D. 43.13NE QUID IN FLUMINE PUBLICO FIAT, QUO ALITER AQUA FLUAT, ATQUE UTI PRIORE AESTATE FLUXIT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum
pr.Ait praetor: ‘In flumine publico inue ripa eius facere aut in id flumen ripamue eius immittere, quo aliter aqua fluat, quam priore aestate fluxit, ueto’.
1Hoc interdicto prospexit praetor, ne deriuationibus minus concessis flumina excrescant uel mutatus alueus uicinis iniuriam aliquam adferat.
2Pertinet autem ad flumina publica, siue nauigabilia sunt siue non sunt.
3Ait praetor: ‘quo aliter aqua fluat, quam priore aestate fluxit’: non omnis ergo, qui immisit uel qui fecit, tenetur, sed qui faciendo uel immittendo efficit aliter, quam priore aestate fluxit, aquam fluere. quod autem ait ‘aliter fluat’, non ad quantitatem aquae fluentis pertinet, sed ad modum et ad rigorem cursus aquae referendum est. et generaliter dicendum est ita demum interdicto quem teneri, si mutetur aquae cursus per hoc quod factum est, dum uel depressior uel artior fiat aqua ac per hoc rapidior fit cum incommodo accolentium: et si quod aliud uitii accolae ex facto eius qui conuenitur sentient, interdicto locus erit.
4Si quis ex riuo tecto per apertum ducere uelit uel contra qui ante aperto duxit, nunc operto uelit, interdicto teneri placuit, si modo hoc factum eius incommodum circa colentibus adferat.
5Simili modo et si incile ducat aut alio loco faciat aut si alueum fluminis mutet, hoc interdicto tenebitur.
6Sunt qui putent excipiendum hoc interdicto ‘quod eius ripae muniendae causa non fiet’, scilicet ut, si quid fiat, quo aliter aqua fluat, si tamen muniendae ripae causa fiat, interdicto locus non sit. sed nec hoc quibusdam placet: neque enim ripae cum incommodo accolentium muniendae sunt. hoc tamen iure utimur, ut praetor ex causa aestimet, an hanc exceptionem dare debeat: plerumque enim utilitas suadet exceptionem istam dari.
7Sed et si alia utilitas uertatur eius, qui quid in flumine publico fecit (pone enim grande damnum flumen ei dare solitum, praedia eius depopulari), si forte aggeres uel quam aliam munitionem adhibuit, ut agrum suum tueretur eaque res cursum fluminis ad aliquid immutauit, cur ei non consulatur? plerosque scio prorsus flumina auertisse alueosque mutasse, dum praediis suis consulunt. oportet enim in huiusmodi rebus utilitatem et tutelam facientis spectari, sine iniuria utique accolarum.
8Is autem hoc interdicto tenetur, qui aliter fecit fluere, quam priore aestate fluxit. et idcirco aiunt praetorem priorem aestatem comprehendisse, quia semper certior est naturalis cursus fluminum aestate potius quam hieme. nec ad instantem aestatem, sed ad priorem interdictum hoc refertur, quia illius aestatis fluxus indubitatior est. aestas ad aequinoctium autumnale refertur. et si forte aestate interdicetur, proxima superior aestas erit intuenda: si uero hieme, tunc non proxima hieme aestas, sed superior erit inspicienda.
9Hoc interdictum cuiuis ex populo competit, sed non aduersus omnes, uerum aduersus eum, qui deneget, ut aliter aqua flueret, cum ius non haberet.
10Hoc interdictum et in heredes competit.
11Deinde ait praetor: ‘quod in flumine publico ripaue eius factum siue quid in flumen ripamue eius immissum habes, si ob id aliter aqua fluit atque uti priore aestate fluxit, restituas’.
12Hoc interdictum restitutorium proponitur: superius enim prohibitorium est et pertinet ad ea, quae nondum facta sunt. si quid igitur iam factum est, per hoc interdictum restituetur: si quid ne fiat prospicitur, superiore interdicto erit utendum, et si quid post interdictum redditum fuerit factum, coercebitur.
13In hoc interdicto restitutorio non est iniquum, ut Labeo ait, uenire etiam, quod dolo factum est quo minus haberes.