D. 43.17UTI POSSIDETIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum
pr.Ait praetor: ‘Uti eas aedes, quibus de agitur, nec ui nec clam nec precario alter ab altero possidetis, quo minus ita possideatis, uim fieri ueto. de cloacis hoc interdictum non dabo. neque pluris, quam quanti res erit: intra annum, quo primum experiundi potestas fuerit, agere permittam’.
1Hoc interdictum de soli possessore scriptum est, quem potiorem praetor in soli possessione habeat, et est prohibitorium ad retinendam possessionem.
2Huius autem interdicti proponendi causa haec fuit, quod separata esse debet possessio a proprietate: fieri etenim potest, ut alter possessor sit, dominus non sit, alter dominus quidem sit, possessor uero non sit: fieri potest, ut et possessor idem et dominus sit.
3Inter litigatores ergo quotiens est proprietatis controuersia, aut conuenit inter litigatores, uter possessor sit, uter petitor, aut non conuenit. si conuenit, absolutum est: ille possessoris commodo, quem conuenit possidere, ille petitoris onere fungetur. sed si inter ipsos contendatur, uter possideat, quia alteruter se magis possidere adfirmat, tunc, si res soli sit, in cuius possessione contenditur, ad hoc interdictum remittentur.
4Est igitur hoc interdictum, quod uolgo uti possidetis appellatur, retinendae possessionis (nam huius rei causa redditur, ne uis fiat ei qui possidet) et consequenter proponitur post interdictum unde ui. illud enim restituit ui amissam possessionem, hoc interdictum tuetur, ne amittatur possessio, denique praetor possidenti uim fieri uetat: et illud quidem interdictum obpugnat possessorem, hoc tuetur. et ut Pedius ait, omnis de possessione controuersia aut eo pertinet, ut, quod non possidemus, nobis restituatur, aut ad hoc, ut retinere nobis liceat quod possidemus. restitutae possessionis ordo aut interdicto expeditur aut per actionem: retinendae itaque possessionis duplex uia est, aut exceptio aut interdictum. exceptio datur ex multis causis ei qui possidet.
5Perpetuo autem hoc interdicto insunt haec: ‘quod nec ui nec clam nec precario ab illo possides’.
6Interdictum autem possessorem praedii tuetur, quod est uti possidetis. actio enim numquam ultro possessori datur, quippe sufficit ei quod possideat.
7Hoc interdictum locum habet, siue quis totum fundum possidere se dicat, siue pro certa parte, siue pro indiuiso possideat.
8Hoc interdictum in omnibus etiam possessionibus, quae sunt soli, sine dubio locum habebit, dummodo possideri possit.
9Quod ait praetor in interdicto: ‘nec ui nec clam nec precario alter ab altero possidetis’, hoc eo pertinet, ut, si quis possidet ui aut clam aut precario, si quidem ab alio, prosit ei possessio, si uero ab aduersario suo, non debeat eum propter hoc quod ab eo possidet uincere: has enim possessiones non debere proficere palam est.
2 · Paulus libro sexagensimo quinto ad edictum
pr.Iusta enim an iniusta aduersus ceteros possessio sit, in hoc interdicto nihil refert: qualiscumque enim possessor hoc ipso, quod possessor est, plus iuris habet quam ille qui non possidet.
3 · Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum
pr.Si duo possideant in solidum, uideamus, quid sit dicendum. quod qualiter procedat, tractemus, si quis proponeret possessionem iustam et iniustam. ego possideo ex iusta causa, tu ui aut clam: si a me possides, superior sum interdicto, si uero non a me, neuter nostrum uincetur: nam et tu possides et ego.
1Hoc interdictum duplex est et hi, quibus competit, et actores et rei sunt.
2Hoc interdictum sufficit ei, qui aedificare in suo prohibetur: etenim uideris mihi possessionis controuersiam facere, qui prohibes me uti mea possessione.
3Cum inquilinus dominum aedes reficere uolentem prohiberet, aeque competere interdictum uti possidetis placuit testarique dominum non prohibere inquilinum, ne habitaret, sed ne possideret.
4Item uideamus, si auctor uicini tui ex fundo tuo uites in suas arbores transduxit, quid iuris sit. et ait Pomponius posse te ei denuntiare et uites praecidere, idque et Labeo scribit, aut uti eum debere interdicto uti possidetis de eo loco, quo radices continentur uitium: nam si tibi uim fecerit, quo minus eas uites uel praecidas uel transducas, uim tibi facere uidetur, quo minus possideas: etenim qui colere fundum prohibetur, possidere prohibetur, inquit Pomponius.
5Item uideamus, si proiectio supra uicini solum non iure haberi dicatur, an interdictum uti possidetis sit utile alteri aduersus alterum. et est apud Cassium relatum utrique esse inutile, quia alter solum possidet, alter cum aedibus superficiem.
6Labeo quoque scribit: ex aedibus meis in aedes tuas proiectum habeo: interdicis mecum, si eum locum possideamus, qui proiecto tegetur. an, quo facilius possim retinere possessionem eius proiectionis, interdico tecum sic ‘uti nunc possidetis eas aedes, ex quibus proiectus est?’
7Sed si supra aedes, quas possideo, cenaculum sit, in quo alius quasi dominus moretur, interdicto uti possidetis me uti posse Labeo ait, non eum qui in cenaculo moretur: semper enim superficiem solo cedere. plane si cenaculum ex publico aditum habeat, ait Labeo uideri non ab eo aedes possideri, qui κρύπτας possideret, sed ab eo, cuius aedes supra κρύπτας essent. uerum est hoc in eo, qui aditum ex publico habuit: ceterum superficiarii proprio interdicto et actionibus a praetore utetur. dominus autem soli tam aduersus alium quam aduersus superficiarium potior erit interdicto uti possidetis: sed praetor superficiarium tuebitur secundum legem locationis: et ita Pomponius quoque probat.
8Creditores missos in possessionem rei seruandae causa interdicto uti possidetis uti non posse, et merito, quia non possident: idemque et in ceteris omnibus, qui custodiae causa missi sunt in possessionem, dicendum est.
9Si uicinus meus in parte in pariete meo tectoria habeat et in parte sua, ‘uti possidetis’ mihi efficax est ut ea tollere compellatur.
10Non uideor ui possidere, qui ab eo, quem scirem ui in possessionem esse, fundum accipiam.
11In hoc interdicto condemnationis summa refertur ad rei ipsius aestimationem. ‘quanti res est’ sic accipimus ‘quanti uniuscuiusque interest possessionem retinere’. Seruii autem sententia est existimantis tanti possessionem aestimandam, quanti ipsa res est: sed hoc nequaquam opinandum est: longe enim aliud est rei pretium, aliud possessionis.
4 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum
pr.In summa puto dicendum et inter fructuarios hoc interdictum reddendum: et si alter usum fructum, alter possessionem sibi defendat. idem erit probandum et si usus fructus quis sibi defendat possessionem, et ita Pomponius scribit. perinde et si alter usum, alter fructum sibi tueatur, et his interdictum erit dandum.