IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 44

D. 44.1DE EXCEPTIONIBUS PRAESCRIPTIONIBUS ET PRAEIUDICIIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.Agere etiam is uidetur, qui exceptione utitur: nam reus in exceptione actor est.

2 · Ulpianus libro septuagensimo quarto ad edictum

pr.Exceptio dicta est quasi quaedam exclusio, quae opponi actioni cuiusque rei solet ad excludendum id, quod in intentionem condemnationemue deductum est.

1Replicationes nihil aliud sunt quam exceptiones, et a parte actoris ueniunt: quae quidem ideo necessariae sunt, ut exceptiones excludant: semper enim replicatio idcirco obicitur, ut exceptionem oppugnet.

2Illud tenendum est omnem exceptionem uel replicationem exclusoriam esse: exceptio actorem excludit, replicatio reum.

3Sed et contra replicationem solet dari triplicatio, et contra triplicationem rursus et deinceps multiplicantur nomina, dum aut reus aut actor obicit.

4Sane solemus dicere quasdam exceptiones esse dilatorias, quasdam peremptorias: ut puta dilatoria est exceptio, quae differt actionem, ueluti procuratoria exceptio dilatoria est: nam qui dicit non licere procuratorio nomine agi, non prorsus litem infitiatur, sed personam euitat.

3 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale

pr.Exceptiones aut perpetuae et peremptoriae sunt aut temporales et dilatoriae. perpetuae atque peremptoriae sunt, quae semper locum habent nec euitari possunt, qualis est doli mali et rei iudicatae et si quid contra legem senatusue consultum factum esse dicetur, item pacti conuenti perpetui, id est ne omnino pecunia petatur. temporales atque dilatoriae sunt, quae non semper locum habent, sed euitari possunt, qualis est pacti conuenti temporalis, id est ne forte intra quinquennium ageretur: procuratoriae quoque exceptiones dilatoriae sunt, quae euitari possunt.

4 · Paulus libro uicensimo ad edictum

pr.In pupillo, cui soluta est debita pecunia sine tutoris auctoritate, si quaeratur, an doli exceptione summoueri debeat, illud tempus inspicitur, an pecuniam uel ex ea aliquid habeat, quo petit.

5 · Paulus libro octauo decimo ad edictum

pr.Is, qui dicit se iurasse, potest et aliis exceptionibus uti cum exceptione iurisiurandi uel aliis solis: pluribus enim defensionibus uti permittitur.

6 · Paulus libro septuagensimo primo ad edictum

pr.Si rem legatam petat legatarius, de dolo testatoris excipitur: nam sicut heres, qui in uniuersum ius succedit, summouetur exceptione, ita et legatarius debet summoueri quasi unius rei successor.

7 · Paulus libro tertio ad Plautium

pr.Exceptiones, quae personae cuiusque cohaerent, non transeunt ad alios, ueluti ea quam socius habet exceptionem ‘quod facere possit’, uel parens patronusue, non competit fideiussori: sic mariti fideiussor post solutum matrimonium datus in solidum dotis nomine condemnatur.

1Rei autem cohaerentes exceptiones etiam fideiussoribus competunt, ut rei iudicatae, doli mali, iurisiurandi, quod metus causa factum est. igitur et si reus pactus sit in rem, omnimodo competit exceptio fideiussori. intercessionis quoque exceptio, item quod libertatis onerandae causa petitur, etiam fideiussori competit. idem dicitur et si pro filio familias contra senatus consultum quis fideiusserit, aut pro minore uiginti quinque annis circumscripto: quod si deceptus sit in re, tunc nec ipse ante habet auxilium, quam restitutus fuerit, nec fideiussori danda est exceptio.

8 · Paulus libro quarto decimo ad Plautium

pr.Nemo prohibetur pluribus exceptionibus uti, quamuis diuersae sunt.

9 · Marcellus libro tertio digestorum

pr.Non utique existimatur confiteri de intentione aduersarii is quocum agitur, quia exceptione utitur.

10 · Modestinus libro duodecimo responsorum

pr.Modestinus respondit: res inter alios iudicata aliis non obest, nec si is, contra quem iudicatum est, heres exstiterit ei, contra quem nihil pronuntiatum est, hereditariam ei litem inferenti praescribi ex ea sententia posse, quam proprio nomine disceptans, antequam heres exstiterit, excepit.

11 · Modestinus libro tertio decimo responsorum

pr.Qui adgnitis instrumentis, quasi uera essent, soluit post sententiam iudicis, quaero, si postea cognita rei ueritate et repertis falsis instrumentis accusare uelit et probare falsa esse instrumenta, ex quibus conueniebatur, cum instrumentis subscripserat ex praecepto siue interlocutione iudicis, an praescriptio ei opponi possit? cum et principalibus constitutionibus manifeste cauetur, etsi res iudicata esset ex falsis instrumentis, si postea falsa inueniantur, nec rei iudicatae praescriptionem opponi. Modestinus respondit ob hoc, quod per errorem solutio facta est uel cautio de soluendo interposita proponitur ex his instrumentis, quae nunc falsa dicuntur, praescriptioni locum non esse.

12 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum

pr.Generaliter in praeiudiciis is actoris partes sustinet, qui habet intentionem secundum id quod intendit.

13 · Iulianus libro quinquagensimo digestorum

pr.Si post litem de hereditate contestatam res singulae petantur, placet non obstare exceptionem ‘quod praeiudicium hereditati non fiat’: futuri enim iudicii, non facti nomine huiusmodi exceptiones comparatae sunt.

14 · Alfenus Uarus libro secundo digestorum

pr.Filius familias peculiarem seruum uendidit, pretium stipulatus est: is homo redhibitus et postea mortuus est. et pater eius pecuniam ab emptore petebat, quam filius stipulatus erat. placuit aequum esse in factum exceptionem eum obicere: ‘quod pecunia ob hominem illum expromissa est, qui redhibitus est’.

15 · Iulianus libro quarto ad Urseium Ferocem

pr.Aduersus exceptionem iurisiurandi replicatio doli mali non debet dari, cum praetor id agere debet, ne de iureiurando cuiusquam quaeratur.

16 · Africanus libro nono quaestionum

pr.Fundum Titianum possides, de cuius proprietate inter me et te controuersia est, et dico praeterea uiam ad eum per fundum Sempronianum, quem tuum esse constat, deberi. si uiam petam, exceptionem ‘quod praeiudicium praedio non fiat’ utilem tibi fore putauit, uidelicet quod non aliter uiam mihi deberi probaturus sim, quam prius probauerim fundum Titianum meum esse.

17 · Paulus libro septuagensimo ad edictum

pr.Sed si ante uiam, deinde fundum Titianum petat, quia et diuersa corpora sunt et causae restitutionum dispares, non nocebit exceptio.

18 · Africanus libro nono quaestionum

pr.Fundi, quem tu proprium tuum esse dicis, partem a te peto et uolo simul iudicio quoque communi diuidundo agere sub eodem iudice: item si eius fundi, quem tu possideas et ego proprium meum esse dicam, fructus condicere tibi uelim: quaesitum est an exceptio ‘quod praeiudicium fundo partiue eius non fiat’ obstet an deneganda sit. et utrubique putat interuenire praetorem debere nec permittere petitori, priusquam de proprietate constet, huiusmodi iudiciis experiri.

19 · Marcianus libro tertio decimo institutionum

pr.Omnes exceptiones, quae reo competunt, fideiussori quoque etiam inuito reo competunt.

20 · Paulus libro singulari de conceptione formularum

pr.Exceptiones opponuntur aut quia factum sit quod fieri oportet aut quia factum sit quod fieri non oportuit, aut quia factum non sit quod fieri debuerat. quia factum est, quod fieri oportuit, datur exceptio rei uenditae et traditae et rei iudicatae: quia factum est, quod fieri non oportuit, datur exceptio doli mali: quia non factum est, quod fieri debuit, ut bonorum possessionis non datae.

21 · Neratius libro quarto membranarum

pr.Rei maioris pecuniae praeiudicium fieri uidetur, cum ea quaestio in iudicium deducitur, quae uel tota uel ex aliqua parte communis est quaestioni de re maiori.

22 · Paulus libro singulari de uariis lectionibus

pr.Exceptio est condicio, quae modo eximit reum damnatione, modo minuit damnationem.

1Replicatio est contraria exceptio, quasi exceptionis exceptio.

23 · Labeo libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum

pr.Paulus: si quis statuam in municipio ea mente posuit, ut ea municipii esset, et eam petere uult, excludi eum oportet praescriptione in factum data.

24 · Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum

pr.Filius familias exceptionem iurisiurandi patri quaerit, si eum dare non oportere iurauerit.