D. 43.32DE MIGRANDO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro septuagensimo tertio ad edictum
pr.Praetor ait: ‘Si is homo, quo de agitur, non est ex his rebus, de quibus inter te et actorem conuenit, ut, quae in eam habitationem qua de agitur introducta importata ibi nata factaue essent, ea pignori tibi pro mercede eius habitationis essent, siue ex his rebus est et ea merces tibi soluta eoue nomine satisfactum est aut per te stat, quo minus soluatur: ita, quo minus ei, qui eum pignoris nomine induxit, inde abducere liceat, uim fieri ueto’.
1Hoc interdictum proponitur inquilino, qui soluta pensione uult migrare: nam colono non competit.
2Cui rei etiam extra ordinem subueniri potest: ergo infrequens est hoc interdictum.
3Si tamen gratuitam quis habitationem habeat, hoc interdictum utile ei competet.
4Si pensio nondum debeatur, ait Labeo interdictum hoc cessare, nisi paratus sit eam pensionem soluere. proinde si semenstrem soluit, sexmenstris debeatur, inutiliter interdicet, nisi soluerit et sequentis sexmenstris, ita tamen, si conuentio specialis facta est in conductione domus, ut non liceat ante finitum annum uel certum tempus migrare. idem est et si quis in plures annos conduxerit et nondum praeterierit tempus. nam cum in uniuersam conductionem pignora sunt obligata, consequens erit dicere interdicto locum non fore, nisi liberata fuerint.
5Illud notandum est praetorem hic non exegisse, ut in bonis fuerit conductoris, nec ut esset pignori res illata, sed si pignoris nomine inducta sit. proinde et si aliena sint et si talia, quae pignoris nomine teneri non potuerint, pignoris tamen nomine introducta sint, interdicto hoc locus erit: quod si nec pignoris nomine inducta sint, nec retineri poterunt a locatore.
6Hoc interdictum perpetuum est et in successores et successoribus dabitur.
2 · Gaius libro uicesimo sexto ad edictum prouinciale
pr.Hoc interdictum inquilino etiam de his rebus, quae non ipsius sint, sed forte commodatae ei uel locatae uel apud eum depositae sunt, utile esse non dubitatur.