IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 43

D. 43.15DE RIPA MUNIENDA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum

pr.Praetor ait: ‘Quo minus illi in flumine publico ripaue eius opus facere ripae agriue qui circa ripam est tuendi causa liceat, dum ne ob id nauigatio deterior fiat, si tibi damni infecti in annos decem uiri boni arbitratu uel cautum uel satisdatum est aut per illum non stat, quo minus uiri boni arbitratu caueatur uel satisdetur, uim fieri ueto’.

1Ripas fluminum publicorum reficere munire utilissimum est. sicuti igitur de uia publica reficienda interdictum propositum est, ita etiam de ripa fluminis munienda proponendum fuit.

2Merito adicit ‘dum ne ob id nauigatio deterior fiat’: illa enim sola refectio toleranda est, quae nauigio non est impedimento.

3Is autem, qui ripam uult munire, de damno futuro debet uel cauere uel satisdare secundum qualitatem personae: et hoc interdicto expressum est, ut damni infecti in annos decem uiri boni arbitratu uel caueatur uel satisdetur.

4Dabitur autem satis uicinis: sed et his, qui trans flumen possidebunt.

5Etenim curandum fuit, ut eis ante opus factum caueretur: nam post opus factum persequendi hoc interdicto nulla facultas superest, etiamsi quid damni postea datum fuerit, sed lege Aquilia experiendum est.

6Illud notandum est, quod ripae lacus fossae stagni muniendi nihil praetor hic cauit: sed idem erit obseruandum, quod in ripa fluminis munienda.