D. 43.27DE ARBORIBUS CAEDENDIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Ait praetor: ‘Quae arbor ex aedibus tuis in aedes illius impendet, si per te stat, quo minus eam adimas, tunc, quo minus illi eam arborem adimere sibique habere liceat, uim fieri ueto’.
1Hoc interdictum prohibitorium est.
2Si arbor aedibus alienis impendeat, utrum totam arborem iubeat praetor adimi an uero id solum, quod superexcurrit, quaeritur. et Rutilius ait a stirpe excidendam idque plerisque uidetur uerius: et nisi adimet dominus arborem, Labeo ait permitti ei, cui arbor officeret, ut si uellet succideret eam lignaque tolleret.
3Arboris appellatione etiam uites continentur.
4Non solum autem domino aedium, sed etiam ei qui usumfructum habet competit hoc interdictum, quia et ipsius interest arborem istam non impendere.
5Praeterea probandum est, si arbor communibus aedibus impendeat, singulos dominos habere hoc interdictum et quidem in solidum, quia et seruitutium uindicationem singuli habeant.
6Ait praetor: ‘si per te stat, quo minus eam adimas, quo minus illi eam arborem adimere liceat, uim fieri ueto’. prius itaque tibi datur adimendi facultas: si tu non facias, tunc uicino prohibet uim fieri adimere uolenti.
7Deinde ait praetor: ‘quae arbor ex agro tuo in agrum illius impendet, si per te stat, quo minus pedes quindecim a terra eam altius coerceas, tunc, quo minus illi ita coercere lignaque sibi habere liceat, uim fieri ueto’.
8Quod ait praetor, et lex duodecim tabularum efficere uoluit, ut quindecim pedes altius rami arboris circumcidantur: et hoc idcirco effectum est, ne umbra arboris uicino praedio noceret.
9Differentia duorum capitum interdicti haec est: si quidem arbor aedibus impendeat, succidi eam praecipitur, si uero agro impendeat, tantum usque ad quindecim pedes a terra coerceri.
2 · Pomponius libro trigensimo quarto ad Sabinum
pr.Si arbor ex uicini fundo uento inclinata in tuum fundum sit, ex lege duodecim tabularum de adimenda ea recte agere potes ius ei non esse ita arborem habere.