D. 43.23DE CLOACIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Praetor ait: ‘Quo minus illi cloacam quae ex aedibus eius in tuas pertinet, qua de agitur, purgare reficere liceat, uim fieri ueto. damni infecti, quod operis uitio factum sit, caueri iubebo’.
1Sub hoc titulo duo interdicta praetor subiecit, unum prohibitorium, alterum restitutorium: et primum prohibitorium.
2Curauit autem praetor per haec interdicta, ut cloacae et purgentur et reficiantur, quorum utrumque et ad salubritatem ciuitatium et ad tutelam pertinet: nam et caelum pestilens et ruinas minantur immunditiae cloacarum, si non reficiantur.
3Hoc autem interdictum propositum est de cloacis priuatis: publicae enim cloacae publicam curam merentur.
4Cloaca autem est locus cauus, per quem colluuies quaedam fluat.
5Hoc interdictum, quod primum proponitur, prohibitorium est, quo prohibetur uicinus uim facere, quo minus cloaca purgetur et reficiatur.
6Cloacae appellatione et tubus et fistula continetur.
7Quia autem cloacarum refectio et purgatio ad publicam utilitatem spectare uidetur, idcirco placuit non esse in interdicto addendum ‘quod non ui non clam non precario ab illo usus’, ut, etiamsi quis talem usum habuerit, tamen non prohibeatur uolens cloacam reficere uel purgare.
8Deinde ait praetor ‘quae ex aedibus eius in tuas pertinet’. aedes hic accipere debes pro omni aedificio, hoc est ex aedificio eius in tuum aedificium. hoc amplius Labeo putabat hoc interdicto locum esse et si area ab utralibet parte aedium sit et si forte, inquit, cloaca ducta sit ex urbano aedificio in proximum agrum.
9Idem Labeo etiam eum, qui priuatam cloacam in publicam immittere uelit, tuendum, ne ei uis fiat. sed et si quis uelit talem cloacam facere, ut exitum habeat in publicam cloacam, non esse eum impediendum Pomponius scribit.
10Quod ait praetor ‘pertinet’ hoc significat, quod ex aedibus eius in tuas pertinet, hoc est ‘derigitur, extenditur, peruenit’.
11Et tam ad proximum uicinum hoc interdictum pertinet quam aduersus ulteriores, per quorum aedes cloaca currit.
12Unde Fabius Mela scribit competere hoc interdictum, ut in uicini aedes ueniat et rescindat pauimenta purgandae cloacae gratia. uerendum tamen esse Pomponius scribit, ne eo casu damni infecti stipulatio committatur. sed haec stipulatio non committitur, si paratus sit restaurare id, quod ex necessitate reficiendae cloacae causa resciderat.
13Si quis purganti mihi cloacam uel reficienti opus nouum nuntiauerit, rectissime dicetur contempta nuntiatione me posse reficere id quod institueram.
14Sed et damni infecti cautionem pollicetur, si quid operis uitio factum est: nam sicuti reficere cloacas et purgare permittendum fuit, ita dicendum, ne damnum aedibus alienis detur.
15Deinde ait praetor: ‘Quod in cloaca publica factum siue ea immissum habes, quo usus eius deterior sit fiat, restituas. item ne quid fiat immittaturue, interdicam’.
16Hoc interdictum ad publicas cloacas pertinet, ne quid ad cloacam immittas neue facias, quo usus deterior sit neue fiat.
2 · Uenuleius libro primo interdictorum
pr.Quamquam de reficienda cloaca, non etiam de noua facienda hoc interdicto comprehendatur, tamen aeque interdicendum Labeo ait, ne facienti cloacam uis fiat, quia eadem utilitas sit: praetorem enim sic interdixisse, ne uis fieret, quo minus cloacam in publico facere liceret: idque Ofilio et Trebatio placuisse. ipse dicendum ait, ut ne factam cloacam purgare et restituere permittendum sit per interdictum, nouam uero facere is demum concedere debeat, cui uiarum publicarum cura sit.