IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 43

D. 43.25DE REMISSIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum

pr.Ait praetor: ‘quod ius sit illi prohibere, ne se inuito fiat, in eo nuntiatio teneat: ceterum nuntiationem missam facio’.

1Sub hoc titulo remissiones proponuntur.

2Et uerba praetoris ostendunt remissionem ibi demum factam, ubi nuntiatio non tenet, et nuntiationem ibi demum uoluisse praetorem tenere, ubi ius est nuntianti prohibere, ne se inuito fiat. ceterum siue satisdatio interueniat siue non, remissio facta hoc tantum remittit, in quo non tenuit nuntiatio. plane si satisdatum est, exinde remissio facta est, non est necessaria remissio.

3Ius habet opus nouum nuntiandi, qui aut dominium aut seruitutem habet.

4Item Iuliano placet fructuario uindicandarum seruitutium ius esse: secundum quod opus nouum nuntiare poterit uicino et remissio utilis erit. ipsi autem domino praedii si nuntiauerit, remissio inutilis erit: neque sicut aduersus uicinum, ita aduersus dominum agere potest ius ei non esse inuito se altius aedificare. sed si hoc facto usus fructus deterior fiat, petere usum fructum debebit. idem Iulianus dicit de ceteris, quibus aliqua seruitus a uicino debetur.

5Ei quoque, qui pignori fundum acceperit, scribit Iulianus non esse iniquum detentionem seruitutis dari.