IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 43

D. 43.21DE RIUIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum

pr.Praetor ait: ‘riuos specus septa reficere purgare aquae ducendae causa quo minus liceat illi, dum ne aliter aquam ducat, quam uti priore aestate non ui non clam non precario a te duxit, uim fieri ueto’.

1Hoc interdictum utilissimum est: nam nisi permittatur alicui reficere, alia ratione usu incommodabitur.

2Ait ergo praetor ‘riuum specus’. riuus est locus per longitudinem depressus, quo aqua decurrat, cui nomen est ἀπὸ τοῦ ῥεῖν.

3Specus autem est locus, ex quo despicitur: inde spectacula sunt dicta.

4Septa sunt, quae ad incile opponuntur aquae deriuandae compellendaeue ex flumine causa, sine ea lignea sunt siue lapidea siue qualibet alia materia sint, ad continendam transmittendamque aquam excogitata.

5Incile est autem locus depressus ad latus fluminis, ex eo dictus, quod incidatur: inciditur enim uel lapis uel terra, unde primum aqua ex flumine agi possit. sed et fossae et putei hoc interdicto continentur.

6Deinde ait praetor ‘reficere purgare’. reficere est quod corruptum est in pristinum statum restaurare. uerbo reficiendi tegere substruere sarcire aedificare, item aduehere adportareque ea, quae ad eandem rem opus essent. continentur.

7Purgandi uerbum plerique quidem putant ad eum riuum pertinere, qui integer est: et palam est et ad eum pertinere, qui refectione indiget: plerumque enim ut refectione, et purgatione indiget.

8‘aquae’, inquit, ‘ducendae causa’. merito hoc additur, ut ei demum permittatur et reficere et purgare riuum, qui aquae ducendae causa id fecit.

9Hoc interdictum competit etiam ei, qui ius aquae ducendae non habet, si modo aut priore aestate aut eodem anno aquam duxerit, cum sufficiat non ui non clam non precario duxisse.

10Si quis terrenum riuum signinum, id est lapideum facere uelit, uideri eum non recte hoc interdicto uti: non enim reficit qui hoc facit: et ita Ofilio uidetur.

11Proinde et si per alium locum uelit ducere, impune prohibetur: sed et si eundem riuum deprimat uel adtollat aut dilatet uel extendat uel operiat apertum uel contra. ego ceteros quidem impune prohiberi puto: at enim eum, qui operiat apertum uel contra, eum non puto prohibendum, nisi si quam maiorem utilitatem suam aduersarius ostendat.

2 · Paulus libro sexagensimo sexto ad edictum

pr.Labeo non posse ait ex aperto riuo terrenum fieri, quia commodum domino soli auferetur appellendi pecus uel hauriendi aquam: quod sibi non placere Pomponius ait, quia id domino magis ex occasione quam ex iure contingeret, nisi si ab initio in imponenda seruitute id actum esset.

3 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum

pr.Seruius autem scribit aliter duci aquam, quae ante per specus ducta est, si nunc per apertum ducatur: nam si operis aliquid faciat quis, quo magis aquam conseruet uel contineat, non impune prohiberi. ego et in specu contra, si non maior utilitas uersetur aduersarii.

1Seruius et Labeo scribunt, si riuum, qui ab initio terrenus fuit, quia aquam non continebat, cementicium uelit facere, audiendum esse: sed et si eum riuum, qui structilis fuit, postea terrenum faciat aut partem riui, aeque non esse prohibendum. mihi uidetur urguens et necessaria refectio esse admittenda.

2Si quis nouum canalem uel fistulas in riuo uelit collocare, cum id numquam habuerit, utile ei hoc interdictum futurum Labeo ait. nos et hic opinamur utilitatem eius qui ducit sine incommoditate eius cuius ager est spectandam.

3Si aqua in unum lacum conducatur et inde per plures ductus ducatur, hoc interdictum utile erit uolenti reficere ipsum lacum.

4Hoc interdictum ad omnes riuos pertinet, siue in publico siue in priuato sint constituti.

5Sed et si calidae aquae riuus sit, de hoc reficiendo competit interdictum.

6Aristo et de cuniculo restituendo per quem uapor trahitur, in balneariis uaporibus putat utilem actionem competere: et erit dicendum utile interdictum ex hac causa competere.

7Isdem autem personis et in easdem interdictum hoc datur, quibus et in quas et de aqua interdicta redduntur, quae supra sunt enumerata.

8Si quis riuum reficienti opus nouum nuntiat, belle dictum est posse contemni operis noui nuntiationem: cum enim praetor ei uim fieri uetet, absurdum est per operis noui nuntiationem eum impediri. plane per in rem actionem dicendum est posse: aduersus eum uindicari ‘ius ei non esse’ dubium non est.

9De damno quoque infecto cauere eum debere minime dubitari oportet.

10Si quis eum exportare uehere, quae refectioni necessaria sunt, prohibeat, hoc interdictum ei competere Ofilius putat, quod est uerum.

4 · Uenuleius libro primo interdictorum

pr.De riuis reficiendis ita interdicetur, ut non quaeratur, an aquam ducere actori liceret: non enim tam necessariam refectionem itinerum quam riuorum esse, quando non refectis riuis omnis usus aquae auferretur et homines siti necarentur. et sane aqua peruenire nisi refecto riuo non potest: at non refecto itinere difficultas tantum eundi agendique fieret, quae temporibus aestiuis leuior esset.