IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 43

D. 43.14UT IN FLUMINE PUBLICO NAUIGARE LICEAT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum

pr.Praetor ait: ‘Quo minus illi in flumine publico nauem ratem agere quoue minus per ripam onerare exonerare liceat, uim fieri ueto. item ut per lacum fossam stagnum publicum nauigare liceat, interdicam’.

1Hoc interdicto prospicitur, ne quis flumine publico nauigare prohibeatur: sicuti enim ei, qui uia publica uti prohibeatur, interdictum supra propositum est, ita hoc quoque proponendum praetor putauit.

2Si priuata sunt supra scripta, interdictum cessat.

3Lacus est, quod perpetuam habet aquam.

4Stagnum est, quod temporalem contineat aquam ibidem stagnantem, quae quidem aqua plerumque hieme cogitur.

5Fossa est receptaculum aquae manu facta.

6Possunt autem etiam haec esse publica.

7Publicano plane, qui lacum uel stagnum conduxit, si piscari prohibeatur, utile interdictum competere Sabinus consentit: et ita Labeo. ergo et si a municipibus conductum habeat, aequissimum erit ob uectigalis fauorem interdicto eum tueri.

8Si quis uelit interdictum tale mouere, ut locus deprimatur pecoris appellendi gratia, non debet audiri: et ita Mela scribit.

9Idem ait tale interdictum competere, ne cui uis fiat, quo minus pecus ad flumen publicum ripamue fluminis publici appellatur.