IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 43

D. 43.16DE UI ET DE UI ARMATA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum

pr.Praetor ait: ‘Unde tu illum ui deiecisti aut familia tua deiecit, de eo quaeque ille tunc ibi habuit tantummodo intra annum, post annum de eo, quod ad eum qui ui deiecit peruenerit, iudicium dabo’.

1Hoc interdictum proponitur ei, qui ui deiectus est: etenim fuit aequissimum ui deiecto subuenire: propter quod ad reciperandam possessionem interdictum hoc proponitur.

2Ne quid autem per uim admittatur, etiam legibus Iuliis prospicitur publicorum et priuatorum nec non et constitutionibus principum.

3Hoc interdictum non ad omnem uim pertinet, uerum ad eos, qui de possessione deiciuntur. ad solam autem atrocem uim pertinet hoc interdictum, et ad eos tantum, qui de solo deiciuntur, ut puta de fundo siue aedificio: ad alium autem non pertinet.

4Et si quis de area deiectus sit, sine dubio interdicto locus est: et generaliter ad omnes hoc pertinet interdictum, qui de re solo cohaerenti deiciuntur: qualisqualis enim fuerit locus, unde quis ui deiectus est, interdicto locus erit.

5Proinde et si superficiaria insula fuerit, qua quis deiectus est, apparet interdicto fore locum.

6Illud utique in dubium non uenit interdictum hoc ad res mobiles non pertinere: nam ex causa furti uel ui bonorum raptorum actio competit: potest et ad exhibendum agi. plane si quae res sint in fundo uel in aedibus, unde quis deiectus est, etiam earum nomine interdictum competere non est ambigendum.

7Si quis de naue ui deiectus est, hoc interdicto locus non est, argumento eius, qui de uehiculo detractus est, quem nemo dixit interdicto hoc uti posse.

8Plane si quis de ligneis aedibus deiectus fuerit, nemo ambigit interdicto locum fore, quia qualequale sit quod solo cohaereat, inde qui ui deiectus est habet interdictum.

9Deicitur is qui possidet, siue ciuiliter siue naturaliter possideat: nam et naturalis possessio ad hoc interdictum pertinet.

10Denique et si maritus uxori donauit eaque deiecta sit, poterit interdicto uti: non tamen si colonus.

11Ait praetor: ‘deiecisti aut familia deiecit’. merito familiae mentio habita: nam cum ‘deiecisti’ uerbum refertur ad personam eius qui deiecit nec pertineat ad eum, cuius familia deiecit (nec enim ego uideor deiecisse, si familia mea deiecerit), consequens fuit addere ‘aut familia tua deiecit’.

12Deiecisse autem etiam is uidetur, qui mandauit uel iussit, ut aliquis deiceretur: parui enim referre uisum est, suis manibus quis deiciat an uero per alium: quare et si familia mea ex uoluntate mea deiecerit, ego uideor deiecisse.

13Quotiens uerus procurator deiecerit, cum utrolibet eorum, id est siue domino siue procuratore, agi posse Sabinus ait et alterius nomine alteri eximi, sic tamen, si ab altero eorum litis aestimatio fuerit praestita ( non enim excusatus est, qui iussu alicuius deiecit, non magis quam si iussu alicuius occidit): cum autem falsus est procurator, cum ipso tantum procuratore interdici debere. Sabini sententia uera est.

14Sed et si quod alius deiecit, ratum habuero, sunt qui putent secundum Sabinum et Cassium, qui ratihabitionem mandato comparant, me uideri deiecisse interdictoque isto teneri, et hoc uerum est: rectius enim dicitur in maleficio ratihabitionem mandato comparari.

15Quod igitur additur ‘aut familia tua deiecit’, merito scriptum est in eum casum, in quem familia mea ui deiecit. ceterum si iussit, ipse deiecit, nec grauari debet dominus qui non iussit, si seruorum suorum factum praestaret, etsi non iussu eius deiecerunt: nam non grauabitur hoc nomine, quippe cum aut peruenit ad eum aliquid et restitueret, aut non peruenit et ipsos seruos maleficii causa noxae dedendo indemnis erit: quod enim noxae dedere compellitur, in damno non debet reputare, cum seruus hoc possit domini deteriorem condicionem facere.

16Familiae autem appellatio seruos continet:

17Sed quaeritur, quem numerum seruorum contineat, utrum plurium an uero et duum uel trium. sed uerius est in hoc interdicto, etiamsi unus seruus ui deiecerit, familiam uideri deiecisse.

18Familiae appellatione et eos, quos loco seruorum habemus, contineri oportere dicendum est.

19Si quis tamen neget se seruum uel familiam defendere, cogendus est pati hoc interdictum, ad hoc scilicet, ut quod ad eum peruenit restituat.

20Si filius familias uel mercennarius ui deiecerit, utile interdictum competit.

21Si aduersus eum, qui in libertatem ex seruitute uel contra petitur, post inchoatum liberale iudicium utar interdicto et liber iudicatus fuerit et apparuerit ignorante eo a seruis eius ui me deiectum, in possessionem restituar.

22Quod seruus uel procurator uel colonus tenent, dominus uidetur possidere, et ideo his deiectis ipse deici de possessione uidetur, etiamsi ignoret eos deiectos, per quos possidebat. et si quis igitur alius, per quem possidebam, deiectus fuerit, mihi competere interdictum nemini dubium est.

23Interdictum autem hoc nulli competit nisi ei, qui tunc cum deiceretur possidebat, nec alius deici uisus est quam qui possidet.

24Siue autem corpore siue animo possidens quis deiectus est, palam est eum ui deiectum uideri. idcircoque si quis de agro suo uel de domo processisset nemine suorum relicto, mox reuertens prohibitus sit ingredi uel ipsum praedium, uel si quis eum in medio itinere detinuerit et ipse possederit, ui deiectus uidetur: ademisti enim ei possessionem, quam animo retinebat, etsi non corpore.

25Quod uolgo dicitur aestiuorum hibernorumque saltuum nos possessiones animo retinere, id exempli causa didici Proculum dicere: nam ex omnibus praediis, ex quibus non hac mente recedemus, ut omississe possessionem uellemus, idem est.

26Eum, qui neque animo neque corpore possidebat, ingredi autem et incipere possidere prohibeatur, non uideri deiectum uerius est: deicitur enim qui amittit possessionem, non qui non accipitur.

27Uim ui repellere licere Cassius scribit idque ius natura comparatur: apparet autem, inquit, ex eo arma armis repellere licere.

28Ui possidere eum definiendum est, qui expulso uetere possessore adquisitam per uim possessionem optinet aut qui in hoc ipsum aptatus et praeparatus uenit ut contra bonos mores auxilio, ne prohiberi possit ingrediens in possessionem, facit. sed qui per uim possessionem suam retinuerit, Labeo ait non ui possidere.

29Idem Labeo ait eum, qui metu turbae perterritus fugerit, ui uideri deiectum. sed Pomponius ait uim sine corporali ui locum non habere, ergo etiam eum, qui fugatus est superuenientibus quibusdam, si illi ui occupauerunt possessionem, uideri ui deiectum.

30Qui a me ui possidebat, si ab alio deiciatur, habet interdictum.

31Qui ui deiectus est, quidquid damni senserit ob hoc quod deiectus est, reciperare debet: pristina enim causa restitui debet, quam habiturus erat, si non fuisset deiectus.

32Si fundus, a quo ui expulsus sim, mihi restitutus esset, ceterae uero res, quae ui ablatae sunt, non restituantur, hic dicendum est interdictum nihilo minus tenere, quia uerum est ui esse deiectum. plane si quis uelit de possessione quidem rei soli per hoc interdictum experiri, de rebus uero mobilibus ad exhibendum actione, potest hoc suo arbitrio habere, et ita Iulianus scribit: idem scribit et si quis ui bonorum raptorum de huiusmodi rebus uelit experiri.

33Quod autem ait praetor: ‘quaeque ibi habuit’, sic accipimus, ut omnes res contineantur, non solum quae propriae ipsius fuerunt, uerum etiam si quae apud eum depositae uel ei commodatae uel pigneratae, quarumque usum uel usum fructum uel custodiam habuit, uel si quae ei locatae sunt: cum enim dicat praetor ‘habuit’, omnia haec habendi uerbo continentur.

34Rectissime autem praetor addidit ‘tunc ibi habuit’. ‘tunc’ sic accipimus ‘cum deiceretur’: et ideo et si quid postea desiit illic esse, dicendum erit in interdictum uenire. sic fit, ut, etiamsi homines uel pecora demortua sint post deiectionem, interdicto locus sit.

35Denique scribit Iulianus eum, qui ui deiecit ex eo praedio, in quo homines fuerant, propius esse, ut etiam sine culpa eius mortuis hominibus aestimationem eorum per interdictum restituere debeat, sicuti fur hominis etiam mortuo eo tenetur. huic consequens esse ait, ut uillae quoque et aedium incendio consumptarum pretium restituere cogatur: ubi enim quis, inquit, deiecit, per eum stetisse uidetur, quo minus restitueret.

36Idcirco constare ait eum, qui ui deiecit quique ui sine dolo malo desierit possidere, interdicto teneri.

37‘Ibi’ autem ait praetor, ut ne quis et quae illic non habuit, complectatur.

38Sane quod ait praetor ‘ibi’, quomodo accipimus? utrum in eo loco, unde quis ui deiectus est, an uero in omni possessione? et melius dicetur non ad angulum referendum uel locum, in quo fuerit, uerum etiam ad omnem partem possessionis, qua quis caruit, cum deicitur.

39Annus in hoc interdicto utilis est.

40Ex die, quo quis deiectus est, fructuum ratio habetur, quamuis in ceteris interdictis ex quo edita sunt, non retro, computantur. idem est et in rebus mobilibus, quae ibi erant: nam et earum fructus computandi sunt, ex quo quis ui deiectus est.

41Non solum autem fructuum ratio in hoc interdicto habetur, uerum ceterarum etiam utilitatium habenda est: nam et Uiuianus refert in hoc interdicto omnia, quaecumque habiturus uel adsecuturus erat is qui deiectus est, si ui deiectus non esset, restitui aut eorum litem a iudice aestimari debere eumque tantum consecuturum, quanti sua interesset se ui deiectum non esse.

42Ex interdicto unde ui etiam is qui non possidet restituere cogetur.

43Interdictum hoc quia atrocitatem facinoris in se habet, quaesitum est, an liberto in patronum uel liberis aduersus parentes competit. et uerius est nec liberto in patronum nec in parentes liberis dandum esse meliusque erit in factum actionem his competere. aliter atque si ui armata usus sit aduersus libertum patronus uel aduersus liberos parens: nam hic interdictum competit.

44Hoc interdictum et heredi et ceteris successoribus competit.

45Non alii autem, quam ei qui possidet, interdictum unde ui competere argumentum praebet, quod apud Uiuianum relatum est, si quis me ui deiecerit, meos non deiecerit, non posse me hoc interdicto experiri, quia per eos retineo possessionem, qui deiecti non sunt.

46Idem Uiuianus refert: seruos quosdam ui depulit, alios retinuit et uinxit aut etiam eis imperauit: ui te deiectum intellegi: desisse enim possidere, cum serui ab alio possideantur. et quod in parte seruorum dictum est, idem in omnibus dici ait, si forte nemo depulsus esset, sed possideri ab eo coepissent, qui ingressus in possessionem esset.

47Quid dicturi essemus, tractat, si aliquo possidente ego quoque ingressus sum in possessionem et non deiciam possessorem, sed uinctum opus facere cogam: quatenus res, inquit, esset? ego uerius puto eum quoque deiectum uideri, qui illic uinctus est.

48Ex causa huius interdicti in heredem et bonorum possessorem ceterosque successores in factum actio competit in id quod ad eos peruenit.

2 · Paulus libro sexagensimo quinto ad edictum

pr.Doloue malo eorum factum est, quo minus perueniret.

3 · Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum

pr.Quod est et si quis armis deiectus est, quia ex facinoribus defunctorum de eo, quod ad heredem peruenit, actio datur: sufficit enim non in lucro uersari eum heredem, non etiam damnum subire.

1Haec actio, quae aduersus heredem ceterosque successores pertinet, perpetuo competit, quia in ea rei persecutio continetur.

2Armis deiectum quomodo accipimus? arma sunt omnia tela, hoc est et fustes et lapides, non solum gladii hastae frameae, id est rhomphaeae.

3Plane et si unus uel alter fustem uel gladium tenuit, armis deiectus possessor uidetur.

4Plus dicitur, et si inermes uenerant, si in ipsa concertatione qui inermes uenerant eo processerunt, ut fustes aut lapides sumerent, uis erit armata.

5Qui armati uenerunt et si armis non sunt usi ad deiciendum, sed deiecerunt, armata uis facta esse uidetur: sufficit enim terror armorum, ut uideantur armis deiecisse.

6Si quis autem uisis armatis, qui alibi tendebant, metu hoc deterritus profugerit, non uidetur deiectus, quia non hoc animo fuerunt qui armati erant, sed alio tendebant.

7Proinde et si, cum armatos audisset uenire, metu decesserit de possessione, siue uerum siue falsum audisset, dicendum est non esse eum armis deiectum, nisi possessio ab his fuerit occupata.

8Si autem, cum dominus ueniret in possessionem, armati eum prohibuerunt qui inuaserant possessionem, uideri eum armis deiectum.

9Eum igitur, qui cum armis uenit, possumus armis repellere, sed hoc confestim, non ex interuallo, dummodo sciamus non solum resistere permissum, ne deiciatur, sed et si deiectus quis fuerit, eundem deicere non ex interuallo, sed ex continenti.

10Cum procurator armatus uenit, et ipse dominus armis deiecisse uidetur, siue mandauit siue, ut Iulianus ait, ratum habuit.

11Hoc et in familia dicendum est: nam cum familia sine me armata uenit, ego non uideor uenisse, sed familia, nisi iussi uel ratum habui.

12Hoc interdictum etiam aduersus eum proponitur, qui dolo malo fecit, quo quis armis deiceretur: et post annum reddetur in id, quod peruenit ad eum qui prohibuit unde ui.

13Interdictum necessarium fuisse fructuario apparet ‘si prohibeatur uti frui usu fructu fundi’.

14Uti frui autem prohibuisse is uidetur, qui ui deiecit utentem et fruentem aut non admisit, cum ex fundo exisset non usus fructus deserendi causa. ceterum si quis ab initio uolentem incipere uti frui prohibuit, hoc interdictum locum non habet. quid ergo est? debet fructuarius usum fructum uindicare.

15Pertinet autem hoc interdictum ad eum, qui fundo uti frui prohibitus est: sed pertinebit etiam ad eum, qui aedificiis uti frui prohibetur. consequenter autem dicemus ad res mobiles hoc interdictum non pertinere, si quis uti frui prohibitus est re mobili, nisi si rei soli accedebant res mobiles: si igitur ibi fuerunt, dicendum est etiam ad eas referri hoc interdictum debere.

16Item si non usus fructus, sed usus sit relictus, competit hoc interdictum. ex quacumque enim causa constitutus est usus fructus uel usus, hoc interdictum locum habebit.

17Qui usus fructus nomine qualiterqualiter fuit quasi in possessione, utetur hoc interdicto. sed si quis, posteaquam prohibitus est, capite minutus sit uel mortuus, recte dicitur heredibus et successoribus competere hoc interdictum, non ut in futurum constituatur usus fructus, sed ut praeterita causa et damnum praeteritum sarciatur.

18Heres quoque simili modo debebit in factum actionem suscipere in id quod ad se peruenit.

4 · Ulpianus libro decimo ad edictum

pr.Si ui me deiecerit quis nomine municipum, in municipes mihi interdictum reddendum Pomponius scribit, si quid ad eos peruenit.

5 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Si per uim tibi possessionem tradidero, dicit Pomponius unde ui interdictum cessare, quoniam non est deiectus, qui compulsus est in possessionem inducere.

6 · Paulus libro septimo decimo ad edictum

pr.In interdicto unde ui tanti condemnatio facienda est, quanti intersit possidere: et hoc iure nos uti Pomponius scribit, id est tanti rem uideri, quanti actoris intersit: quod alias minus esse, alias plus: nam saepe actoris pluris interesse hominem retinere, quam quanti is est, ueluti cum quaestionis habendae aut rei probandae gratia aut hereditatis adeundae intersit eius eum possideri.

7 · Paulus libro uicensimo quarto ad edictum

pr.Cum a te ui deiectus sim, si Titius eandem rem possidere coeperit, non possum cum alio quam tecum interdicto experiri.

8 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum

pr.Fulcinius dicebat ui possideri, quotiens uel non dominus, cum tamen possideret, ui deiectus est.

9 · Paulus libro sexagensimo quinto ad edictum

pr.Si plures heredes sunt, unusquisque non in amplius, quam ad eum peruenerit, tenetur. qua de causa interdum in solidum tenebitur is ad quem totum peruenerit, quamuis ex parte heres sit.

1Deiectum ab usu fructu in eandem causam praetor restitui iubet, id est in qua futurus esset, si deiectus non esset. itaque si tempore usus fructus finitus fuerit, postquam deiectus est a domino, nihilo minus cogendus erit restituere, id est usum fructum iterum constituere.

10 · Gaius libro secundo ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

pr.Si de fundo proprietarium et fructuarium praedo expulerit atque ob id fructuarius constituto tempore non usus perdiderit ius suum, nemo dubitat, quin dominus, siue experiatur cum fructuario aduersus praedonem siue non experiatur, retinere debeat reuersum ad se usum fructum et, quod fructuarius perdidit, id ad damnum eius pertineat, cuius facto periit.

11 · Pomponius libro sexto ex Plautio

pr.Uim facit, qui non sinit possidentem eo, quod possidebit, uti arbitrio suo, siue inserendo siue fodiendo siue arando siue quid aedificando siue quid omnino faciendo, per quod liberam possessionem aduersarii non relinquit.

12 · Marcellus libro nono decimo digestorum

pr.Colonus eum, cui locator fundum uendiderat, cum is in possessionem missus esset, non admisit: deinde colonus ui ab alio deiectus est: quaerebatur, quis haberet interdictum unde ui. dixi nihil interesse, colonus dominum ingredi uolentem prohibuisset an emptorem, cui iussisset dominus tradi possessionem, non admisit. igitur interdictum unde ui colono competiturum ipsumque simili interdicto locatori obstrictum fore, quem deiecisse tunc uideretur, cum emptori possessionem non tradidit, nisi forte propter iustam et probabilem causam id fecisset.

13 · Ulpianus libro octauo ad Sabinum

pr.Neque unde ui neque aliud interdictum famosum est.

14 · Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum

pr.Sed si ui armata deiectus es, sicut ipsum fundum recipis, etiamsi ui aut clam aut precario eum possideres, ita res quoque mobiles omnimodo recipies.

15 · Paulus libro tertio decimo ad Sabinum

pr.Si ui me deieceris uel ui aut clam feceris, quamuis sine dolo et culpa amiseris possessionem, tamen damnandus es, quanti mea intersit, quia in eo ipso culpa tua praecessit, quod omnino ui deiecisti aut ui aut clam fecisti.

16 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.In interdicto unde ui dicendum est, ut eius causa, quod ad patrem peruenit, ipse teneatur.

17 · Iulianus libro quadragensimo octauo digestorum

pr.Qui possessionem ui ereptam ui in ipso congressu reciperat, in pristinam causam reuerti potius quam ui possidere intellegendus est: ideoque si te deiecero, ilico tu me, deinde ego te, unde ui interdictum tibi utile erit.

18 · Papinianus libro uicensimo sexto quaestionum

pr.Cum fundum qui locauerat uendidisset, iussit emptorem in uacuam possessionem ire, quem colonus intrare prohibuit: postea emptor ui colonum expulit: de interdictis unde ui quaesitum est. placebat colonum interdicto uenditori teneri, quia nihil interesset, ipsum an alium ex uoluntate eius missum intrare prohibuerit: neque enim ante omissam possessionem uideri, quam si tradita fuisset emptori, quia nemo eo animo esset, ut possessionem omitteret propter emptorem, quam emptor adeptus non fuisset. emptorem quoque, qui postea uim adhibuit, et ipsum interdicto colono teneri: non enim ab ipso, sed a uenditore per uim fundum esse possessum, cui possessio esset ablata. quaesitum est, an emptori succurri debeat, si uoluntate uenditoris colonum postea ui expulisset. dixi non esse iuuandum, qui mandatum illicitum susceperit.

1Eum, qui fundum uindicauit ab eo, cum quo interdicto unde ui potuit experiri, pendente iudicio nihilo minus interdicto recte agere placuit.

19 · Tryphoninus libro quinto decimo disputationum

pr.Merito Iulianus respondit, si me de fundo ui deieceris, in quo res mouentes fuerunt, cum mihi interdicto unde ui restituere debeas non solum possessionem soli, sed et ea quae ibi fuerunt, quamquam ego moram fecero, quo minus interdicto te conuenirem, subtractis tamen mortalitate seruis aut pecoribus aliisue rebus casu intercidentibus tuum tamen onus nihilo minus in eis restituendis esse, quia ex ipso tempore delicti plus quam frustrator debitor constitutus es.

20 · Labeo libro tertio pithanon a Paulo epitomatorum

pr.Si colonus tuus ui deiectus est, ages unde ui interdicto. idem si inquilinus tuus ui deiectus fuerit. Paulus: idem dici potest de coloni colono, item inquilini inquilino.