede uel pro possessore siue pro legato possideat, hoc interdicto teneatur: quemadmodum solemus facere, quotiens incertum est, quae potius actio teneat: nam duas dictamus protestati ex altera nos uelle consequi quod nos contingit.
5Si quis ex mortis causa donatione possideat, utique cessabit interdictum, quia portio legis Falcidiae apud heredem ipso iure remanet, etsi corporaliter res in solidum translatae sunt:
6Qui uero ex causa praeceptionis, utique tenetur hoc interdicto, sed pro ea scilicet parte, quam iure legati habet, non etiam pro ea, quam quasi heres habet. idemque erit dicendum et si alio genere legati uni ex heredibus legatum sit: nam et hic dicendum est pro ea parte, qua heres est, cessare interdictum.
7Quod ait praetor ‘aut dolo desiit possidere’, sic accipere debemus ‘desiit facultatem habere restituendi’.
8Unde est quaesitum, si usus fructus uel usus fuerit alicui relictus eumque occupauerit, an hoc interdicto restituere sit compellendus. mouet, quod neque usus fructus neque usus possidetur, sed magis tenetur: potest tamen defendi competere interdictum. idem dicendum est et in seruitute relicta.
9Quaesitum est, si quis legatorum seruandorum causa missus sit in possessionem, an hoc interdicto teneatur ad restitutionem. mouet illud primum, quod non possidet is qui missus est in possessionem legatorum causa, sed potius custodit, deinde quod praetorem habet huius rei auctorem. tutius tamen erit dicendum hoc interdictum competere, maxime si satisdatum sit iam legatorum nomine nec recedat: tunc enim etiam possidere uidetur.
10Legatorum nomine non tantum ipsum possidere dicemus cui legatum est, uerum heredem quoque eius ceterosque successores.
11Quod ait praetor ‘uoluntate eius, ad quem ea res pertinet’, ita erit interpretandum, ut, si post aditam hereditatem uel bonorum possessionem adgnitam uoluntas accommodata est legatario, ut possideret, interdictum cesset: quod si ante aditam hereditatem bonorumue possessionem adgnitam hoc factum est, rectius dicetur eam uoluntatem non nocere debere.
12Si duae res legatae sint, altera ex uoluntate occupata, altera non ex uoluntate eueniet, ut altera reuocari possit, altera non. idemque erit probandum et in una re, cuius pars ex uoluntate, altera pars non ex uoluntate occupata est: nam pars sola per interdictum auferetur.
13Illud tenendum, siue a te siue ab eo, in cuius locum successisti, possideri aliquid coeptum est, interdicto huic locum fore. in locum successisse accipimus, siue per uniuersitatem siue in rem sit successum.
14Prodest autem possedisse, quotiens uoluntate eius, ad quem ea res pertinet, possideri coeptum est: sed et si postea uoluntas accessit eius, ad quem ea res pertinebat, tamen prodesse possessori debere. unde si quis coepit quidem ex uoluntate eius, ad quem ea res pertinet, possidere, postea uero uoluntas non perseuerat, nihil nocet, quia semel possideri coepit ex uoluntate.
15Si alter ex heredibus iisue, ad quos ea res pertinet, uoluerit rem a legatario possideri, alter non, ei, qui noluit, interdictum competet: ei, qui uoluit, non competere palam est.
16Quod ait praetor ‘nisi satisdatum sit’, accipere debemus ‘si perseueret satisdatum’, scilicet ut, si non perseueret cautum, mittatur in possessionem legatorum seruandorum causa.
17Satisdatum sic arbitror, si sic satisdatum sit, ut legatario uel ipso iure adquisita sit idonea cautio uel per mandati actionem adquiri possit, et tunc interdicto locum fore.
18Si quarundam rerum nomine satisdatum sit, quarundam non sit satisdatum, earum rerum nomine sine impedimento agi poterit, de quibus satisdatum est, ceterarum non poterit.
2 · Paulus libro sexagensimo tertio ad edictum
pr.Diuersum est, si postea pars legato adcreuerit: nam hoc nomine tenentur fideiussores in totum.
1Quod ait praetor ‘si per bonorum possessorem non stat, ut satisdetur’, sic accipimus, si paratus sit satisdare: non ergo offerre debet satisdationem, sed petenti satis moram non facere.
2Ex hoc interdicto qui non restituit, in id quod interest debet condemnari.
3Si legatarius repromissione contentus fuit, dandum est interdictum. idem dicendum est, si legatarius pignoribus noluit sibi caueri.
4Si per legatarium factum sit, quo minus satisdetur, licet cautum non sit, tenetur interdicto. sed si forte factum sit per legatarium, quo minus satisdetur, eo autem tempore, quo editur interdictum, satis accipere paratus sit, non competit interdictum, nisi satisdatum sit. item si per bonorum possessorem stetit, quo minus satisdaret, sed modo paratus est cauere, tenet interdictum: illud enim tempus inspicitur, quo interdictum editur.