D. 43.29DE HOMINE LIBERO EXHIBENDO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Ait praetor: ‘Quem liberum dolo malo retines, exhibeas’.
1Hoc interdictum proponitur tuendae libertatis causa, uidelicet ne homines liberi retineantur a quoquam:
2 · Uenuleius libro quarto interdictorum
pr.(nihil enim multum a specie seruientium differunt, quibus facultas non datur recedendi):
3 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.quod et lex Fabia prospexit. neque hoc interdictum aufert legis Fabiae exsecutionem: nam et hoc interdicto agi poterit et nihilo minus accussatio legis Fabiae institui: et uersa uice qui egit Fabia, poterit nihilo minus etiam hoc interdictum habere, praesertim cum alius interdictum, alius Fabiae actionem habere possit.
1Haec uerba ‘quem liberum’ ad omnem liberum pertinent, siue pubes sit siue impubes, siue masculus siue femina, siue unus siue plures, siue sui iuris sit siue alieni: hoc enim tantum spectamus, an liber sit.
2Is tamen, qui in potestate habet, hoc interdicto non tenebitur, quia dolo malo non uidetur habere qui suo iure utitur.
3Si quis eum, quem ab hostibus redemit, retineat, in ea causa est, ut interdicto non teneatur: non enim dolo malo facit. plane si offertur pretium, interdictum locum habet. sed et si eum remisit pretio non accepto, dicendum est interdicto locum fore, si, posteaquam semel remisit, uelit retinere.
4Si eum quis retineat filium, quem non habet in potestate, plerumque sine dolo malo facere uidebitur: pietas enim genuina efficit sine dolo malo retineri, nisi si euidens dolus malus intercedat. proinde et si libertum suum uel alumnum uel noxae deditum adhuc impuberem, idem erit dicendum. et generaliter qui iustam causam habet hominis liberi apud se retinendi, non uidetur dolo malo facere.
5Si quis uolentem retineat, non uidetur dolo malo retinere. sed quid si uolentem quidem retineat, non tamen sine calliditate circumuentum uel seductum uel sollicitatum, neque bona uel probabili ratione hoc facit? recte dicetur dolo malo retinere.
6Is, qui nescit apud se esse hominem liberum, dolo malo caret; sed ubi certioratus retinet, dolo malo non caret.
7Plane si dubitat, utrum liber an seruus sit, uel facit status controuersiam, recedendum erit ab hoc interdicto et agenda causa libertatis. etenim recte placuit tunc demum hoc interdictum locum habere, quotiens quis pro certo liber est: ceterum si quaeratur de statu, non oportet praeiudicium fieri alienae cognitioni.
8Ait praetor ‘exhibeas’. exhibere est in publicum producere et uidendi tangendique hominis facultatem praebere: proprie autem exhibere est extra secretum habere.
9Hoc interdictum omnibus competit: nemo enim prohibendus est libertati fauere.
10Plane ex causa suspectae personae remouendae sunt, si forte talis persona sit, quam uerisimile est colludere uel calumniari.
11Sed et si mulier uel pupillus hoc interdictum desiderent pro cognato uel parente uel adfine suo solliciti, dandum esse eis interdictum dicendum est: nam et publico iudicio reos facere possunt, dum suas suorumque iniurias exsequuntur.
12Si tamen plures sunt, qui experiri uolent, eligendus est a praetore, ad quem maxime res pertinet uel is qui idoneior est: et est optimum ex coniunctione, ex fide, ex dignitate actorem hoc interdicto eligendum.
13Si tamen, posteaquam hoc interdicto actum est, alius hoc interdicto agere desideret, palam erit postea alii non facile dandum, nisi si de perfidia prioris potuerit aliquid dici. itaque causa cognita amplius quam semel interdictum hoc erit mouendum. nam nec in publicis iudiciis permittitur amplius agi quam semel actum est quam si praeuaricationis fuerit damnatus prior accusator. si tamen reus condemnatus malit litis aestimationem sufferre quam hominem exhibere, non est iniquum saepius in eum interdicto experiri uel eidem sine exceptione uel alii.
14Hoc interdictum et in absentem esse rogandum Labeo scribit, sed si non defendatur, in bona eius eundum ait.
15Hoc interdictum perpetuum est.
4 · Uenuleius libro quarto interdictorum
pr.Si quis liberum hominem ignorantem suum statum retineat, tamen si dolo malo retinet, cogitur exhibere.
1Trebatius quoque ait non teneri eum, qui liberum hominem pro seruo bona fide emerit et retineat.
2Nullo tempore dolo malo retineri homo liber debet, adeo ut quidam putauerint nec modicum tempus ad eum exhibendum dandum, quoniam praeteriti facti poena praestanda est.
3Creditori non competit interdictum, ut debitor exhiberetur: nec enim debitorem latitantem exhibere quisquam cogitur, sed in bona eius ex edicto praetoris itur.