D. 43.24QUOD UI AUT CLAM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Praetor ait: ‘Quod ui aut clam factum est, qua de re agitur, id cum experiendi potestas est, restituas’.
1Hoc interdictum restitutorium est et per hoc occursum est calliditati eorum, qui ui aut clam quaedam moliuntur: iubentur enim ea restituere.
2Et parui refert, utrum ius habuerit faciendi, an non: siue enim ius habuit siue non, tamen tenetur interdicto, propter quod ui aut clam fecit: tueri enim ius suum debuit, non iniuriam comminisci.
3Denique est quaesitum, an hoc interdicto utenti exceptionem possit obicere: ‘quod non iure meo receperim’. et magis est, ne possit: nam aduersus uim uel quod clam factum est nulla iusta exceptione se tueri potest.
4Hoc interdictum ad ea sola opera pertinet, quaecumque in solo ui aut clam fiunt.
5Quid sit ui factum uel clam factum, uideamus. ui factum uideri Quintus Mucius scripsit, si quis contra quam prohiberetur fecerit: et mihi uidetur plena esse Quinti Mucii definitio.
6Sed et si quis iactu uel minimi lapilli prohibitus facere perseuerauit facere, hunc quoque ui fecisse uideri Pedius et Pomponius scribunt, eoque iure utimur.
7Sed et si contra testationem denuntiationemque fecerit, idem esse Cascellius et Trebatius putant: quod uerum est.
8Sed et Aristo ait eum quoque ui facere, qui, cum sciret se prohibitum iri, per uim molitus est, ne prohiberi possit.
9Item Labeo dicit, si quem facientem prohibuero isque destiterit in praesentiarum rursusque postea facere coeperit, ui eum uideri fecisse, nisi permissu meo facere coeperit uel qua alia iusta causa accedente.
10Si quis tamen inbecillitate impeditur uel etiam, ne offenderet uel te uel eum, qui te magni faciebat, ideo non uenerit ad prohibendum, non uidebitur aduersarius ui fecisse: et ita Labeo scribit.
11Idem ait et si te uolentem ad prohibendum uenire deterruerit aliquis ( armis forte) sine ullo dolo malo meo ac propter hoc non ueneris, non uideri me uim fecisse,
2 · Uenuleius libro secundo interdictorum
pr.ne in aliena potestate sit condicionem meam nihil delinquentis deteriorem facere.
3 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Prohibere autem non utique per semet ipsum necesse est, sed et si quis per seruum suum uel procuratorem prohibuerit, recte uidetur prohibuisse. idem etiam si mercennarius meus prohibuerit. nec quem moueat, quod per liberam personam actio adquiri non solet: nam prohibitio haec demonstrat ui te facere, quid mirum, cum et si clam tu me feceris, habeam actionem? ergo facto magis tuo delinquentis quam alieno adquiritur mihi actio.
1Illud sciendum est non omnibus momentis uim esse faciendam, sed semel inter initia facta perseuerat.
2Sed si permiserit, aduersus eum, qui utatur interdicto, exceptio erit necessaria.
3Non tantum autem si ego permisero, sed et si procurator meus uel tutor qui tutelam administrat uel curator pupilli furiosi siue adulescentis, dicendum erit exceptioni locum fore.
4Plane si praeses uel curator rei publicae permiserit in publico facere, Nerua scribit exceptionem locum non habere, quia etsi ei locorum, inquit, publicorum procuratio data est, concessio tamen data non est. hoc ita uerum est, si non lex municipalis curatori rei publicae amplius concedat. sed et si a principe uel ab eo, cui princeps hoc ius concedendi dederit idem erit probandum.
5Si quis paratus sit se iudicio defendere aduersus eos, qui interdicendum putant, ne opus fiat: an uideatur desinere ui facere? et magis est, ut desinat, si modo satis offerat et defendere paratus est, si quis agat: et ita Sabinus scribit.
6Sed et si quis damni infecti paratus sit cauere, cum propter hoc tantum esset prohibitus, uel quia non defendebat uel damni infecti non repromittebat, consequens est dicere desinere eum ui facere.
7Clam facere uideri Cassius scribit eum, qui celauit aduersarium neque ei denuntiauit, si modo timuit eius controuersiam aut debuit timere.
8Idem Aristo putat eum quoque clam facere, qui celandi animo habet eum, quem prohibiturum se intellexerit et id existimat aut existimare debet se prohibitum iri.
4 · Uenuleius libro secundo interdictorum
pr.Seruius etiam eum clam facere, qui existimare debeat sibi controuersiam futuram, quia non opinionem cuius et resupinam existimationem esse oporteat, ne melioris condicionis sint stulti quam periti.
5 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum
pr.Aut qui aliter fecit, quam denuntiauit: uel qui decepto facit eo, ad quem pertinuit non facere: uel consulto tum denuntiat aduersario, cum eum scit non posse prohibere: uel tam sero pronuntiat, ut uenire prohibiturus, prius quam fiat, non possit. et haec ita Labeonem probare Aristo ait.
1Si quis se denuntiauerit opus facturum, non semper non uidetur clam fecisse, si post denuntiationem fecerit: debebit enim (et ita Labeo) et diem et horam denuntiatione conplecti et ubi et quod opus futurum sit: neque perfusorie aut obscure dicere aut denuntiare: neque tam artare aduersarium, ut intra diem occurrere ad prohibendum non possit.
2Et si forte non sit, cui denuntietur, neque dolo malo factum sit ne sit, amicis denique aut procuratori aut ad domum denuntiandum est.
3Sed et Seruius recte ait sufficere feminae uiro notum facere opus se facturum: uel denique sciente eo facere: quamquam etiam illud sufficiat celandi animum non habere.
4Item ait, si quis in publico municipii uelit facere, sufficere ei, si curatori rei publicae denuntiet.
5Si quis, dum putat locum tuum esse, qui est meus, celandi tui, non mei causa fecerit, mihi interdictum competere.
6Idem dicit et si serui mei uel procuratoris celandi causa factum sit, mihi interdictum competere.
7Si quis, cum non denuntiasset opus se facturum eique denuntiatum esset ne faceret, fecerit, utilius puto probandum ui eum fecisse.
8Haec uerba ‘quod ui aut clam factum est’ ait Mucius ita esse ‘quod tu aut tuorum quis aut tuo iussu factum est’.
9Labeo autem ait plures personas contineri his uerbis. nam ecce primum heredes eorum, quos enumerat Mucius, contineri putat.
10Idem ait et aduersus procuratorem tutorem curatorem municipumue syndicum alieno nomine interdici posse.
11Si quid seruus meus fecit, non ob id mecum actio est, sed si id meo nomine aut suo fecit: nam si tuum seruum mercennarium habuero, quidquid ab eo factum fuerit meo nomine, ob id non tecum, sed mecum, cuius iussu aut nomine id opus a seruo tuo factum fuerit, agendum erit hoc interdicto.
12Similiter quod iussu cuius factum erit, ob id non cum eo, sed cuius nomine iusserit, haec actio est. nam si procurator tutor curator duumuir municipii, quod eius nomine ageret, cuius negotium procuraret, fieri iusserit, ob id agendum erit cum eo, cuius nomine factum quid erit, non cum eo, qui ita iusserit. et si tibi mandauero, ut opus fieri iuberes et in ea re mihi parueris, mecum, inquit, non tecum erit actio.
13Et cum interdictum sic sit scriptum ‘quod ui aut clam factum est’, non ita ‘quod ui aut clam fecisti’, latius porrigi quam ad has personas, quas supra numerauimus, Labeo putat.
14Et hoc iure utimur, ut, siue ego fecissem siue fieri iussi, interdicto quod ui aut clam tenear.
6 · Paulus libro sexagensimo septimo ad edictum
pr.Si ego tibi mandauero opus nouum facere, tu alii, non potest uideri meo iussu factum: teneberis ergo tu et ille: an et ego tenear, uideamus. et magis est et me, qui initium rei praestiterim, teneri: sed uno ex his satisfaciente ceteri liberantur.
7 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Si alius fecerit me inuito, tenebor ad hoc, ut patientiam praestem.
1Neratius quoque scribit eum, cuius seruus ui aut clam fecit, aut sua impensa ex interdicto opus restituere debere aut patientiam restituendi praestare et seruum noxae dedere: plane si mortuo alienatoue seruo interdiceretur, patientiam dumtaxat praestare debere ait, ita ut et emptor eo interdicto possit conueniri, ut impensam praestet aut noxam det: dominoque operis sua impensa restituente aut damnato, quia non restitueret, emptorem liberari. eadem et si contra dominus serui uel opus restituisset uel litis aestimatione damnatus esset: quod si tantum noxae dedisset, aduersus dominum operis utiliter interdici.
2Ait Iulianus: qui ante remissionem nuntiationis, contra quam prohibitus fuerit, opus fecerit, duobus interdictis tenebitur, uno, quod ex operis noui nuntiatione competit, altero quod ui aut clam. remissione autem facta intellegendus non erit ui aut clam facere, quamuis prohibeatur: licere enim debet aedificare ei, qui satisdederit, cum possessor hoc ipso constituatur: clamque facere nec ante remissionem nec postea existimandus est, cum is, qui opus nouum nuntiat, non possit uideri celatus et praeoccupatus, antequam controuersiam faceret.
3Bellissime apud Iulianum quaeritur, an haec exceptio noceat in hoc interdicto ‘quod non tu ui aut clam feceris?’ ut puta utor aduersus te interdicto quod ui aut clam, an possis obicere mihi eandem exceptionem: ‘quod non tu ui aut clam fecisti?’ et ait Iulianus aequissimum esse hanc exceptionem dare: nam si tu, inquit, aedificaueris ui aut clam, ego idem demolitus fuero ui aut clam et utaris aduersus me interdicto, hanc exceptionem profuturam. quod non aliter procedere debet, nisi ex magna et satis necessaria causa: alioquin haec omnia officio iudicis celebrari oportet.
4Est et alia exceptio, de qua Celsus dubitat, an sit obicienda: ut puta si incendii arcendi causa uicini aedes intercidi et quod ui aut clam mecum agatur aut damni iniuria. Gallus enim dubitat, an excipi oporteret: ‘quod incendii defendendi causa factum non sit?’ Seruius autem ait, si id magistratus fecisset, dandam esse, priuato non esse idem concedendum: si tamen quid ui aut clam factum sit neque ignis usque eo peruenisset, simpli litem aestimandam: si peruenisset, absolui eum oportere. idem ait esse, si damni iniuria actum foret, quoniam nullam iniuriam aut damnum dare uidetur aeque perituris aedibus. quod si nullo incendio id feceris, deinde postea incendium ortum fuerit, non idem erit dicendum, quia non ex post facto, sed ex praesenti statu, damnum factum sit nec ne, aestimari oportere Labeo ait.
5Notauimus supra, quod, quamuis uerba interdicti late pateant, tamen ad ea sola opera pertinere interdictum placere, quaecumque fiant in solo. eum enim, qui fructum tangit, non teneri interdicto quod ui aut clam: nullum enim opus in solo facit. at qui arbores succidit, utique tenebitur, et qui harundinem et qui salictum: terrae enim et quodammodo solo ipsi corrumpendo manus infert. idem et in uineis succisis. ceterum qui fructum aufert, furti debet conueniri. itaque si quid operis in solo fiat, interdictum locum habet. in solo fieri accipimus et si quid circa arbores fiat, non si quid circa fructum arborum.
6Si quis aceruum stercoris circa agrum pinguem disiecerit, cum eo ‘quod ui aut clam factum est’ agi potest: et hoc uerum est, quia solo uitium adhibitum sit.
7Plane si quid agri colendi causa factum sit, interdictum quod ui aut clam locum non habet, si melior causa facta sit agri, quamuis prohibitus quis ui uel clam fecerit.
8Praeterea si fossam feceris in silua publica et bos meus in eam inciderit, agere possum hoc interdicto, quia in publico factum est.
9Si quis aedificium demolitus fuerit, quamuis non usque ad solum, quin interdicto teneatur, dubitari desiit.
10Proinde et si tegulas de aedificio sustulerit, magis est, ut interdicto teneatur,
8 · Uenuleius libro secundo interdictorum
pr.nam origo huius rei a solo proficiscitur. ceterum per se tegulae non possidentur, sed cum uniuersitate aedificii, nec ad rem pertinet, adfixae sunt an tantum positae.
9 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Nam et si ramos quis de arboribus abstulerit, adhuc interdictum hoc admittimus. haec ita, si de aedificio tegulas sustulerit: ceterum si non de aedificio, sed seorsum positas, cessat hoc interdictum.
1Si tamen sera uel clauis uel cancellus uel specularium sit ablatum, quod ui aut clam agi non poterit.
2Sed si quis aliquid aedibus adfixum euellerit, statuam forte uel quid aliud, quod ui aut clam interdicto tenebitur.
3Si quis clam aut ui agrum intrauerit uel fossam fecerit, hoc interdicto tenebitur. et si aceruum succenderit uel disperserit sic, ut non ad usum agri conuertat, interdicto locus non erit,
10 · Uenuleius libro secundo interdictorum
pr.quia aceruus solo non cohaeret, sed terra sustinetur, aedificia autem solo cohaerent.
11 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Is qui in puteum uicini aliquid effuderit, ut hoc facto aquam corrumperet, ait Labeo interdicto quod ui aut clam eum teneri: portio enim agri uidetur aqua uiua, quemadmodum si quid operis in aqua fecisset.
1Quaesitum est, si statuam in municipio ex loco publico quis sustulerit uel ui uel clam, an hoc interdicto teneatur. et exstat Cassii sententia eum, cuius statua in loco publico in municipio posita sit, quod ui aut clam agere posse, quia interfuerit eius eam non tolli: municipes autem etiam furti acturos, quia res eorum sit quasi publicata: si tamen deciderit, ipsi eam detrahunt: et haec sententia uera est.
2Si quis de monumento statuam sustulerit, an ei, ad quem ius sepulchri pertineret, agere permittitur? et placet et in his interdicto locum esse. et sane dicendum est, si qua sepulchri ornandi causa adposita sint, sepulchri esse uideri. idem est et si ostium auellat uel effringat.
3Si quis in uineas meas uenerit et inde ridicas abstulerit, hoc interdicto tenebitur.
4Quod ait praetor: ‘quod ui aut clam factum est’, ad quod tempus referatur, uideamus, utrum ad praeteritum an ad praesens. quae species apud Iulianum exposita est: ait enim in hoc interdicto praesentis temporis significationem accipi debere. si tamen, inquit, ex opere damnum datum fuerit aut dominus aut is, cuius fundo nocitum erit, sua impensa id sustulerit, utilius probari, quod Iulianus temptat, ut et damnum sarciatur et impendia restituantur.
5Interdictum complectitur id, quodcumque aut ui aut clam factum est. sed interdum euenit, ut quid et ui et clam fiat, partim et partim, in eodem opere. ut puta cum prohiberem, fundamenta posuisti: postea cum conuenissem, ne reliquum opus fieret, absente et ignorante me reliquum opus perfecisti: uel contra fundamenta clam iecisti, deinde cetera prohibente me aedificasti. hoc iure utimur, ut et si ui et clam factum sit, interdictum hoc sufficiat.
6Si tutoris iussu aut curatoris factum sit, cum placeat, quod Cassius probat, ex dolo tutoris uel curatoris pupillum uel furiosum non teneri, eueniet, ut in ipsum tutorem curatoremque aut utilis actio competat aut etiam utile interdictum. certe ad patientiam tollendi operis utique tenebuntur pupillus et furiosus et ad noxam.
7An ignoscitur seruo, qui obtemperauit tutori aut curatori? nam ad quaedam, quae non habent atrocitatem facinoris uel sceleris, ignoscitur seruis, si uel dominis uel his, qui uice dominorum sunt, obtemperauerint. quod et in hoc casu admittendum est.
8Si postea, quam ui aut clam factum est, uenierit fundus, an uenditor nihilo minus hoc interdicto experiri possit, uideamus. et extat sententia existimantium nihilo minus competere ei interdictum nec finiri uenditione: sed nec ex empto actione quicquam ei praestandum emptori ex eo opere, quod ante uenditionem factum est: satis enim esse, quod utique propter hoc opus uiliori praedium distraxerit. certe etsi non uiliori uendidit, idem erit probandum.
9Plane si post uenditionem fundi opus factum est, etsi ipse experiatur uenditor, quia nondum traditio facta est, tamen ex empto actione emptori tenebitur: omne enim et commodum et incommodum ad emptorem pertinere debet.
10Si fundus in diem addictus sit, cui competat interdictum? et ait Iulianus interdictum quod ui aut clam ei competere, cuius interfuit opus non fieri: fundo enim in diem addicto et commodum et incommodum omne ad emptorem, inquit, pertinet, antequam uenditio transferatur, et ideo, si quid tunc ui aut clam factum est, quamuis melior condicio allata fuerit, ipse utile interdictum habebit: sed eam actionem sicut fructus medio tempore perceptos uenditi iudicio praestare cogendum ait.
11Aristo autem scribit non possessori esse denuntiandum: nam si quis, inquit, fundum mihi uendiderit et necdum tradiderit et uicinus, cum opus facere uellet et sciret me emisse et in fundo morari, mihi denuntiauerit, esse eum tutum futurum, quod ad suspicionem clam facti operis pertineret: quod sane uerum est.
12Ego, si post in diem addictionem factam fundus precario traditus sit, putem emptorem interdictum quod ui aut clam habere. si uero aut nondum traditio facta est aut etiam facta est precarii rogatio, non puto dubitandum, quin uenditor interdictum habeat: ei enim competere debet, etsi res ipsius periculo non sit, nec multum facit, quod res emptoris periculo est: nam et statim post uenditionem contractam periculum ad emptorem spectat et tamen antequam ulla traditio fiat, nemo dixit interdictum ei competere. si tamen precario sit in possessione, uideamus, ne, quia interest ipsius, qualiter qualiter possidet, iam interdicto uti possit. ergo et si conduxit, multo magis: nam et colonum posse interdicto experiri in dubium non uenit. plane si postea, quam melior condicio allata est, aliquid operis ui aut clam factum sit, nec Iulianus dubitaret interdictum uenditori competere: nam inter Cassium et Iulianum de illo, quod medio tempore accidit, quaestio est, non de eo opere, quod postea contigit.
13Si ita praedium uenierit, ut, si displicuisset, inemptum esset, facilius admittimus interdictum emptorem habere, si modo est in possessione: et si rescissio emptionis in alterius arbitrium conferatur, idem erit probandum: idemque et si ita uenisset, ut, si aliquid euenisset, inemptum esset praedium: et si forte commissoria uenierit, idem dicendum est.
14Idem Iulianus scribit interdictum hoc non solum domino praedii, sed etiam his, quorum interest opus factum non esse, competere.
12 · Uenuleius libro secundo interdictorum
pr.Quamquam autem colonus et fructuarius fructuum nomine in hoc interdictum admittantur, tamen et domino id competet, si quid praeterea eius intersit.
13 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Denique si arbores in fundo, cuius usus fructus ad Titium pertinet, ab extraneo uel a proprietario succisae fuerint, Titius et lege Aquilia et interdicto quod ui aut clam cum utroque eorum recte experietur.
1Labeo scribit, si filio prohibente opus factum sit, et te habere interdictum, ac si te prohibente opus factum est, et filium tuum nihilo minus.
2Idem ait aduersus filium familias in re peculiari neminem clam uideri fecisse: namque, si scit eum filium familias esse, non uidetur eius celandi gratia fecisse, quem certus est nullam secum actionem habere.
3Si ex sociis communis fundi unus arbores succiderit, socius cum eo hoc interdicto experiri potest, cum ei competat, cuius interest.
4Unde apud Seruium amplius relatum est, si mihi concesseris, ut ex fundo tuo arbores caedam, deinde eas alius ui aut clam ceciderit, mihi hoc interdictum competere, quia ego sim cuius interest: quod facilius erit admittendum, si a te emi uel ex aliquo contractu hoc consecutus sim, ut mihi caedere liceat.
5Quaesitum est, si, cum praedium interim nullius esset, aliquid ui aut clam factum sit, an postea dominio ad aliquem deuoluto interdicto locus sit: ut puta hereditas iacebat, postea adiit hereditatem Titius, an ei interdictum competat? et est apud Uiuianum saepissime relatum heredi competere hoc interdictum eius, quod ante aditam hereditatem factum sit, nec referre Labeo ait, quod non scierit, qui heredes futuri essent: hoc enim posse quem causari etiam post aditam hereditatem. ne illud quidem obstare Labeo ait, quod eo tempore nemo dominus fuerit: nam et sepulchri nemo dominus fuit et tamen, si quid in eo fiat, experiri possum quod ui aut clam. accedit his, quod hereditas dominae locum optinet. et recte dicetur heredi quoque competere et ceteris successoribus, siue ante, quam successerit, siue postea aliquid sit ui aut clam admissum.
6Si colonus meus opus fecerit, si quidem me uolente uel ratum habente, perinde est atque si procurator meus fecisset, in quo placet, siue ex uoluntate mea fecerit, teneri me, siue ratum habuero, quod procurator fecit.
7Iulianus ait: si colonus arborem, de qua controuersia erat, succiderat uel quid aliud opus fecerit, si quidem iussu domini id factum sit, ambo tenebuntur, non ut patientiam praestent, sed ut impensam quoque ad restituendum praebeant: si autem dominus non iusserit, colonus quidem tenebitur, ut patientiam et impensam praestet, dominus uero nihil amplius quam patientiam praestare cogendus erit.
14 · Iulianus libro sexagensimo octauo digestorum
pr.Nam et si seruus meus ignorante me opus fecerit eumque uendidero uel manumisero, mecum in hoc solum agi poterit, ut patiar opus tolli, cum emptore autem serui, ut aut noxae dedat aut impensam, quae in restitutione facta fuerit, praestet: sed et cum ipso manumisso recte agi poterit.
15 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Semper aduersus possessorem operis hoc interdictum competit, idcircoque, si quilibet inscio uel etiam inuito me opus in fundo meo fecerit, interdicto locus erit.
1Is, cui fundum pastinandum locaueras, lapides sustulit et in uicini proiecit praedium. ait Labeo te ui aut clam non teneri, nisi iussu tuo id factum sit: ego puto conductorem teneri, locatorem autem non alias, nisi aut patientiam praestare possit aut aliquam actionem habeat, quam praestet: ceterum teneri non oportere.
2Si in sepulchro alieno terra congesta fuerit iussu meo, agendum esse quod ui aut clam mecum Labeo scribit. et si communi consilio plurium id factum sit, licere uel cum uno uel cum singulis experiri: opus enim, quod a pluribus pro indiuiso factum est, singulos in solidum obligare. si tamen proprio quis eorum consilio hoc fecerit, cum omnibus esse agendum, scilicet in solidum: itaque alter conuentus alterum non liberabit, quin immo perceptio ab altero: superiore etenim casu alterius conuentio alterum liberat. praeterea sepulchri quoque uiolati agi potest.
3Hoc interdictum in heredem ceterosque successores datur in id quod ad eos peruenit.
4Et post annum non competit. annus autem cedere incipit, ex quo id opus factum perfectum est aut fieri desiit, licet perfectum non sit: alioquin si a principio operis coepti annum quis numeret, necesse est cum his, qui opus tardissime facerent, saepius agi.
5Sed si is sit locus, in quo opus factum est, qui facile non adiretur, ut puta in sepulchro ui aut clam factum est uel in abdito alio loco, sed et si sub terra fieret opus uel sub aqua, uel cloaca aliquid factum sit, etiam post annum causa cognita competit interdictum de eo quod factum est: nam causa cognita annuam exceptionem remittendam, hoc est magna et iusta causa ignorantiae interueniente.
6Si quis rei publicae causa afuisset, deinde reuersus interdicto quod ui aut clam uti uellet, uerius est non excludi anno eum, sed reuersum annum habere. nam et si minor uiginti quinque annis rei publicae causa abesse coepisset, deinde maior effectus sit, dum abest rei publicae causa, futurum, ut ex quo redit annus ei computetur, non ex quo impleuit uicensimum quintum annum: et ita diuus Pius et deinceps omnes principes rescripserunt.
7Hoc interdicto tanti lis aestimatur, quanti actoris interest id opus factum esse. officio autem iudicis ita oportere fieri restitutionem iudicandum est, ut in omni causa eadem condicio sit actoris, quae futura esset, si id opus, de quo actum est, neque ui neque clam factum esset.
8Ergo nonnumquam etiam dominii ratio habenda est, ut puta si propter hoc opus, quod factum est, seruitutes amittantur aut usus fructus intereat. quod non tantum tunc eueniet, cum quis opus aedificauerit, uerum etiam si diruisse opus proponatur et deteriorem condicionem fecisse uel seruitutium uel usus fructus uel ipsius proprietatis.
9Sed quod interfuit, aut per iusiurandum, quod in litem actor iurauerit, aut, si iurare non possit, iudicis officio aestimandum est.
10Eum autem, qui dolo malo fecerit, quo minus possit restituere, perinde habendum, ac si posset.
11Culpam quoque in hoc interdicto uenire erit probandum: quae tamen arbitrio iudicis aestimanda erit.
12Quia autem hoc interdictum id quod interest continet, si quis alia actione fuerit consecutus id quod interfuit opus non esse factum, consequens erit dicere ex interdicto nihil eum consequi oportere.
16 · Paulus libro sexagensimo septimo ad edictum
pr.Competit hoc interdictum etiam his qui non possident, si modo eorum interest.
1Si quis ui aut clam arbores non frugiferas ceciderit, ueluti cupressos, domino dumtaxat competit interdictum. sed si amoenitas quaedam ex huiusmodi arboribus praestetur, potest dici et fructuarii interesse propter uoluptatem et gestationem et esse huic interdicto locum.
2In summa qui ui aut clam fecit, si possidet, patientiam et impensam tollendi operis: qui fecit nec possidet, impensam: qui possidet nec fecit, patientiam tantum debet.
17 · Paulus libro sexagensimo nono ad edictum
pr.Interdictum quod ui aut clam per quemuis domino adquiritur, licet per inquilinum.
18 · Celsus libro uicensimo quinto digestorum
pr.Si inmaturam siluam caeduam cecidit quis, interdicto quod ui aut clam tenetur: si maturam similiter caeduam neque damno dominus adfectus est, nihil praestabit.
1Non absurde responsum est: si magistratum rogasses, ut aduersarium tuum adesse ad iudicium iuberet, ne opus nouum tibi nuntiaret, clam uideris opus fecisse, quod interim feceris.
19 · Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum
pr.Interdictum quod ui aut clam competere filio familias colono arboribus succisis Sabinus ait.
20 · Paulus libro tertio decimo ad Sabinum
pr.Ui facit tam is qui prohibitus fecit quam is qui, quo minus prohibeatur, consecutus est periculo puta aduersario denuntiato aut ianua puta praeclusa.
1Prohibitus autem intellegitur quolibet prohibentis actu, id est uel dicentis se prohibere uel manum opponentis lapillumue iactantis prohibendi gratia.
2Tamdiu autem ui facit prohibitus, quamdiu res in eodem statu permanebit: nam si postea conuenerit cum aduersario, desinit ui facere.
3Item si prohibiti heres uel is, qui ab eo emerit, ignorans causam praecedentem fecerit, dicendum esse Pomponius ait non incidere eum in interdictum.
4Quod in naue fit uel in alia qualibet re uel amplissima, mobili tamen, non continetur hoc interdicto.
5Siue in priuato siue in publico opus fiat siue in loco sacro siue in religioso, interdictum competit.
21 · Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum
pr.Si opus, quod quis iussus est a iudice, qui ex hoc interdicto sumptus esset, restituere, alius quis ui aut clam sustulisset, nihilo minus idem ille omnimodo iubetur opus restituere.
1Si iussero seruum meum opus facere, cum, quantum ad me pertinet, in clandestini suspicionem non ueniret, seruus autem meus putauerit, si rescisset aduersarius, prohibiturum eum, an tenear? et non puto, cum mea persona sit intuenda.
2In opere nouo tam soli quam Caeli mensura facienda est.
3Si quis propter opus factum ius aliquod praedii amisit, id restitui ex hoc interdicto debet.
22 · Uenuleius libro secundo interdictorum
pr.Si uitem meam ex fundo meo in fundum tuum deprehenderis eaque in fundo tuo coaluerit, utile est interdictum quod ui aut clam intra annum: sed si annus praeterierit, nullam remanere actionem radices, quae in fundo meo sint, tuas fieri, quia his accessiones sint.
1Si quis ui aut clam arauerit, puto eum teneri hoc interdicto perinde atque si fossam fecisset: non enim ex qualitate operis huic interdicto locus est, sed ex opere facto, quod cohaeret solo.
2Si ad ianuam meam tabulas fixeris et ego eas, priusquam tibi denuntiarem, refixero, deinde inuicem interdicto quod ui aut clam egerimus: nisi remittas mihi, ut absoluar, condemnandum te, quasi rem non restituas, quanti mea intersit, aut certe exceptionem mihi profuturam ‘si non ui nec clam nec precario feceris’.
3Si stercus per fundum meum tuleris, cum id te facere uetuissem, quamquam nihil damni feceris mihi nec fundi mei mutaueris, tamen teneri te quod ui aut clam Trebatius ait. Labeo contra, ne etiam is, qui dumtaxat iter per fundum meum fecerit aut auem egerit uenatusue fuerit sine ullo opere, hoc interdicto teneatur.
4Si quis proiectum aut stillicidium in sepulchrum immiserit, etiamsi ipsum monumentum non tangeret, recte cum eo agi, quod in sepulchro ui aut clam factum sit, quia sepulchri sit non solum is locus, qui recipiat humationem, sed omne etiam supra id caelum: eoque nomine etiam sepulchri uiolati agi posse.
5Si is, qui denuntiauerit se opus facturum, confestim opus fecerit, clam fecisse non intellegitur: nam si post tempus, uidebitur clam fecisse.