IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 43

D. 43.33DE SALUIANO INTERDICTO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Iulianus libro quadragensimo nono digestorum

pr.Si colonus ancillam in fundo pignoris nomine duxerit et eam uendiderit, quod apud emptorem ex ea natum est, eius adprehendendi gratia utile interdictum reddi oportet.

1Si colonus res in fundum duorum pignoris nomine intulerit, ita ut utrique in solidum obligatae essent, singuli aduersus extraneum Saluiano interdicto recte experientur: inter ipsos uero si reddatur hoc interdictum, possidentis condicio melior erit. at si id actum fuerit, ut pro partibus res obligaretur, utilis actio et aduersus extraneos et inter ipsos dari debebit, per quam dimidias partes possessionis singuli adprehendent.

2Idem seruari conueniet et si colonus rem, quam cum alio communem habebat, pignoris nomine induxerit, scilicet ut pro parte dimidia pignoris persecutio detur.

2 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum

pr.In Saluiano interdicto, si in fundum communem duorum pignera sint ab aliquo inuecta, possessor uincet et erit eis descendendum ad Seruianum iudicium.