IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 43

D. 43.31UTRUBI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro septuagensimo secundo ad edictum

pr.Praetor ait: ‘Utrubi hic homo, quo de agitur, maiore parte huiusce anni fuit, quo minus is eum ducat, uim fieri ueto’.

1Hoc interdictum de possessione rerum mobilium locum habet: sed optinuit uim eius exaequatam fuisse uti possidetis interdicto, quod de rebus soli competit, ut is et in hoc interdicto uincat, qui nec ui nec clam nec precario, dum super hoc ab aduersario inquietatur, possessionem habet.