D. 43.26DE PRECARIO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro primo institutionum
pr.Precarium est, quod precibus petenti utendum conceditur tamdiu, quamdiu is qui concessit patitur.
1Quod genus liberalitatis ex iure gentium descendit.
2Et distat a donatione eo, quod qui donat, sic dat, ne recipiat, at qui precario concedit, sic dat quasi tunc recepturus, cum sibi libuerit precarium soluere.
3Et est simile commodato: nam et qui commodat rem, sic commodat, ut non faciat rem accipientis, sed ut ei uti re commodata permittat.
2 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Ait praetor: ‘quod precario ab illo habes aut dolo malo fecisti, ut desineres habere, qua de re agitur, id illi restituas’.
1Hoc interdictum restitutorium est.
2Et naturalem habet in se aequitatem, namque precarium reuocare uolenti competit: est enim natura aequum tamdiu te liberalitate mea uti, quamdiu ego uelim, et ut possim reuocare, cum mutauero uoluntatem. itaque cum quid precario rogatum est, non solum hoc interdicto uti possumus, sed etiam praescriptis uerbis actione, quae ex bona fide oritur.
3Habere precario uidetur, qui possessionem uel corporis uel iuris adeptus est ex hac solummodo causa, quod preces adhibuit et impetrauit, ut sibi possidere aut uti liceat:
3 · Gaius libro uicensimo quinto ad edictum prouinciale
pr.ueluti si me precario rogaueris, ut per fundum meum ire uel agere tibi liceat uel ut in tectum uel in aream aedium mearum stillicidium uel tignum in parietem immissum habeas.
4 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.In rebus etiam mobilibus precarii rogatio constitit.
1Meminisse autem nos oportet eum, qui precario habet, etiam possidere.
2Tenetur hoc interdicto non utique ille, qui precario rogauit, sed qui precario habet: etenim fieri potest, ut quis non rogauerit, sed habeat precario. ut puta seruus meus rogauit: mihi adquisiit precarium: uel quis alius, qui iuri meo subiectus est.
3Item si rem meam precario rogauero, rogaui quidem precario, sed non habeo precario idcirco, quia receptum est rei suae precarium non esse.
4Item qui precario ad tempus rogauit, finito tempore, etiamsi ad hoc temporis non rogauit, tamen precario possidere uidetur: intellegitur enim dominus, cum patitur eum qui precario rogauerit possidere, rursus precario concedere.
5 · Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum
pr.Sed si manente adhuc precario tu in ulterius tempus rogasti, prorogatur precarium: nam nec mutatur causa possessionis et non constituitur eo modo precarium, sed in longius tempus profertur. si uero praeterita die rogas, propius est, ut soluta iam causa precarii non redintegretur, sed noua constituatur.
6 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Certe si interim dominus furere coeperit uel decesserit, fieri non posse Marcellus ait, ut precarium redintegretur, et hoc uerum est.
1Si procurator meus me mandante uel ratum habente precario rogauerit, ego precario habere proprie dicor.
2Is qui rogauit, ut precario in fundo moretur, non possidet, sed possessio apud eum qui concessit remanet: nam et fructuarius, inquit, et colonus et inquilinus sunt in praedio et tamen non possident.
3Iulianus ait eum, qui ui alterum deiecit et ab eodem precario rogauit, desinere ui possidere et incipere precario, neque existimare sibi ipsum causam possessionis mutare, cum uoluntate eius quem deiecit coeperit precario possidere: nam si ab eodem emisset, incipere etiam pro emptore posse dominium capere.
4Quaesitum est, si quis rem suam pignori mihi dederit et precario rogauerit, an hoc interdictum locum habeat. quaestio in eo est, ut precarium consistere rei suae possit. mihi uidetur uerius precarium consistere in pignore, cum possessionis rogetur, non proprietatis, et est haec sententia etiam utilissima: cottidie enim precario rogantur creditores ab his, qui pignori dederunt, et debet consistere precarium.
7 · Uenuleius libro tertio interdictorum
pr.Sed et si eam rem, cuius possessionem per interdictum uti possidetis retinere possim, quamuis futurum esset, ut tenear de proprietate, precario tibi concesserim, teneberis hoc interdicto.
8 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Quaesitum est, si Titius me rogauerit, ut re Sempronii utatur, deinde ego Sempronium rogauero, ut concederet, et ille, dum mihi uult praestitum, concesserit. Titius a me habet precario et ego cum eo agam interdicto de precario: Sempronius autem non aget cum eo, quia haec uerba ‘ab illo precario habes’ ostendunt ei demum competere interdictum, a quo quis precario rogauit, non cuius res est, an tamen Sempronius mecum, quasi a me rogatus, interdictum habeat? et magis est, ne habeat, quia non habeo precario, cum non mihi, sed alii impetraui. mandati tamen actionem potest aduersus me habere, quia me mandante dedit tibi: aut si quis dixerit non mandatu meo, sed magis mihi credentem hoc fecisse, dicendum est in factum dandam actionem et aduersus me.
1Quod a Titio precario quis rogauit, id etiam ab herede eius precario habere uidetur: et ita et Sabinus et Celsus scribunt eoque iure utimur. ergo et a ceteris successoribus habere quis precario uidetur. idem et Labeo probat et adicit, etiamsi ignoret quis heredem, tamen uideri eum ab herede precario habere.
2Illud tamen uideamus quale sit, si a me precario rogaueris et ego eam rem alienauero, an precarium duret re ad alium translata. et magis est, ut, si ille non reuocet, posse interdicere quasi ab illo precario habeas, non quasi a me: et si passus est aliquo tempore a se precario habere, recte interdicet, quasi a se precario habeas.
3Eum quoque precario teneri uoluit praetor, qui dolo fecit, ut habere desineret. illud adnotatur, quod culpam non praestat is qui precario rogauit, sed solum dolum praestat, quamquam is, qui commodatum suscepit, non tantum dolum, sed etiam culpam praestat. nec immerito dolum solum praestat is qui precario rogauit, cum totum ex liberalitate descendat eius qui precario concessit et satis sit, si dolus tantum praestetur. culpam tamen dolo proximam contineri quis merito dixerit.
4Ex hoc interdicto restitui debet in pristinam causam: quod si non fuerit factum, condemnatio in tantum fiet, quanti interfuit actoris ei rem restitui ex eo tempore, ex quo interdictum editum est: ergo et fructus ex die interdicti editi praestabuntur.
5Si seruitute usus non fuit is qui precario rogauit ac per hoc amissa sit, uideamus, an interdicto teneatur. ego arbitror non alias, quam si dolo fecerit.
6Et generaliter erit dicendum in restitutionem uenire dolum et culpam latam dumtaxat, cetera non uenire. plane post interdictum editum oportebit et dolum et culpam et omnem causam uenire: nam ubi moram quis fecit precario, omnem causam debebit constituere.
7Interdictum hoc et post annum competere Labeo scribit eoque iure utimur: cum enim nonnumquam in longum tempus precarium concedatur, absurdum est dicere interdictum locum non habere post annum.
8Hoc interdicto heres eius qui precario rogauit tenetur quemadmodum ipse, ut, siue habet siue dolo fecit quo minus haberet uel ad se perueniret, teneatur: ex dolo autem defuncti hactenus, quatenus ad eum peruenit.
9 · Gaius libro uicensimo sexto ad edictum prouinciale
pr.Precario possessio consisti potest uel inter praesentes uel inter absentes, ueluti per epistulam uel per nuntium.
10 · Pomponius libro quinto ex Plautio
pr.Quamuis ancillam quis precario rogauerit, id actum uidetur, ut etiam quod ex ancilla natum esset in eadem causa haberetur.
11 · Celsus libro septimo digestorum
pr.Si debitor rem pigneratam precario rogauerit, soluta pecunia precarium soluitur: quippe id actum est, ut usque eo precarium teneret.
12 · Celsus libro uicensimo quinto digestorum
pr.Cum precario aliquid datur, si conuenit, ut in kalendas Iulias precario possideat, numquid exceptione adiuuandus est, ne ante ei possessio auferatur? sed nulla uis est huius conuentionis, ut rem alienam domino inuito possidere liceat.
1Precario rogatio et ad heredem eius qui concessit transit: ad heredem autem eius qui precario rogauit non transit, quippe ipsi dumtaxat, non etiam heredi concessa possessio est.
13 · Pomponius libro trigensimo tertio ad Quintum Mucium
pr.Si seruus tuus tuo mandato precario rogauerit uel ratum habueris quod ille rogauit tuo nomine, teneberis, quasi precario habeas. sed si te ignorante suo nomine uel seruus uel filius rogauerit, non uideris tu precario habere, sed illi erit actio de peculio uel de in rem uerso.
14 · Paulus libro tertio decimo ad Sabinum
pr.Interdictum de precariis merito introductum est, quia nulla eo nomine iuris ciuilis actio esset: magis enim ad donationes et beneficii causam, quam ad negotii contracti spectat precarii condicio.
15 · Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum
pr.Et habet summam aequitatem, ut eatenus quisque nostro utatur, quatenus ei tribuere uelimus.
1Hospites et qui gratuitam habitationem accipiunt non intelleguntur precario habitare.
2Precario habere etiam ea quae in iure consistunt possumus, ut immissa uel protecta.
3Cum quis de re sibi restituenda cautum habet, precarium interdictum ei non competit.
4Eum, qui precario rogauerit, ut sibi possidere liceat, nancisci possessionem non est dubium: an is quoque possideat, qui rogatus sit, dubitatum est. placet autem penes utrumque esse eum hominem, qui precario datus esset, penes eum qui rogasset, quia possideat corpore, penes dominum, quia non discesserit animo possessione.
5Quo quis loco precario aut possideat aut coeperit possidere, nihil refert, quod ad hoc interdictum pertinet.
16 · Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum
pr.Si adoptauero eum, qui precario rogauerit, ego quoque precario possidebo.
17 · Pomponius libro uicesimo tertio ad Sabinum
pr.Qui precario fundum possidet, is interdicto uti possidetis aduersus omnes praeter eum, quem rogauit, uti potest.
18 · Iulianus libro tertio decimo digestorum
pr.Unusquisque potest rem suam, quamuis non possideat, precario dare ei qui possideat.
19 · Iulianus libro quadragensimo nono digestorum
pr.Duo in solidum precario habere non magis possunt, quam duo in solidum ui possidere aut clam: nam neque iustae neque iniustae possessiones duae concurrere possunt.
1Qui seruum meum precario rogat, uidetur a me precario habere, si hoc ratum habuero, et ideo precario interdicto mihi tenebitur.
2Cum quid precario rogatum est, non solum interdicto uti possumus, sed et incerti condictione, id est praescriptis uerbis.
20 · Ulpianus libro secundo responsorum
pr.Ea, quae distracta sunt, ut precario penes emptorem essent, quoad pretium uniuersum persolueretur: si per emptorem stetit, quo minus persolueretur, uenditorem posse consequi.
21 · Uenuleius libro quarto actionum
pr.Cum precario quis rogat, ut ipsi in eo fundo morari liceat, superuacuum est adici ‘ipsi suisque’: nam per ipsum suis quoque permissum uti uidetur.
22 · Uenuleius libro tertio interdictorum
pr.Si is qui pro possessore possideret precario dominum rogauerit, ut sibi retinere rem liceret, uel is, qui alienam rem emisset, dominum rogauerit: apparet eos precario possidere. nec existimandos mutare sibi causam possessionis, quibus a domino concedatur precario possidere: nam et si id quod possideas alium precario rogaueris, uideri te desinere ex prima causa possidere et incipere ex precario habere: et contra si possessorem precario rogauerit qui rem auocare ei posset, teneri eum precario, quoniam aliquid ad eum per hanc precarii rogationem peruenit, id est possessio, quae aliena sit.
1Si pupillus sine tutoris auctoritate precario rogauerit, Labeo ait habere eum precariam possessionem et hoc interdicto teneri. nam quo magis naturaliter possideretur, nullum locum esse tutoris auctoritati: recteque dici ‘quod precario habes’, quia quod possideat ex ea causa possideat, ex qua rogauerit: nihilque noui per praetorem constituendum, quoniam, siue habeat rem, officio iudicis teneretur, siue non habeat, non teneatur.