IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 43

D. 43.22DE FONTE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum

pr.Praetor ait: ‘Uti de eo fonte, quo de agitur, hoc anno aqua nec ui nec clam nec precario ab illo usus es, quo minus ita utaris, uim fieri ueto. de lacu puteo piscina item interdicam’.

1Hoc interdictum proponitur ei, qui fontana aqua uti prohibetur: seruitutes enim non tantum aquae ducendae esse solent, uerum etiam hauriendae, et sicut discretae sunt seruitutes ductus aquae et haustus aquae, ita interdicta separatim redduntur.

2Hoc autem interdictum locum habet, si quis uti prohibeatur aqua, hoc est siue haurire prohibeatur siue etiam pecus ad aquam appellere.

3Et eadem sunt hic dicenda, quae ad personam attinent, quaecumque in superioribus interdictis diximus.

4Hoc interdictum de cisterna non competit: nam cisterna non habet perpetuam causam nec uiuam aquam. ex quo apparet in his omnibus exigendum, ut uiua aqua sit: cisternae autem imbribus concipiuntur. denique constat interdictum cessare, si lacus piscina puteus uiuam aquam non habeat.

5Plane si quis ire ad haustum prohibeatur, aeque interdictum sufficiet.

6Deinde ait praetor: ‘Quo minus fontem, quo de agitur, purges reficias, ut aquam coercere utique ea possis, dum ne aliter utaris, atque uti hoc anno non ui non clam non precario ab illo usus es, uim fieri ueto’.

7Hoc interdictum eandem habet utilitatem, quam habet interdictum de riuis reficiendis: nisi enim purgare et reficere fontem licuerit, nullus usus eius erit.

8Purgandus autem et reficiendus est ad aquam coercendam, ut uti quis aqua possit, dummodo non aliter utatur, quam sic uti hoc anno usus est.

9Coercere aquam est continere sic, ne diffluat, ne dilabatur, dummodo non permittatur cui nouas quaerere uel aperire: hic enim innouat aliquid praeter id, quam praecedenti anno usus est.

10Sed et de lacu puteo piscina reficiendis purgandis interdictum competit.

11Et omnibus personis dabitur, quibus permittitur interdictum de aqua aestiua.