IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 43

D. 43.18DE SUPERFICIEBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum

pr.Ait praetor: ‘Uti ex lege locationis siue conductionis superficie, qua de agitur, nec ui nec clam nec precario alter ab altero fruemini, quo minus fruamini, uim fieri ueto. si qua alia actio de superficie postulabitur, causa cognita dabo’.

1Qui superficiem in alieno solo habet, ciuili actione subnixus est: nam si conduxit superficium, ex conducto, si emit, ex empto agere cum domino soli potest. enim si ipse eum prohibeat, quod interest agendo consequetur: sin autem ab alio prohibeatur, praestare ei actiones suas debet dominus et cedere. sed longe utile uisum est, quia et incertum erat, an locati existeret, et quia melius est possidere potius quam in personam experiri, hoc interdictum proponere et quasi in rem actionem polliceri.

2Proponitur autem interdictum duplex exemplo interdicti uti possidetis. tuetur itaque praetor eum, qui superficiem petit, ueluti uti possidetis interdicto, neque exigit ab eo, quam causam possidendi habeat: unum tantum requirit, num forte ui clam precario ab aduersario possideat. omnia quoque, quae in uti possidetis interdicto seruantur, hic quoque seruabuntur.

3Quod ait praetor ‘si actio de superficie postulabitur, causa cognita dabo’, sic intellegendum est, ut, si ad tempus quis superficiem conduxerit, negetur ei in rem actio. et sane causa cognita ei, qui non ad modicum tempus conduxit superficiem, in rem actio competet.

4Is autem, in cuius solo superficies est, utique non indiget utili actione, sed habet in rem, qualem habet de solo. plane si aduersus superficiarium uelit uindicare, dicendum est exceptione utendum in factum data: nam cui damus actionem, eidem et exceptionem competere multo magis quis dixerit.

5Si soli possessori superficies euincatur, aequissimum erit subuenire ei uel ex stipulatu de euictione uel certe ex empto actione.

6Quia autem etiam in rem actio de superficie dabitur, petitori quoque in superficiem dari et quasi usum fructum siue usum quendam eius esse et constitui posse per utiles actiones credendum est.

7Sed et tradi posse intellegendum est, ut et legari et donari possit.

8Et si duobus sit communis, etiam utile communi diuidundo iudicium dabimus.

9Seruitutes quoque praetorio iure constituentur et ipsae ad exemplum earum, quae ipso iure constitutae sunt, utilibus actionibus petentur: sed et interdictum de his utile competit.

2 · Gaius libro uicensimo quinto ad edictum prouinciale

pr.Superficiarias aedes appellamus, quae in conducto solo positae sunt: quarum proprietas et ciuili et naturali iure eius est, cuius et solum.