IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 43

D. 43.30DE LIBERIS EXHIBENDIS, ITEM DUCENDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum

pr.Ait praetor: ‘Qui quaeue in potestate Lucii Titii est, si is eaue apud te est doloue malo tuo factum est, quo minus apud te esset, ita eum eamue exhibeas’.

1Hoc interdictum proponitur aduersus eum, quem quis exhibere desiderat eum, quem in potestate sua esse dicit. et ex uerbis apparet ei, cuius in potestate est, hoc interdictum conpetere.

2In hoc interdicto praetor non admittit causam, cur apud eum sit is, qui exhiberi debet, quemadmodum in superiore interdicto, sed omnimodo restituendum putauit, si in potestate est.

3Si uero mater sit, quae retinet, apud quam interdum magis quam apud patrem morari filium debere (ex iustissima scilicet causa) et diuus Pius decreuit et a Marco et a Seuero rescriptum est, aeque subueniendum ei erit per exceptionem.

4Pari modo si iudicatum fuerit non esse eum in potestate, etsi per iniuriam iudicatum sit, agenti hoc interdicto obicienda erit exceptio rei iudicatae, ne de hoc quaeratur, an sit in potestate, sed an sit iudicatum.

5Si quis filiam suam, quae mihi nupta sit, uelit abducere uel exhiberi sibi desideret, an aduersus interdictum exceptio danda sit, si forte pater concordans matrimonium, forte et liberis subnixum, uelit dissoluere? et certo iure utimur, ne bene concordantia matrimonia iure patriae potestatis turbentur. quod tamen sic erit adhibendum, ut patri persuadeatur, ne acerbe patriam potestatem exerceat.

2 · Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum

pr.Immo magis de uxore exhibenda ac ducenda pater, etiam qui filiam in potestate habet, a marito recte conuenitur.

3 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum

pr.Deinde ait praetor: ‘si Lucius Titius in potestate Lucii Titii est, quo minus eum Lucio Titio ducere liceat, uim fieri ueto’.

1Superiora interdicta exhibitoria sunt, hoc est pertinent ad exhibitionem liberorum ceterorumque, de quibus supra diximus: hoc autem interdictum pertinet ad ductionem, ut ducere quis possit eos, in quos habet ius ductionis. itaque prius interdictum, quod est de liberis exhibendis, praeparatorium est huius interdicti: quo magis enim quis duci possit, exhibendus fuit.

2Ex iisdem causis hoc interdictum tribuendum est, ex quibus causis de exhibendis liberis competere diximus: itaque quaecumque ibi diximus, eadem hic quoque dicta accipienda sunt.

3Hoc autem interdictum competit non aduersus ipsum filium, quem quis ducere uult, sed utique esse debet is qui eum interdicto defendat: ceterum cessat interdictum, et succedere poterit notio praetoris, ut apud eum disceptetur, utrum quis in potestate sit an non sit.

4Iulianus ait, quotiens id interdictum mouetur de filio ducendo uel cognitio et is de quo agitur impubes est, alias differri oportere rem in tempus pubertatis, alias repraesentari: idque ex persona eorum, inter quos controuersia erit, et ex genere causae constituendum est. nam si is, qui se patrem dicit, auctoritatis prudentiae fidei exploratae esset, usque in diem litis impuberem apud se habebit: is uero, qui controuersiam facit, humilis calumniator notae nequitiae, repraesentanda cognitio est. item si is, qui impuberem negat in aliena potestate esse, uir omnibus modis probatus, tutor uel testamento uel a praetore datus pupillum, quem in diem litis apud se habuit, tuetur, is uero, qui patrem se dicit, suspectus est quasi calumniator, differri litem non oportebit. si uero utraque persona suspecta est aut tamquam infirma aut tamquam turpis, non erit alienum, inquit, disponi, apud quem interim puer educeretur et controuersiam in tempus pubertatis differri, ne per collusionem uel imperitiam alterutrius contendentium aut alienae potestati pater familias addicatur aut filius alienus patris familiae loco constituatur.

5Etiamsi maxime autem probet filium pater in sua potestate esse, tamen causa cognita mater in retinendo eo potior erit, idque decretis diui Pii quibusdam continetur: optinuit enim mater ob nequitiam patris, ut sine deminutione patriae potestatis apud eam filius moretur.

6In hoc interdicto, donec res iudicetur, feminam, Praetextatum eumque, qui proxime Praetextati aetatem accedet, interim apud matrem familias deponi praetor iubet. proxime aetatem Praetextati accedere eum dicimus, qui puberem aetatem nunc ingressus est. cum audis matrem familias, accipe notae auctoritatis feminam.

4 · Africanus libro quarto quaestionum

pr.Si eum, qui se patrem familias dicat, ego in mea potestate esse et iussu meo adisse hereditatem dicam, tam de hereditate agi oportere quam ad interdictum de filio ducendo iri debere ait.

5 · Uenuleius libro quarto interdictorum

pr.Si filius sua sponte apud aliquem est inutile hoc interdictum erit, quia filius magis apud se quam apud eum est, in quem interdicetur, cum liberam facultatem abeundi uel remanendi haberet: nisi si inter duos, qui se patres dicerent, controuersia esset et alter ab altero exhiberi eum desideraret.