D. 43.20DE AQUA COTTIDIANA ET AESTIUA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum
pr.Ait praetor: ‘Uti hoc anno aquam, qua de agitur, non ui non clam non precario ab illo duxisti, quo minus ita ducas, uim fieri ueto’.
1Hoc interdictum prohibitorium et interdum restitutorium est et pertinet ad aquam cottidianam.
2Cottidiana autem aqua non illa est, quae cottidie ducitur, sed ea, qua quis cottidie possit uti, si uellet: quamquam cottidianam interdum hieme ducere non expediat, etsi possit duci.
3Duo autem genera sunt aquarum: est cottidiana, est et aestiua. cottidiana ab aestiua usu differt, non iure. cottidiana ea est, quae duci adsidue solet uel aestiuo tempore uel hiberno, etiamsi aliquando ducta non est: ea quoque dicitur cottidiana, cuius seruitus intermissione temporis diuisa est. aestiua autem ea est, qua aestate sola uti expedit, sicuti dicimus uestimenta aestiua, saltus aestiuos, castra aestiua, quibus interdum etiam hieme, plerumque autem aestate utamur. ego puto probandum ex proposito utentis et ex natura locorum aquam aestiuam a cottidiana discerni: nam si sit ea aqua, quae perpetuo duci possit, ego tamen aestate sola ea utar, dicendum est hanc aquam esse aestiuam: rursum si ea sit aqua, quae non nisi aestate duci possit, aestiua dicetur: et si ea sint loca, quae natura non admittant aquam nisi aestate, dicendum erit recte aestiuam dici.
4Quod autem scriptum est in interdicto: ‘uti hoc anno aquam duxisti’ hoc est: non cottidie, sed hoc anno uel una die uel nocte. ergo cottidiana quidem aqua alia est, quae cottidie duci possit, uel hieme uel aestate, etsi aliquo momento temporis ducta sit, aestiua ea, quae cottidie quidem duci possit, uel sola aestate, ducatur autem aestate tantum, non et hieme, non quia non possit et hieme, sed quia non solet.
5Loquitur autem praetor in hoc interdicto de ea aqua sola, quae perennis est: nulla enim alia aqua duci potest, nisi quae perennis est.
6Quamquam ad perennes aquas dixerimus hoc interdictum pertinere, ad eas tamen perennes pertinet, quae duci possunt. ceterum sunt quaedam, quae, etsi perennes sunt, duci tamen non possunt, ut puta puteales et quae ita sunt summersae, ut defluere extra terram et usui esse non possint. sed huiusmodi aquis, quae duci non possint, haustus seruitus imponi potest.
7Haec interdicta de aqua, item de fonte ad eam aquam pertinere uidentur, quae a capite ducitur, non aliunde: harum enim aquarum etiam seruitus iure ciuili constitui potest.
8Caput aquae illud est, unde aqua nascitur: si ex fonte nascatur, ipse fons: si ex flumine uel lacu, prima incilia uel principia fossarum, quibus aquae ex flumine uel ex lacu in primum riuum compelli solent. plane si aqua sudoribus manando in aliquem primum locum effluere atque ibi apparere incipit, eius hoc caput dicemus, ubi primum emergit.
9Et qualiter sit constitutum ius aquae, dicendum est hoc interdictum locum habere.
10Sed etsi iure aqua non debetur alicui, si tamen iure ducere se putauit, cum non in iure, sed in facto errauit, dicendum est eoque iure utimur, ut interdicto hoc uti possit: sufficit enim, si iure se ducere putauit nec ui nec clam nec precario duxit.
11Illud quaeritur, utrum ea tantum aqua his interdictis contineatur, quae ad agrum irrigandum pertinet, an uero omnis, etiam ea, quae ad usum quoque et commodum nostrum. et hoc iure utimur, ut haec quoque contineatur. propter quod etiam si in urbana praedia quis aquam ducere uelit, hoc interdictum locum habere potest.
12Praeterea Labeo scribit, etsi quidam ductus aquarum non sit fundi, quia quocumque duci possint, tamen ad hoc interdictum pertinere.
13Idem Labeo scribit, etiamsi praetor hoc interdicto de aquis frigidis sentiat, tamen de calidis aquis interdicta non esse deneganda: namque harum quoque aquarum usum esse necessarium: nonnumquam enim refrigeratae usum irrigandis agris praestant. his accedit, quod in quibusdam locis et cum calidae sunt, irrigandis tamen agris necessariae sunt, ut Hierapoli: constat enim apud Hierapolitanos in Asia agrum aqua calida rigari. et quamuis ea sit aqua, quae ad rigandos non sit necessaria, tamen nemo ambiget his interdictis locum fore.
14Siue autem intra urbem sit aqua siue extra urbem, hoc interdicto locus erit.
15Illud tamen hic intellegendum est eodem modo praetorem duci aquam iussisse, quo ducta est hoc anno. proinde neque amplioris modi, neque alia permississe potest uideri. quare si alia aqua sit, quam quis uelit ducere, quam hoc anno duxit, uel eadem, per aliam tamen regionem uelit ducere, impune ei uis fiet.
16Illud Labeo dicit omnes partes illius fundi, in quem loci aqua ducitur, eiusdem numero esse. ergo et si forte actor confinem agrum emerit et ex agro, in quem hoc anno aquam duxerit, postea fundi empti nomine uelit aquam ducere, ita demum eum recte hoc interdicto (ut de itinere actuque) uti putant, ut semel in suum ingressus inde egredi qua uelit possit, nisi ei nocitum sit, ex quo aquam ducit.
17Item quaeritur, si quis aquae, quam hoc anno ducebat, aliam aquam admiscuerit, an impune prohibeatur. et extat Ofilii sententia existimantis recte eum prohiberi, sed eo loci, in quo primum aquam aliam in riuum admittit: et Ofilius in tota aqua recte eum prohiberi ait. ego Ofilio adsentio non posse diuidi, quia non potest ita in parte uis fieri, ut non in tota aqua fiat.
18Trebatius, cum amplior numerus pecoris ad aquam appelletur, quam debet appelli, posse uniuersum pecus impune prohiberi, quia iunctum pecus ei pecori, cui adpulsus debeatur, totum corrumpat pecoris adpulsum. Marcellus autem ait, si quis ius habens pecoris ad aquam appellendi plura pecora adpulserit, non in omnibus pecoribus eum prohibendum: quod est uerum, quia pecora separari possunt.
19Aristo putat eum demum interdictum hoc habere, qui se putat suo iure uti, non eum, qui scit se nullum ius habere et utitur.
20Idem ait eum, qui hoc anno aquam duxerit nec ui nec clam nec precario et eodem anno uitiose usus est, recte tamen hoc interdicto usurum: quod referri ad id tempus, quod sine uitio fuerit: esse enim uerum hoc anno non ui non clam non precario usum.
21Quaesitum est, si quis ante annum aquam duxit, deinde sequenti tempore, hoc est intra annum, aqua influxerit ipsa sibi me non ducente, an hoc interdicto locus sit. et refert Seuerus Ualerius competere ei hoc interdictum, quasi duxisse uideatur, licet penitus prospicientibus non uidetur iste duxisse.
22Item quaesitum est, si quis, dum putat tertio quoque die habere se ius aquae ducendae, duxerit una die, an recte et sine captione possessoris recte duxisse uideatur, ut hoc interdictum habeat: ait enim praetor: ‘uti hoc anno aquam duxisti’ id est alternis diebus. illud autem nihil interest, utrum quinto die aqua debeatur an alternis diebus an cottidie ei, qui hoc interdicto uti uelit: nam cum sufficiat uel uno die hoc anno aquam duxisse, nihil refert, qualem aquae ductum habens duxerit: dum, si quis, cum quinto quoque die uteretur, quasi alternis diebus ducens interdixerit, nihil ei prodesse uidetur.
23Praeterea illud sciendum est, si, cum aquam duxisses, aduersarius te prohibuerit, deinde tu interim ius aquae ducendae amiseris, in restitutionem hoc uenire, ut tibi praestetur per hoc interdictum quod amisisti: et hoc uerum puto.
24Si fundum, ad quem aquam ducebas, uendideris et tradideris, nihilo minus interdictum tibi utile est.
25Competit hoc interdictum aduersus eum, qui prohibet me aquam ducere, et nihil interest, utrum quis dominium fundi habeat an non. idcircoque is tenetur interdicto: nam et si seruitus coepit aduersus quemuis posse uindicari.
26Si inter riuales, id est qui per eundem riuum aquam ducunt, sit contentio de aquae usu, utroque suum usum esse contendente, duplex interdictum utrique competit.
27Labeo putat per hoc interdictum prohiberi quem, ne quid in illo fundo faciat fodiat serat succidat putet aedificet, quare ex re ea aqua, quam ille hoc anno per fundum tuum sine uitio duxit, inquinetur uitietur corrumpatur deteriorue fiat: et similiter de aestiua aqua debere interdici ait.
28Si quis hoc cesserit, ne liceat sibi aquam quaerere, ea cessio ualet.
29Deinde ait praetor: ‘Uti priore aestate aquam, qua de agitur, nec ui nec clam nec precario ab illo duxisti, quo minus ita ducas, uim fieri ueto. inter heredes emptores et bonorum possessores interdicam’.
30Hoc interdictum de aqua aestiua proponitur.
31Quia autem diximus aestiuam aquam aliquo distare ab aqua cottidiana, sciendum est etiam interdictis distare, quod qui de aqua cottidiana interdicit, ita interdicit: ‘uti hoc anno aquam duxisti’, at qui de aestiua, sic: ‘uti priore aestate’, nec immerito: nam quia hieme non utitur, referre se non ad praesentem aestatem, sed ad priorem debuit.
32Aestatem incipere (sic peritiores tradiderunt) ab aequinoctio uerno et finiri aequinoctio autumnali: et ita senis mensibus aestas atque hiems diuiditur.
33Priorem aestatem ex comparatione duarum aestatium accipi.
34Propter hoc, si aestate interdicatur, nonnumquam annum et sex menses continere: quod ita contingit, si initio uerni aequinoctii ducta sit aqua et sequenti aestate pridie aequinoctium autumnale interdicatur: et proinde, si hieme interdicatur, etiam in biennium haec res extendetur.
35Si quis hieme tantum aquam solitus fuit ducere, aestate non fuit solitus, utile interdictum ei competit.
36Qui hac aestate duxit, non superiore, utile interdictum habet.
37Ait praetor: ‘inter heredes et emptores et bonorum possessores interdicam’. haec uerba non solum ad aestiuam aquam, uerum etiam ad cottidianam quoque referenda esse sciendum est: nam sicuti de itinere actuque et successoribus dantur interdicta et emptori, ita haec quoque danda praetor putauit.
38Ait praetor: ‘Quo ex castello illi aquam ducere ab eo, cui eius rei ius fuit, permissum est, quo minus ita uti permissum est ducat, uim fieri ueto. quandoque de opere faciendo interdictum erit, damni infecti caueri iubebo’.
39Hoc interdictum necessario propositum est. namque superiora interdicta ad eos pertinent, qui a capite ducunt uel imposita seruitute uel quia putant impositam: aequissimum uisum est ei quoque, qui ex castello ducit, interdictum dari. id est ex eo receptaculo, quod aquam publicam suscipit. castellum accipe.
40Si ex castello permissum est, dandum erit interdictum:
41Permittitur autem aquam ex castello uel ex riuo uel ex quo alio loco publico ducere.
42Idque a principe conceditur: alii nulli competit ius aquae dandae.
43Et datur interdum praediis, interdum personis. quod praediis datur, persona extincta non extinguitur: quod datur personis, cum personis amittitur ideoque neque ad alium dominum praediorum neque ad heredem uel qualemcumque successorem transit. plane ei, ad quem dominium transit, impetrabile est: nam si docuerit praediis suis aquam debitam, etsi nomine eius fluxisse, a quo dominium ad se transiit, indubitate impetrat ius aquae ducendae, nec est hoc beneficium, sed iniuria, si quis forte non impetrauerit.
44Meminisse autem debemus in hoc interdicto totam quaestionem finiri adsignationis: non enim praeparat hoc interdictum causam, ut superiora interdicta, nec ad possessionem temporariam pertinet, sed aut habet ius adsignatum sibi aut non habet, et interdictum totum finitur.
2 · Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum
pr.Si diurnarum aut nocturnarum horarum aquae ductum habeam, non possum alia hora ducere, quam qua ius habeam ducendi.
3 · Pomponius libro trigensimo quarto ad Sabinum
pr.Hoc iure utimur, ut etiam non ad irrigandum, sed pecoris causa uel amoenitatis aqua duci possit.
1Ex flumine aquam ducere plures possunt, ita tamen, ut uicinis non noceant, uel, si angustus amnis sit, etiam ei, qui in alia ripa sit.
2Si aquam ex flumine publico duxeris et flumen recesserit, non potes subsequi flumen, quia ei loco seruitus imposita non sit, quamuis is locus meus sit. sed si alluuione paulatim accesserit fundo tuo, subsequi potes, quia locus totus fluminis seruiat ductioni. sed si circumfluere coeperit mutato alueo, non potes, quia medius locus non seruiat interruptaque sit seruitus.
3Aqua, quae in riuo nascitur, tacite lucri fit ab eo qui ducit.
4Ductus aquae, cuius origo memoriam excessit, iure constituti loco habetur.
5Is, qui aquae cottidianae ius habet, uel fistulam in riuo ponere uel aliud quodlibet facere potest, dummodo ne fundum domino aut aquagium riualibus deterius faciat.
6Si aqua ducatur, supra eam alia aqua per pontem, qui supra riuum factus sit, iure ducitur, dum inferiori riuo non noceatur.
4 · Iulianus libro quadragensimo primo digestorum
pr.Lucio Titio ex fonte meo ut aquam duceret, cessi: quaesitum est, an et Maeuio cedere possim, ut per eundem aquae ductum aquam ducat: et si putaueris posse cedi per eundem aquae ductum duobus, quemadmodum uti debeant. respondit: sicut iter actus uia pluribus cedi uel simul uel separatim potest, ita aquae ducendae ius recte cedetur. sed si inter eos, quibus aqua cessa est, non conuenit, quemadmodum utantur, non erit iniquum utile iudicium reddi, sicut inter eos, ad quos usus fructus pertinet, utile communi diuidundo iudicium reddi plerisque placuit.
5 · Iulianus libro quarto ex Minicio
pr.Cum constet non solum temporibus, sed etiam mensuris posse aquam diuidi, potest eodem tempore alius cottidianam, alius aestiuam aquam ducere, ita ut aestate diuidatur inter eos aqua, hieme solus ducat is qui cottidianae ius habeat.
1Inter duos, qui eodem riuo aquam certis horis separatim ducebant, conuenit, ut permutatis inter se temporibus aqua uterentur: quaero, cum amplius tempore seruitutibus praefinito ita duxissent, ut neuter eorum suo tempore usus esset, num ius utendi amississent. negauit amississe.
6 · Neratius libro tertio membranarum
pr.De interdicto de aqua aestiua, item cottidiana quaerentes primum constituendum existimabamus, quae esset aqua aestiua, de qua proprium interdictum ad prioris aestatis tempus relatum reddi solet, hoc est aestiua aqua utrumne ex iure aestiuo dumtaxat tempore utendi diceretur, an ex mente propositoque ducentis, quod aestate eam ducendi consilium haberet, an ex natura ipsius aquae, quod aestate tantum duci potest, an ex utilitate locorum, in quae duceretur. placebat igitur aquam ob has duas res, naturam suam utilitatemque locorum in quae deducitur, proprie appellari, ita ut, siue eius natura erit, ut nisi aestate duci non possit, etiamsi hieme quoque desideraretur, siue omni tempore anni duci eam ipsius natura permitteret, si utilitas personis, in quam ducitur, aestate dumtaxat usum eius exigeret, aestiua recte diceretur.
7 · Paulus libro quinto sententiarum
pr.Si de uia itinere actu aquae ductu agatur, huiusmodi cautio praestanda est, quamdiu quis de iure suo doceat, non se impediturum agentem et aquam ducentem et iter facientem. quod si neget ius esse aduersario agendi aquae ducendae, cauere sine praeiudicio amittendae seruitutis debebit, donec quaestio finietur, non se usurum.
8 · Scaeuola libro singulari ὅρων
pr.Cui per fundum iter aquae debetur, quacumque uult in eo riuum licet faciat, dum ne aquae ductum interuerteret.